» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

Tekst #646

Sigismund I Jagiellon do Gdańsk Town Council
Piotrków 1512-12-08
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, APG, 300, D/ 5, Nr 745

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny Ekscerpty dotyczące podróży Dantyszka

 

APG, 300, D/5, No. 745

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. dominus et heres

Famosis praeconsulibus et consulibus civitatis nostrae Gdanensis, fidelibus nostris dilectis gratiam regiam

Famosi fideles nostri dilecti.

Superioribus diebus, dum nuntii vestri apud nos Cracoviae constituti impetrassent appellationis a vobis ad nos faciendum usque ad nostram in terras Prussiae adventum, auctoritati tamen nostrae nihil derogando suspensionem, egregius Ioannes Flaxbinder, notarius noster, fidelis dilectus, in praesentia nuntiorum vestrorum coram nobis exposuit causam hereditariam sibi per honestam Catherinam de Thelgen relictam, consanguineam suam appropriatam, ad quam illa aviam, pars vero adversa patruos se esse asserunt. Unde dum coram iudicio scabinorum iudicialiter agerent, per decretum duobus patruis duae partes et aviae tertia hereditatis relictae nepotis sui est adiudicata. In quo avia se gravatam sentiens ad nos, ut consuetudinis, appellavit. Ipse vero interea notarius noster, promotor written over ssrr written over s irrevocabilis causae eiusdem, veritus, ne a vobis scabinorum sententia confirmaretur, petiit, ut ad nos, si in iure suo, quod desuper habere praetendit, gravaretur, appellationi deffer superinscribedrr superinscribedretur. Ne igitur hac in re aliqua fieret iniuria unicuique, enim(?), prout tenemur, id, quod aequitas postulat, impartiri volentes, nuntiis vestris commisimus, quatenus notario nostro debita a vobis ministraretur iustitia. Quod, si secus accideret, liberam ad nos haberet querelam deferen(dam). Reversus itaque a vobis, questus est sententiam scabinorum sibi in praeiudicium esse per vos confirmatam. Unde ad querelam eidem ad nos clementer concessam, prout fecit, provocasset. Quare, ne auctoritati nostrae, quod ferre non possemus, derogaretur, vobis mandamus, habere volentes, quatenus in hac notarii nostri causa nihil attemptaretis vel attemptari permittatis, usque ad maiestatis nostrae in terra Prussiae adventum, ubi ea, quae iuris et iustitiae erunt, decernemus. Si quid vero interim per processum iuris quemlibet in eius absentia stando provocationis tempore factum est, volumus, quod restitutio ad integrum fiat sicque causa haec intacta usque ad nostrum adventum maneat. Quod idem iudicio et scabinis illisque, quorum interest, significate per praesentes, secus facere non ausuri pro gratia.

Dat(um) in conventione generali Pyotrkouiensi, feria quarta festi Conceptionis Gloriosissimae Virginis Mariae anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo

Ad mandatum regiae maiestatis