Text #768
Jan TARNOWSKI to Tiedemann GIESEManuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
...
...
Postscript:
Cum mittet mihi Reverendissima Dominatio Vestra hanc terrarum Prussiae descriptionem, rogo, adiungat simul aliqua vestigia, quae fuerit terra Michaloviensis, tum qui sint eius cum terris conterminis, scilicet Culmensis, Pomeraniae et aliarum, fines ac limites, quove locorum quaelibet istarum sita positaque sit, tum etiam, quanta fuerit tota haec provincia, quam olim incolebant Cruciferi.
Praeterea rogo certiorem me faciat Reverendissima Dominatio Vestra, num eo tempore, quo magistri ordinis adhuc erant in Prussia, magister Prussiae praeerat reliquis omnibus eiusdem professionis congregationibus et earum magistris per totam Germaniam et Livoniam, an vero alius quispiam, qui ius omnium eius instituti hominum, etiam magistri Prussiae, habuerit in Germania vel alibi gentium fuerit. Hoc enim scire summopere mihi est opus.