Text #585
Johann LANG to [Samuel MACIEJOWSKI?]Świdnica 1547-06-02
Manuscript sources:
1 | |
2 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ex litteris doctoris Langi
Si quid per homines leves et impudentes vel sermonibus vel scriptis est apud Polonos de maiestate imperatoria sparsum, quod in imperatorem prudentem, pium, moderatum casuumque humanorum non immemorem non cadit, ei Reverendissima Paternitas Vestra fidem habere nolit. Cum se optimus princeps erga captivum Saxonem talem exhibuit, ut neque in ms 1 verbis,
ms 2 rebus⌈verbisms 1 verbis,
ms 2 rebus⌉ neque in vultu ulla sit acerbitas animadversa, vindicavit eum ab ignominia militum omni neque gravius quicquam in eum dici aut fieri est passus. Permanet is in potestate caesaris. Ditio eius omnis una cum suffragiis in eligendo caesare iure gentili eius Mauritio duci cedit, praeter civitates eas et populos, qui regni Bohemiae sunt beneficiarii eligen(di). Retinet etiam caesar in Turingiis Gottam praesidio suo firmatam. Coniugi Saxonis ius antiphernorum integrum remanet. Liberi eiusdem ex annua Turingiaca pensione Mauricii sumptus tolerabunt dignitatemque suam tuebuntur. Caesar apud Saxones castra adhuc habet, ibi cum eo civitates Saxonicae, quae partes perduellis sunt secutae, de deditione direptioneque transigunt redimenda. Vulgus eas civitates maritimas vocat. Pacatis locis praeterquam in Germania omnibus, maiestas sua, Deo bene adiuvante, constituit conventum Panalemanicum apud Germanos agere. In quo de religione ordinanda rationes ineantur, iudicium Amphiclyonum (camerae id nominant ius) constituatur, et bellum Turcis inferendum decernant. Deus consilia coeptaque eius secundet. Rex Ferdinandus ad conventum Bohemorum cum ms 1 peditatu et equitatu,
ms 2 equitatu et peditatu⌈peditatu et equitatums 1 peditatu et equitatu,
ms 2 equitatu et peditatu⌉ non paenitendo est profectus, in quo ut opinor authores nephandae seditionis non pulchre statunt. Hessus ipse, diebus proximis una cum Henrico Brunsuicensi duce, quem vinctum aliquandiu habuit, Lipsiae fuit. Caesaris se potestati citra exceptionem omnem dediturus. Hi exitus consilia prava manent. Haec seditiosorum hominum est ? fortuna, talia rebellionis sunt praemia. Scripsi antea ad Reverendissimam Paternitatem Vestram Saxonis primogenitum filium, et fratrem una cum eo esse captum, quod ea res ita ad nos esset a recenti victoria renuntiata. Postea autem filius quem dixi, scloppo occisus esse ferebatur. Sed his equo deiectus, pro mortuo est habitus, venit tamen. Adhuc nescio quo fato servatus, et a medicis vulnus eius Gottae curatur. Frater autem fuga caedem et captivitatem evasit, seque una cum Witenberga caesari dedidit. Captus cum Saxone est dux Brunsuicensis non Enrichus, nam is in caesaris partibus fuit, sed Ernestus. O utinam simili successu contra barbaros, quamprimum in Pannoniis res geratur, et Poloni nostri cum principibus nostris, consilia, vires opesque suas contra hostem communem coniungant et consociant.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Schwidniciae superinscribed⌈SchwidniciaeSchwidniciae superinscribed⌉, II Iunii 47.