Text #736
Tiedemann GIESE to Sigismund I JagiellonLöbau (Lubawa) 1538-08-02
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissime Princeps, potentissime Rex, et domine clementissime.
Devotam fidelium obsequiorum meorum in gratiam Maiestatis Vestrae commendationem.
Quoniam nunc primum mihi plenam possesionem ecclesiae Culmensis assecuto contigit frui gratia et amplissimo beneficio Serenissimae Maiestatis Vestrae, litteris Romanis sero admodum ad me perlatis, non aversabitur Maiestas Vestra tamquam serum meae fidelitatis et subiectionis officium, quod illi semper quidem debui, sed cum dignitate et fructu ante usum delatae ditionis praestare non potui. Animi quidem mei gratitudinem pro accepto beneficio ante hac litteris meis testatus sum, et quamvis nondum inauguratus, libenter tamen pro virili mea parte, consiliis et laboribus publicis pro honore ac commodis Maiestatis Vestrae et huius reipublicae hactenus me praebui. Nunc vero sortem mihi destinatam Dei favore adeptus me meamque ecclesiam et subditos Sacrae Maiestati Vestrae, cuius gratia et mera benignitate omnia haec mihi provenerunt, devotissime subicio, ac clementiae, protectioni et directioni eius humillime offero atque commendo, rogans quam maxima possum supplicitate, Sacra Maiestas Vestra dignetur me in hoc gradu fidelem subditum et capellanum suum agnoscere, ac pro imperio suo utendum in protectionem et gratiam suam suscipere, inque meis et ecclesiae meae iuribus clementer conservare. Mihi nihil erit neque sanctius neque magis curae, quam in fide et obsequiis Maiestatis Vestrae illiusque serenissimi filii domini mei clementissimi ac incliti regni fidelem praestare consiliarium huncque mihi collatum honorem et statum, ac quicquid reliquum est aetatis et virium, meque ipsum honori et commodis Vestrarum Maiestatum devotissime impendere, ac ita me measque actiones ad omnem Maiestatis Vestrae voluntatem componere, ut mea devotio accepta illi grataque semper sit futura, egoque valeam Maiestatis Vestrae eiusque serenisssimi filii gratiam uberiorem promereri. Pro quarum salute et incolumi statu, ut cum clero meo dominum Deum assiduis precibus orem, scio me esse debitorem. Commendatio Sacrae Maiestatis Vestrae ad summum pontificem et reverendissimum dominum regni protectorem (pro qua humillimas ago gratias) in eo, quod gratiam mihi in expeditione faciendam concernit, tam non fuit mihi usui, ut inde etiam ad expilandum me sint irritatiores facti hi, qui ei negotio praesunt, non diffitentes, quod ob factas nuper in expeditione aliquot BCz, 1597, p. 46 ecclesiarum regni condonationes cogar hanc luere rigidam exactionem, immaniter hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ quidem sum tractatus, neque profuit testibus quoque docuisse. Ecclesiae meae decrementa ac hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉ omnia, quae S(acra) or S(erenissima)⌈S(acra)S(acra) or S(erenissima)⌉ Maiestas Vestra graviter se ferre exposuerat, quin non parum plura a me etiam extorquerent, quam proxime reverendissimus dominus antecessor meus coactus est non sine iniuria impendere. Quod S(acram) or S(erenissimam)⌈S(acram)S(acram) or S(erenissimam)⌉ Maiestatem Vestram ut cuius non parum etiam interest hoc nosse, pro mea erga illam fide, et meo ipsius dolore non potui celare, humilime rogans, Maiestas Vestra si praesentibus non potest, saltem futuris ecclesiae meae tantis concussionibus remedia ferre dignetur. Administrationem episcopatus Pomezaniensis, quam mihi S(acra) or S(erenissima)⌈S(acra)S(acra) or S(erenissima)⌉ Maiestas Vestra iniunxit, tametsi mihi onerosam, tamen pro honore et utilitate ipsius Maiestatis Vestrae et subditorum illorum libenter feram, et studebo in illa quoque meam diligentiam probare S(acrae) or S(erenissimae)⌈S(acrae)S(acrae) or S(erenissimae)⌉ Maiestati Vestrae. Cuius gratiae me subditissime commendo, votis omnibus optans illi cum tota domo regia valetudinem firmam et contra hostes victoriosi nominis gloriam ac sucessus ubique felices.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, die secunda Augusti anno 1538.