1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
WYSZUKIWANIE
Mowy – pełny tekst
Znaleziono: 1
zachowanych: 1 + zaginionych: 0
1 | IDT 206 | ![]() ![]() | ||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissimi Poloniae regis neg(otium) oratione dicta in Hispaniae
oppido Tordesillis M D XXIIII
Sacratissime caesar etc. Adveni iterum, quod faustum sit et felix, vice iam tertia idem fere canens carmen per tam longinquum iter a serenissimsi principibus meis rege et regina Poloniae in Hispanias ad Maiestatem Vestram Caesaream missus in primis ad invisendum felicem statum et prosperam valetudinem Maiestatis Vestrae Sacratissimae, quam illi ex corde favent et a Deo Optimo Maximo sedulo precantur, nihil enim eis aeque gratum iucundum atque ex animi sententia accidere potest quam Maiestatem Vestram Sacratissimam optime semper valere et illi in omnibus prosperrime succedere.
Ceterum serenissimus dominus meus per me Maiestati Vestrae Sacratissimae referri voluit. Tametsi de Maiestatis Vestrae Sacratissimae amore et benevolentia erga se numquam dubitaverit, tamen eandem ex oratore nuper Maiestatis Vestrae Sacratissimae domino Antonio de Comitibus ad ducem Moscoviae misso abunde et liquidius intellexit, praesertim quantam pro officio
celsitudinis suae de rebus Christianis et quantam pro vinculo necessitudinis de regnis et dominiis serenissimi domini mei et illius nepotis carissimi Hungariae et Bohemiae regis ac de bello componendo inter ipsum serenissimum dominum meum et Moscorum ducem curam habeat.
Pro quaquidem sollicitudine serenissimus
Quapropter serenissimus dominus
meus caesaream et catholicam maiestatem vestram iterum atque iterum ut primum et summum orbis Christiani principem utque fratrem et consanguineum suum carissimum et plurimum honorandum maximopere rogat atque obtestatur, velit caesareo et Christiano animo ea pericula difficultates et angustias, quibus hac tempestate respublica Christiana non parum turbatur, cordi habere sepositisque his bellis
intestinis, quibus implicatur, concordiaque vel saltem indutiis cum hostibus suis initis ipsi serenissimo domino meo illiusque nepoti serenissimo Hungariae et Boemiae regi sororio observandissimo
Sacratissimae Maiestatis Vestrae, utrisque sic graviter
laborantibus, tempori adesse et quantocius suppetias suppetias ferre.
Ne tum demum rei Christianae consultum iri velit, cum iam tota illius
Fretus etiam serenissimus dominus meus eo fraterno amore et praecipua observantia, qua
Maiestatem Vestram Sacratissimam prosequitur, illi summopere negotia serenissimae coniugis suae reginae Poloniae illius haereditatem
spectantia commendat. Et cum illa sit heres unica et universalis illustrissimae olim matris suae quae statum Barensem cum aliis terris ad eum spectantibus virtute privilegiorum et confirmationum desuper viginti quattuor annis pacifice tenuit et possedit, impense rogat,
velit efficere, ne hoc statu et hereditate sua quovis modo privetur, et ne praetextu fucati iuris
ill(ustrissimi) or ill(ustris)⌈ill(ustrissimi)ill(ustrissimi) or ill(ustris)⌉
ducis Mediolani, quod habere praetendit idem status in sequestrum, nisi prius iuridice conventum fuerit. Capiatur immo, si factum est, quod primum et ante omnia ipsa serenissima domina regina, quae ut de iure debuit possesionem continuavit, rursus in integrum restituatur. Et deinde id cum de stando iuri cavere potest, quod iustitia suaserit, fiat, velitque in his
se Maiestas Vestra Sacratissima sic exhibere, quemadmodum aequitas ipsa amorque mutuus et sanguinis necessitudo utrimque ex Serenissimi Poloniae regis orator Ioannes Dantiscus manu propria [1] [1 ] here starts a reply of Charles V redacted and written down by Mercurino Gattinara |