» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #571

UNKNOWN to UNKNOWN
[Suceava?] [ca. 1541-06-06]
Manuscript sources:
1excerpt in Latin, 16th-century, AAWO, AB, D. 70, f. 94r-v

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 70, f. 94r

Ex aliis litteris cuiusdam amici mei.

Dominus Thurzo scio, quod scribit Magnificentiae Vestrae, quae facies sit obsidionis Budensis, qua<m>vis ego multa scribere de hoc minime necessarium puto. Non tamen me possum continere, quin summarie non scribam aliquid.

Die Iovis proxima praeterita, quae fuit 2 mensis Iunii, mane horam ante diem nostri in animo statuer(un)t aggredi velle et temptare expugnationem Budae alias sturm. Et primo circa ducentae in trecentas personas deputatae et ad hoc ordinatae fuerant, ut scalas applicarent et totus exercitus stetit in ordine exspectans et volens aggredi expugnationem alias sthurm. Et cum iam vellent applicare scalas, tunc isti in civitate sagittando, ignes artificiales proicendo et ad omnes modos et genera defensionis intenti et parati viriliter resistere illis et repellere non cessarunt, immo et repulsam eis dederunt, ita quod a 2 hora usque ad sextam duravit hoc certamen et profecto isti, qui Budae fuerunt, animose nullum stratagema, vel ut vulgo dicunt fortel, praetermiserunt, ita quod etiam conatus nostrorum in cassum fluxere et nihil die illa laude dignum subsecutum est. Milites vel stipendiarii nostri, quos vocant „lanczknechthi” occubuere, non tamen in magno numero.

Spes datur et nobis et nostris, quod et caesar et rex noster omnino obsidionem Budensem continuare et expugnationem temptare non desistet. Et coniecturis multi elicere volunt tractari, adhuc secrete tamen, de deditione Budensium. Ego tamen affirmare illud nec impugnare volo. Melius quidem esset condicionibus etiam quibuscumque saltem honestis et tolerabilibus provinciae huic satis arduae inceptae finem imponere, quam tot iacturis et impensis sub dubio eventu laborare.

Fama est reginam cum filio et gynaeceo orig. genetiogynaeceogynaeceo orig. genetio suo in castro Budensi in certis locis subterraneis vel cellariis <abscondi> et propter pericula, et propter AAWO, AB, D. 70, f. 94v metum ex tam continua et incessante quasi iaculatione globorum ex bombardis imminentia. Deus omnia in melius vertat. Ego leaf deeply bound[o]o leaf deeply bound, quicquid sequetur, semper nacta opportunitate Magnificentiae Vestrae significare leaf deeply bound[e]e leaf deeply bound neque gravabor neque praetermittam.