1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
SEARCH
Full text
Results found: 4
preserved: 2 + lost: 2
1 | IDL 110 | Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS, [Brest-Litovsk], 1511-08-04 | ||||||||||
Manuscript sources:
Prints:
| ||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Dantisco 4 Augusti Fidelis noster dilecte Obliti sumus tibi committere, ut reducas in mentem Thoronensium, quatenus nobis responsum super negotio depositorii , quod sibi in civitate sua contra animum regnicolarum vindicare nituntur, ex istoc conventu mittant, sicuti per reverendissimum dominum archiepiscopum facere promiserunt. Tametsi ipsis non cupiamus facere iniuriam, immo verius pro eorum obsequiis eisdem incrementa favemus, tamen clamantibus regnicolis, quod eorum libertas opprimatur in complacentiam Thoronensium, cogemur remedium adhibere, ne ipsi quoque oppressos et iniuria se esse affectos conquerantur. Conferas etiam de hac re cum reverendo domino Varmiensi, cui non incognitum est, quantas impulsationes in conventu ob eam rem habere solemus, persuadeasque suae reverendae paternitati, ut inducat Thoronenses, quod potius suscipiant aliquam earum condicionum, quae eis per reverendissimum archiepiscopum oblatae sunt, quam quod totum periclitari debeant. Ceterum est, quod etiam tibi mandamus, conferas cum reverendo domino episcopo Chulmensi, quod curiensi nostro Nicolao Pyotrowsky complementum solutionis faciat pro quietantia ad paternitatem suam sibi data, praesertim si quid pecuniarum nostrarum penes se habeat. Sic facturus pro gratia nostra. | ||||||||||||
2 | IDL 6829 | Łukasz WATZENRODE to Ioannes DANTISCUS, before 1511-12-01 Letter lost | ||||||||||
Letter lost, mentioned in IDL 3461: Michael Frolich balistarius, civis Elbingensis, de quo alias scripsimus, existimans iniuriatum sibi a burgravio nostro et consulatu in Tolkemith occasione ponderum, quibus ut alius mercator usus est, receptorum, actionem in eos attemptare constituit | ||||||||||||
3 | IDL 6828 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz WATZENRODE, Cracow?, before 1511-12-01 Letter lost | ||||||||||
Letter lost, reply IDL 3461: Si ius domini doctoris Adam, quod ad ecclesiam nostram habet, consequi ab eo poteris aliorumque iuribus praeponderare compertum habeas, non modo placeret nobis, quod tu illud haberes ab eo, sed vellemus tibi eodem iure adepto omnem in exsecutionem ipsius impartiri favorem et mandare procuratoribus nostris, ut illud Romae tempore opportuno defensarent. Idcirco ea in re non debebis dubitare de nobis. - - De matrimonio domini nostri regis multa hic dicuntur, de quibus tu ne verbum quidem scribis, quod equidem miramur. | ||||||||||||
4 | IDL 3461 | Łukasz WATZENRODE to Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1511-12-01 | ||||||||||
Manuscript sources:
Prints:
| ||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Erudito ornatoque domino Iohanni Flaxbinder, regiae maiestatis notario nobis dilecto
Salutem. Si ius domini doctoris Adam, quod ad ecclesiam nostram habet, consequi ab eo poteris aliorumque iuribus praeponderare compertum habeas, non modo placeret nobis, quod tu illud haberes ab eo, sed vellemus tibi eodem iure adepto omnem in exsecutionem ipsius impartiri favorem et mandare procuratoribus nostris, ut illud Romae tempore opportuno defensarent. Idcirco ea in re non debebis dubitare de nobis. Michael Frolich balistarius, civis Elbingensis, de quo alias scripsimus, existimans iniuriatum sibi a burgravio nostro et consulatu in Tolkemith occasione ponderum, quibus ut alius mercator usus est, receptorum, actionem in eos attemptare constituit. Cui administrari iustitiam ab advocato nostro semel atque mandavimus, sed ille iudicium nostrum non exspectans commercium habere coepit cum praedonibus. Et tandem illorum consilio atque aliorum etiam bonorum virorum suggestione diffidationem nobis et capitulo nostro fecit, probrosas saepe litteras missivas publicando, quibus non contentus fecit incendium in suburbio Frawenberg nobisque apud regiam maiestatem exsistentibus capitulum nostrum durissimis suis comminationibus saepius repetitis coegit pro redimenda vexa ducentas marcas sibi dare manente actione, quam in consulatum et burgravium se habere praetendebat. Cum autem reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensis hic esset in Prussia, commisit dominis capitaneis Marienburgensibus nostra voluntate accedente causam hanc audire et iudicare, qui ferentes sententiam pronuntiarunt balistario in receptione ponderum factam esse iniuriam, et alia constituta die condemnaverunt partem adversam in expensis litis, quas taxaverunt ad ducentas marcas. A qua taxatione subditi nostri gravatos se esse sentientes ad regiam maiestatem appellaverunt. Nos putamus in prima et etiam in secunda sententia factam esse nostris subditis iniuriam. Mira res, quantum habeant apud nos favoris, vilissimum hominum genus, praedones. In expensis tamen litis apertior est, mea quidem sententia, iniuria. Tenti enim sunt, si bene memini, tres dumtaxat apud capitaneos termini, et eundum fuit illi homini ad iudicium ex Elbinga in Marienburgum et consumpsit verisimiliter vix decem marcas, et taxatio expensarum facta est ad ducentas marcas. Nam quod antea expendit, uti videre potes in regestro suo, quod mittimus, sua mala voluntate et animo perverso cogente expendit. Et ideo ad restitutionem non putamus obligari partem adversam. Hoc negotium te rogamus apud regiam maiestatem defenses pro subditis nostris rogando dominum nostrum regem, ne tantam illis latronibus inquietandi nos permittat facultatem. Accusando praeterea illum nostro nomine de incendio praedicto, de diffidatione et multis praeterea probris, nobis et domino cantori tunc vices nostras gerenti, inique erogatis. Terminum vero comparendi apud regiam maiestatem partibus a capitaneis constitutum directe nescimus. Erit tamen, si bene meminerimus, circiter Calendas Ianuarii. Historiam Anthonii Sabellici ab initio mundi inchoatam et usque ad illius aetatem continuatam pro nobis emas emptamque nobis mittas, item et iudicia anni sequentis. De matrimonio domini nostri regis multa hic dicuntur, de quibus tu ne verbum quidem scribis, quod equidem miramur. Vale. Ex arce Heylsberg, prima Decembris anno M-o CCCCCXI. Lucas episcopus Warmiensis |