Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, address in secretary's hand, VSSG, Ms 31, No. 49, p. 1-4
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 154
|
Prints: 1 | ARBENZ 1894 25/2 No. 280, p. 392-393 (in extenso; German register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
VSSG, Ms 31, No. 49, f. 49v
Viro undecumque doctissimo ⌊Ioachimo Vadiano⌋ amicorum amicissimo sibique in Christo caro sinceroque praeceptori.
Erasmus, Ioannes Fabritii.
Ad manus proprias.
An doctor ⌊Ioachim Vuatt⌋ statt phisico zu-o ⌊Sant Gallen⌋.
Ante duos annos ex ⌊Friburgo⌋ per ⌊Falconem⌋ praefectum ad te dedi tales, ut nunc, ⌊⌋, hoc est extemporarias; sed tamen rem ipsam tibi exponere non ausi propter periculum, quod mihi forsan per Gallizantes incubuisset. Cogebar igitur me ad ⌊Sanctum Iacobum⌋ peregrinum tibi describere, cum essem ⌊serenissimi domini mei⌋ ad ⌊regem tunc catholicum⌋ orator, et egi in ⌊Hispania⌋ ⌊Barcinonae⌋ ultra octo menses. Quaeso pro tuo olim amore, quo me prosequebaris: necessarium errorem boni consule. In reditu nihil te vidissem libentius; sed quia pestis apud vos passim grassabatur, in aliud iter declinavi. Cum itaque in fatis non fuit, ut coram te et alloquerer et tua dulcissima consuetudine frui possem, ne mei te penitus occuparet oblivio, has ad te, nactus opportunitatem ⌊istius tui conterranei⌋, dedi, summopere te rogans, ut vicissim aliquando scriptis tuis iucundissimis me consolatum efficias; et si quid vis, quod hic pro te vel in tuorum con decus et commodum facere debeam, iube, certum habiturus, nihil me facturum esse libentius. Faustiter vale cum ⌊tua coniuge⌋ et, si sunt, liberis et me, quo coepisti, absentem amore prosequere. Absentem absens audiat videatque.
⌊Cracoviae⌋, 1 Octobris, anno 1521.
| |