» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #430

[Council of Royal Prussia] to [Sigismund I Jagiellon]
Wormditt (Orneta) 1545-11-18
Manuscript sources:
1rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 389r (t.p.)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Serenissime.

Non defuimus officio nostro, Serenissime Rex et Domine, domine clementissime, sed, quod Serenissima Maiestas Vestra nobis iniunxit, statuto die et descripto loco ad decidendam causam, quae est inter Serenissimae Maiestatis Vestrae fiscum et honestam Gertrudim Lismanin civem Thoroniensem, convenimus. Cum vero ventum esset ad propositiones allegationes dicta et responsa partium, apparebat causa haec difficilis et intricata, mulier vero, contra quam actio instituta erat, ad respondendum non difficilis, magis tamen prona, ut quae vidua esset, ad compositionem amicabilem, cuius nos mentem animadvertentes et sexus imbecillitate liberorum etiam multitudine, quorum mater existit, inducti, praeterea quod et ea causa longiores vel moras vel difficultates esset patitura, eam illi facile concessimus, ita tamen, ne quicquam hac re Serenissimae Maiestatis Vestrae iuri derogatum foret. Quomodo igitur haec causa composita sit, plenius Serenissima Maiestas Vestra ex litteris generosi domini Stanislai Coska a Stangenberg castellani Culmensis, capitanei Gol <ube> ensis et Putzensis harum terrarum Serenissimae Maiestatis Vestrae thesaurarii, cognoscet, quem ut totum negotium hoc ad Serenissimam Maiestatem Vestram describat, rogavimus. Oramus itaque quanto possimus demissius, Serenissima Maiestas Vestra velit ex innata et quam semper prae se tulit erga subditos suos gratia clementer huic factae compositioni annuere eamque ob submissam oboedientiam partis adversae viduae videlicet admittere et confirmare. Nos nihilominus, si factam compositionem Serenissima Maiestas Vestra non approbaverit (quod minime fore speramus) nostro commissi... officio, si ulteriora mandata a Serenissima Maiestate Vestra nobis oblata fuerint, non sumus defuturi atque oboedienter obsecuturi. Deus Omnipotens Serenissimam Maiestatem Vestram, cuius gratiae, favori et clementiae cum omni servitiorum nostrorum subiectione nos omnes commendamus, diuturnissimo tempore incolumem conservare dignetur.

Datae Vormdith, 18 mensis Novembris anno 1545.