Text #338
Memorial of Ioannes Dantiscus submitted on behalf of the King Sigismund I Jagiellon and of the Queen Bona Sforza to the Emperor Charles V von Habsburg, with inserted replies from the Great Chancellor of the Emperor, Mercurino Gattinara[Toledo] [1525-05-04 — 1525-06-01]
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae reverenter exponitur, quod cum divus olim caesar Maximilianus praeclarissimae memoriae inter ipsos serenissimos regem et reginam auctor et auspex matrimonii fuerit, pacta conventiones et quaedam capitula desuper per serenissimum regem praedictum et illustrissimam olim dominam Isabellam de Aragonia erant confecta , in quibus illustrissima domina dux assensum Serenissimae tunc Catholicae Maiestatis ratione successionis et huius matrimonii se impetraturam pollicetur, quem ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae certo a Maiestate Catholica fuisse impetratum sibi persuadent. Cum autem Deo sic volente illustrissima domina dux superiori anno e vivis cessit, post eius mortem huiusmodi assensus fortassis per aliquos oppressus inveniri non potuit. Qua de re nominibus, quibus supra, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati supplicatur, ut denuo a tempore contract[us] istiusmodi assensum conventionumque et capitulorum praedicti matrimonii confirmationem dare et benignite[r] concedere dignetur, omnem defectum tam iuris, quam facti ac etiam negligentiae cuiuscumque supplendo, decernendo etiam omnia et singula contra huiusmodi matrimonii capitula iam consummati in praeiudicium directe vel indirecte, publice vel occulte, quovis quaesito colore vel ingenio, sive de iure, sive de facto, sive consensu et voluntate ipsorum serenissimorum regis et reginae Poloniae per olim illustrissimam dominam ducem forsitan facta nullius roboris et firmitatis, fuisseque semper illius Caesaream et Catholicam Maiestatem illius voluntatis et animi, quod ipsa capitula aut omnia et singula in eis contenta ab illorum initio et conclusione suum debitum sortirentur effectum.
Decretatio cancellarii:
Ad articulum retro scriptum fiant litterae assensus in forma et cum clausulis ac cautelis solitis, quae effectum operentur a tempore contractus <initi> . Quo autem ad irritationem eorum, quae contra dicta capitula matrimonii gesta forent, ac suppletionem defectuum, cum ista iuridice fieri nequeant, nisi causa cognita et auditis his, quorum interest, poterunt super his fieri litterae iustitiae in forma.
Et quia in quarto capitulorum matrimonii articulo quaedam oriri possit difficultas, ubi cautum habetur, quod ipsa olim illustrissima domina dux de omnibus bonis, tam feudalibus, quam burgensaticis, quibuscumque nominibus designatis nihil posset sine expresso consensu serenissimorum regis et reginae vendere donare aut quovis alio modo alienare, sed tantum de annuis praedictorum bonorum reditibus illi licere facere, quod libuerit, integram omnium rerum successionem ipsi serenissimae dominae reginae filiae suae relinquendo, supplicatur nominibus, quibus supra, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati, hunc articulum velit latius interpretari, videlicet quod ipsi illustrissimae dominae duci licuisset de annuis reditibus facere, quod libuerit, vita dumtaxat illius durante, quod tamen ex praemissis et sequentibus in eodem articulo alias etiam satis liquide intelligitur.
Decretatio cancellarii:
Cum verba contractuum a iure interpretationem recipiant, qui licet ab initio sint voluntatis, tamen ex post facto sunt necessitatis, non potest talis declaratio iuste fieri, nisi auditis partibus, quarum interest, ideo iudicialiter petenda est.
Cumque eiusmodi assensus capitulorum confirmatio et articuli praedicti interpretatio facta fuerit, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati iterum nominibus, quibus supra, supplicatur, dignetur exsecutoribus testamenti illustrissimae olim dominae ducis committere et mandare, quod in testamenti exsecutione nihil attemptent seu agere praesumant, quod in capitulorum praedicti matrimonii denuo confirmatorum defectum aut detrimentum vergere possit. Quod ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae fraternis studiis et officiis modisque, quibus umquam poterint omnibus, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati referre semper curabunt.
Decretatio cancellarii:
Mandetur exsecutoribus, quod nihil iniuste in praeiudicium partis supplicantis audeant attemptare, sed debito iuris ordine ac causa cognita ad dictam exsecutionem procedant, servatis de iure servandis.