1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
SEARCH
Records: full text
Results found: 3
preserved: 3 + lost: 0
1 | IDT 19 | Privilege for Friedeck (Wąbrzeźno) Friedeck (Wąbrzeźno) 1534-01-10 | ||||
Manuscript sources:
Prints:
| ||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
In nomine Domini amen. Cum adeo humanae imbecillitatis labilis sit et fluxa memoria, ut nisi ea, que diuturna esse debent, scripturarum et testium sufficienti annotatione memoriae commendentur temporis successu obliterari oblivionique tradi possent, ad perpetuam igitur memoriam nos Ioannes de Curiis Dantiscus Dei gratia episcopus Culmensis et administrator episcopatus Pomezaniensis universis et singulis praesentibus et futuris manifestum facimus, quod dignam habentes rationem bonorum nostrorum episcopalium Fredeck seu Wambrzezno nuncupatorum, cupientes ea ad commodiorem frugem, quemadmodum tenemur, perducere incolasque illorum omni alioqui libertati hactenus destitutos et quasi pro rusticis habitos singulari nostri gratia et munificentia prosequi, illos per privilegium per nos impetratum serenissimi principis et domini domini Sigismundi Dei gratia regis Poloniae magni ducis Lithuaniae Russiae Prussiae Masoviae etc. domini et heredis domini nostri clementissimi atque auctoritate superioritatis nostrae cives esse et haberi iureque ac libertate civili uti debere admisimus et constituimus nundinisque et aliis libertatibus more aliarum civitatum et oppidorum, prout in litteris et privilegio suae sanctae regiae maiestatis, quod apud nos est, continetur donantes illisque ultra quadraginta mansos a prima locatione illorum bonorum emensuratos et datos, viginti alios villae desertae Podwiesk dictae addidimus, ut in toto sexaginta mansos mensurae Culmensis habea<>t, eosque iure haereditario ipsi et eorum successores possideant, ia tamen, ut nobis et nostris successoribus ipsi et eorum successores singulis annis pro festo sancti Martini a quolibet manso mediam alteram marcam numeri et monetae Pruthenicalis, marcam per viginti grossos computando, unum modium avenae et duos pullos solvere et labores de eisdem mansis, ut in aliis bonis nostris in usu est, solitos et consuetos facere sint astricti. Insuper quinquaginta sex iugera agri, quae prius ad arcem nostram Frideck spectabant, eis contulimus, a quorum quolibet singulis annis nobis et nostris successoribus dare tenebuntur decem solidos usualis monetae. In recognitionem vero superioritatis nostrae omnes et singuli, qui cerevisiam coquunt vel in posterum coquere voluerint, quilibet a domo, quam inhabitat, pro divi Martini festo quinque grossos, ceteri vero incolae illius oppidi a qualibet domo seu area per duos grossos nobis et nostris successoribus episcopis singulis annis perpetuo solvere tenebuntur. Quo autem commodius oppidi praetorium et alia in usum publicum aedificia erecta in structuris possent conservari lutumque et id genus sordes educi mundeque omnia teneri, pro utilitate publica dedimus illorum reipublicae cum toto exinde proventu principaliter casas circumquaque praetorium aedificatas braxatorium cum brasiatorio balneum quinque insuper areas pro domibus aedificandis necessarias. Ex his omnibus proventus totaliter in usum publicum cedere debent. Ex lanienis vero seu, ut vocant, macellis carnium, a quorum quolibet singulis annis quilibet lanius medium lapidem sepi pro festo sancti Martini solvere tenebitur, et a pistoribus aliisque opificibus, quibus tempore suo iuxta morem aliarum civitatum census instituetur, quod in arbitrium nostrum et successorum nostrorum reiicimus, medietatem huiusmodi proventus pro nobis et nostris successoribus reservamus, alium in usum publicum conferimus. Insuper pro insigniis seu ut vocant sigillo illis auctoritate nostra et sacrae caesareae maiestatis nobis in hac parte concessa , alam aquilae unam coloris nigri et per transversum illius alae pedum seu pastorale fixum, quemadmodum in calce litterarum seu privilegii huius est depictum, praesentium vigore conferimus dantes et concedentes praefatis subditis nostris in eis et in omnibus aliis libertatibus iure Culmensi perpetuo gaudere et frui. Datum in castro nostro Fredeck die decimo mensis Ianuarii anno Domini millesimo quingentesimo trecesimo quarto. Praesentibus ibidem nobilibus dominis Bernardo et Georgio de Curiis, alias Flachsbinder fratribus nostris et Matthia Mgowski scabino terrae Culmensis ac honorabilibus et nobilibus dominis Iacobo Szepanski sacellano et Andrea parocho in Frideck, praefecto in Frideck nostris, ac Paulo Koss et Michaele Balginski servitoribus nostris et aliis plerisque fidedignis testibus ad praemissa harum, quibus sigillum nostrum maius praesentibus est subappensum testimonio, litterarum. | ||||||
2 | IDT 159 | Ioannes DANTISCUS promises Kulm town council to reimburse school house building Löbau (Lubawa) 1534-01-30 | ||||
Manuscript sources:
| ||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Wir Ioannes etc. thun kunt mit dissem unser(e)m offen[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ brive / das wir dem ersamen unser(e)n liben getrewenn(n) burgermeister und rathman unser stat Colmen(n) gut sein und vorsprechen vor hundert marck preusch(en), XX g(roschen) in eyn(en) m(a)rc(k) gerechent, / welche sie zu bau der schuler haus paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ bey in zu Colmen(n) sollen auslegen(n) / und so solch gelt mit der zceit in III jaren nicht wurde widerum(m)b in von gedochter schulen beczalt werd(en), / gloube wir in solch gelt zuerlegen(n). / Hieruff wir in dissen unser(e)n briff mit unser(e)m sigel angedruckt(en) sigel wissentlich hab(e)n lossen geben(n). / Dat(um) uff unser(e)m slosse Lobau, den XXX tag Ianuarii anno D(omi)ni 1534. | ||||||
3 | IDT 49 | Contract between Ioannes DANTISCUS and Hans BLOMCHE Löbau (Lubawa) 1534-09-29 | ||||
Manuscript sources:
| ||||||