Text #160
Testimony for ecclesiastical judges of Roman Catholic ChurchLöbau (Lubawa) 1536-01-07
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dei gratia etc. manifestum facimus et fatemur per has nostras litteras coram omnibus cuiuscumque status aut dignitatis iudicibus in spiritualibus constitutis nos penitus ignorasse nobilem olim Iacobum Rokoss publicum homicidam fuisse antequam ius quoddam praetensum expectativae ad ecclesiam nostram a praedecessore nostro assecutus fuerat , quod quidem nullius vigoris ius ab ipso Iacobo resignatum, cuidam sacerdo[ti] Thoronensi Casparo Lisman, sub eadem ignoran[tia] confirmavimus illumque in eccelesiam nostram induci p[rae]misimus. Cum autem certiores facti essemus resig[na]torem illum priusquam a praedecessore nostro exspectativam obtinuiss[e], quam tamen praeter Romanum pontificem nemo nisi privileg[iati] episcopi dare possunt, homicidam publicum fuisse, ius illud praedecessoris nostri et confirmationem nostram , quae ea in re vigorem habere non potuit, cassavimus. Cum nemo potest plus iuris conferre in alium, quam sibi competere, dinoscatur, unde canonicatum eccelsiae nostrae proxime vacantiae, post m[ortem] venerabilis Ioannis Mekler, venerabili domino Baltasari a Lublin artium magistro et cancellario nostro contulimus, cuius et ad praesens et supra anni spatium habet possessio[nem] ex eaque ipsum Casparem Lisman, cum in illa [numquam] fuerit, minime detrusit, vel ut ipse falso conqueritur, spoli[a]vit.
In cuius rei testimonium has scribi et sigillo [nostro] communiri iussimus manuque propria subscripsimus.
Dat[um] ex castro nostro Lubaviensi, VI Ianuarii MDXXX[VI].