» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Full text

List Database Full text

Results found: 4

preserved: 3 + lost: 1

1IDL 6188 [Ioannes DANTISCUS?] to [Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI)?], s.l., [1520, before February 21?]


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D.110, f. 24r-25v

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime domine, fautor optime et honorande.

Licet rarius Dominationi Vestrae Reverendissimae scribo, tamen fortunae et bono nomini Dominationis Vestrae Reverendissimae saepissime inservio, ita quod magnificus dominus palatinus Culmensis libere potest uti servitute mea amicabili sicut pane cotidiano. Cum quo hodie, dum multa disser{i}ti, divisimus inter nos materiam ad Vestram Dominationem Reverendissimam scribendi. Scit autem Vestra Dominatio Reverendissima statum exercituum regiorum, quibus in subsidium septimana proxima venient quingenti equites bene armati et viri delecti, qui iam sunt in itinere circa Brathian. Hodie etiam expeditus est vir magnae auctoritatis et potentiae dominus ex Moravia Siroczinski, qui collegit pro pecuniis regiis mille equites et totidem pedites, viros inter multa milia electissimos et rerum bellicarum peritissimos, cum quibus, ut quanto celerius in Prussiam adveniat, diei et nocti non parcendo velocissime revertitur in Moraviam. Pro carnisprivio quidam miles strenuus Dwuski cum trecentis equitibus gravis armaturae electioribus hic adveniet, advenient et mille pedites armati ex Boemia, qui iam sunt in itinere.

Bombardae regiae adeo sunt magnae, ut quamlibet illarum trahunt viginti quattuor equi. Et cras habebunt nocturnum in Kiesczie Cuiaviae, sabbato vel die Solis proximo hic advenient. Et iam obstinati domini Almani, gustabunt grana ferrea dura Polonica. Ille strenuus miles dominus Seczignewski, qui nuper orator regius ex Turcia redibat, audito hoc bello multos milites paganos, qui in camp[is] vastis agunt vitam, allocutus est, ut ipsi consenserunt venire in adiutorio serenissimo regi nostro, pro quibus expeditus fuit et iam est cum eis in itinere. Qui etiam, ut sunt semper omnibus diebus vitae suae belligeri, ita veloces procedunt ad pugnam, qui sunt in numero non exiguo.

In regnis Hungariae, Boemiae et eorum provinciis publico edicto regio proclamatum et interdictum est, ne quis sub vitae et honoris ac bonorum privatione ullo pacto audeat magistro Prussiae contra serenissimum regem et regem Poloniae servire, quinimmo eadem proclamatione auctoritate regia publice et saepius mandatur, ut omnes exsurgant et habeant arma parata profecturi contra magistrum Prussiae et eius auxiliatores, dum tempus et locus designatus fiunt etc. In Moskovia magnum et ingens discidium ortum inter ducem Moskoviae et eius fratrem germanum, quem plures proceres et magna multitudo sequitur contra suum principem. Sicque plurima castra occupat, in dies auget vires suas. Idque facit et dux Moscorum , quos potest, retrahit a fratre et coniungit sibi ipsi, ut non nisi crudele bellum inter eos speratur. Nec desunt, qui addunt ad ignem ardentem sicca ligna.

Imperatoris Tartarorum magnus orator quadraginta equitibus stipatus veniet hic proxima septimana et ipse fert talia, quae multum proficient ad hoc bellum. Ad quod movebimus et Accheruntem, ut saltem post centum annos concludamus in Dei adiutorio hos dominos Almanos, qui fidem sanctam opprimere non verentur, pro qua Christus dominus sanctissimae virginis filius per manus nostras pugnabit et hos corripiet, qui causam et materiam dederunt tam atrocis Christiani belli. Dominus Raphael ex legatione sua magnam commoditatem attulit ad huius hostis perpetuam exterminationem, ut dum nobiscum gens ista vivere noluit, in Dei nomine incolat et veniat in regionibus suis et nos cum his, qui nobiscum manere volunt, et libenter et benigne manebimus. Scribitur ex variis partibus, quod iterum atrocius consurgit Christianum bellum. Rex Franciae dicitur in varia regna et dominia sibi confoederata misisse magnas auri summas, pro quibus colligit undecumque et quascumque potest gentes, ita quod dicitur conscripsisse centum et XX milia hominum armigerorum et adhuc, undecumque potest, colligit contra modernum electum imperatorem Romanorum. Qui etiam studiosius colligit gentes atque non bonam fert gratiam in dominum marchionem Ioachim, qui Gallicas fovere ausus est parte[s].

Dominus Deus, et illud et istud bellum reduca[t] ad pacem, ut dum nostrum hostem pridem serenissimo regi et inclito regno Poloniae subesse procuret et pacifice cedat et perpetuo recedat, nos enim fundo nostro facimus et non negle[gi]mus facere laudem domino Deo et eius mat[ri], sanctissimae virgini Mariae. Pro cuius nominis et fi[dei] amplitudine potius cum paganis, quam Christiani[s] dominis Almanis pugnare non intermittimus et continuam pugnam gerimus.

Reverendissimus dominus episcopus Plocensis, qua auctoritate praevalet apud sanctam sedem apostolicam, Dominatio Vestra Reverendissima non ignorat. Qui etiam illic fovet regias partes, ut non deficient ab illa sancta sede debita auxilia contra obstinatum et inoboedientem subditum principem. Valde peto, ex animo consulo, Dominatio Vestra Reverendissima ad hoc exhibeat omnes vires suas, ut hostis statum perquirat et saepius maiestati regiae, ut solet, et optime scit prudenter scribat, quoniam Dominationis Vestrae Reverendissimae scripta prudentissima censentur et libenter audiuntur. Ideo utiquam

2IDL 5820 Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Thorn (Toruń), 1520-05-03


Manuscript sources:
1fair copy in Low German, autograph, APG, 300, D/ 6, No. 456

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 142-143

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Nhamhafftigenn, ersamenn borgermeister unnd ...annn, / der komelikennn ... Danczke mynem gunstigen ...nnn und lantluden.

Nhamhafftige, / ersame hrnn. / Mynennn fruntliken und willigennn denst thovorannn. /

Vor drenn dagennn hefft mich konigliche maiestet gefraget, / aff ik Iwerr Erbarkeit hedde angedragennn, / wat my syne konigliche maiestet vann wegennn der besetters und besetunge uff siner koniglichen maiestet finde gorder / befhalennn, / des ik uff Iwe Erbarkeit getuget, / dat ik deme szo gedarnnn. Hefft synn konigliche maiestet nicht klennn wunder unde bewechnisse dar ower gehat, / dat Iwe Erbarkeit nichts hirinne, / wo durch my gebadennn hebbennn, vorfolgeth. Is derhalwennn syne konigliche georsaket sulk nwe mandat an Iw scho schrivennn, / dar inne gy Iw wol wardennn wetennn tho holdennn. / Ik wolde Iwer Erbarkeit gerne fele leve und denstes / nha mynem vormogennn / hie bowisennn, / wo enemm goedennn lanczmann thosteit. / Iwe Erbarkeit moth sik sulwenst dar tho hebbennn, / der ik my do befhelennn.

Datum Thornn, 3 Maii anno domini 1520.

Iwer Erbarkeit willige Iohannes Flasbinger, koniglicher maiestet secretarius.

3IDL 6516     Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEIN, before the end of February or in July 1520 Letter lost

Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 150
4IDL  150 Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUS, Pressburg (Bratislava), 1520-08-13


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 1
2copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8241 (TK 3), a.1520, f. 7r
3excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8239 (TK 1), part 2, f. [1 missed in numbering after f. 26]
4register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 1

Prints:
1CEID 2/1 No. 11, p. 94-95 (in extenso; English register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Nobili et Excellentissimo Domino, domino Ioanni Dantisco, equiti et doctori etc., serenissimi regis Poloniae secretario, domino et amico observando.

Salutem.

Forte et hodie graviter soles ferre, quod in discessu nostro circa Enum ita abrute ab invicem discesserimus. Quod satis mihi perspectum habeo, nam ad te nunc post reditum meum ex Hispaniis aliquas litteras misi, numquam mihi respondisti. Quid in causa fuit, sis ipse iudex, nam pro certo sperabam tibi in itinere posse obviari. Diutius tum, quam spondebas, ut credo, dormivisti. Si in ea pertinacia perseveras, facile coniecturandum mihi est, qualem erga me amorem gesseras, nam fila tenuiora de facili rumpuntur. Constantem te semper credidi, nec te tam levem aerem a me alienari et hodie mihi persuadeo. Plura equidem scriberem, si tibi accepta scirem. Dum cognovero, faciam, quod experiar re. Praesentibus serenissimo regi litteris meis supplico, ut consulat et adnuat, ut habeam, quod mihi mater serenissimae reginae promisit suis litteris, sigillo et chirographo; ut et tu pro me intercedas et responsum huc in Posonium mittas, plurimum peto. Immo et plura scripsissem, si diutius expectasset nuntius. Vale et me ama, ego equidem te plurimum amo.

Ex Posonio, 13 Augusti anno 1520.

Tuus Sigismundus de Herberstain eques