1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
SEARCH
Memorials: full text
Results found: 4
preserved: 4 + lost: 0
1 | IDT 338 | ![]() ![]() | ||||||
Manuscript sources:
| ||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati nomine serenissimorum regis et
reginae Poloniae reverenter exponitur, quod cum divus olim caesar
Maximilianus praeclarissimae memoriae inter ipsos serenissimos regem
et reginam auctor et auspex matrimonii fuerit, pacta conventiones et
quaedam capitula desuper per serenissimum regem praedictum et
illustrissimam olim dominam Isabellam de Aragonia erant confecta
, in
quibus illustrissima domina dux assensum Serenissimae tunc Catholicae
Maiestatis ratione successionis et huius matrimonii se impetraturam
pollicetur, quem ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae
certo a Maiestate Catholica fuisse impetratum sibi persuadent. Cum
autem Deo sic volente illustrissima domina dux superiori
anno e vivis cessit, post eius mortem huiusmodi assensus fortassis
per aliquos oppressus inveniri non potuit. Qua de re nominibus,
quibus supra, Sacratissimae Caesareae et on the margin⌈Caesareae etCaesareae et on the margin⌉
Catholicae Maiestati supplicatur, ut denuo a tempore contractus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉
istiusmodi assensum conventionumque et capitulorum praedicti
matrimonii confirmationem dare et benigniter paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉ concedere dignetur,
omnem defectum tam iuris, quam facti ac etiam negligentiae
cuiuscumque supplendo, decernendo etiam omnia et singula contra
huiusmodi matrimonii on the margin⌈matrimoniimatrimonii on the margin⌉
capitula iam consummati in praeiudicium directe vel indirecte,
publice vel occulte, quovis quaesito colore vel ingenio, sive de
iure, sive de facto, sive consensu et voluntate ipsorum
serenissimorum regis et Decretatio cancellarii: Ad articulum retro scriptum fiant litterae assensus in forma et cum clausulis ac cautelis solitis, quae effectum operentur a tempore contractus <initi>. Quo autem ad irritationem eorum, quae contra dicta capitula matrimonii gesta fuissent forent, ac suppletionem defectuum, cum ista iuridice fieri nequeant, nisi causa cognita et auditis his, quorum interest, poterunt super his fieri litterae iustitiae in forma.
Et quia in quarto capitulorum matrimonii articulo quaedam oriri possit
difficultas, ubi cautum habetur, quod ipsa olim illustrissima domina
dux de omnibus bonis, tam feudalibus, quam burgensaticis,
quibuscumque nominibus designatis nihil posset sine expresso consensu
serenissimorum regis et reginae vendere donare aut quovis alio modo alienare, sed tantum de annuis praedictorum bonorum reditibus illi licere facere, quod libuerit, integram omnium rerum successionem ipsi serenissimae dominae reginae filiae suae relinquendo, supplicatur nominibus, quibus supra, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati, hunc articulum velit latius interpretari, videlicet quod ipsi illustrissimae dominae duci licuisset de annuis
Decretatio cancellarii: Cum verba contractuum a iure interpretationem recipiant, qui licet ab initio sint voluntatis, tamen ex post facto sunt necessitatis, non potest talis declaratio iuste fieri, nisi auditis partibus, quarum interest, ideo iudicialiter petenda est. Cumque eiusmodi assensus capitulorum confirmatio et articuli praedicti interpretatio facta fuerit, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati iterum nominibus, quibus supra, supplicatur, dignetur exsecutoribus testamenti illustrissimae olim dominae ducis committere et mandare, quod in testamenti exsecutione nihil attemptent seu agere praesumant, quod in capitulorum praedicti matrimonii denuo confirmatorum defectum aut detrimentum vergere possit. Quod ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae fraternis studiis et officiis modisque, quibus umquam poterint omnibus, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati referre semper curabunt. Decretatio cancellarii: Mandetur exsecutoribus, quod nihil iniuste in praeiudicium partis supplicantis audeant attemptare, sed debito iuris ordine ac causa cognita ad dictam exsecutionem procedant, servatis de iure servandis. | ||||||||
2 | IDT 428 | ![]() ![]() | ||||||
Manuscript sources:
| ||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas. Superiori tempore, postquam cum collega meo nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae de statu Barensi Maiestati Vestrae Sacratissimae homagium et iuramentum praestiti, dignata fuit Maiestas Vestra Sacratissima ipsis serenissimis principibus meis investitoriales concedere et sequestrum interpositum removere hac tamen adiecta condicione, quod castrum Barense nomine et impensis serenissimae dominae meae reginae Poloniae servari deberet, pro cuius custodia illa teneretur deputare castellanum fidum et gratum Maiestati Vestrae Sacratissimae, qui antequam hoc castrum ad manus suas acciperet, iurare et promittere deberet, quod si causa sic foret cognita et decisa ipsum castrum cum pertinentiis suis serenissimae dominae reginae non pertinere, seu per sententiam illius proprietas vel successio alteri adiudicaretur, idem castellanus dictum castrum cum pertinentiis in executionem iudicati relaxaret illi vel illis, quibus hoc castrum foret adiudicatum. Hanc condicionem interpositam serenissimi principes mei susceperunt suntque parati hoc castrum cum castellano huiusmodi providere, iste vero castellanus per illustrem dominum viceregem huic castro praefectus ab illo secedere non vult, nisi prius haberet singulares Maiestatis Vestrae Sacratissimae litteras, quibus illi trina vice mandetur, quod castro cedat et quod a iuramento super conservatione castri praestito absolvatur. Proinde nominibus, quibus supra Maiestati Vestrae Sacratissimae supplico, dignetur tandem committere, quod serenissimi principes mei sine longioribus moris in pristinam possesionem totius status et istius castri restituantur, illisque de istiusmodi ad castellanum litteris benigniter providere, ne iterum post tot difficultates aliqua nova suboriatur, quod serenissimi principes mei suis fraternis studiis et officiis modisque, quibus umquam poterint omnibus Maiestati Vestrae Sacratissimae referre et erga illam perpetuo promereri curabunt. Sacratissimae Cesareae et Catholicae Vestrae Maiestatis humillimus Ioannes Dantiscus etc. Serenissimorum regis et reginae Poloniae orator | ||||||||
3 | IDT 271 | ![]() ![]() | ||||||
Manuscript sources:
| ||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Vestra Caesarea et Catholica Maiestas. Ex litteris serenissimorum dominorum meorum, regis et reginae Poloniae, abunde intellexit illorum querelam de iniuria ab officialibus Sacratissimae Maiestatis Vestrae in mora remotionis sequestri illis illata. Quam et ego alias Maiestati Vestrae Sacratissimae aliquoties exposui, unde Maiestata Vestra Sacratissima nova mandata ad collaterale consilium, ut serenissima domina mea non audito prius illustrissimo Mediolani duce aut quovis alio in integrum restitueretur, his diebus fieri commisit, reservato nihilominus castellano Barensi per ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌈ill(ustrem)ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌉ dominum viceregem instituto contra primam sententiam et voluntatem Maiestatis Vestrae Sacratissimae. Qua decreverat, quod serenissima domina mea castellanum fidum et gratum Maiestati Vestrae Sacratissimae, donec aliter foret cognitum, deputare deberet. Ad praesens vero hoc decreto mutato Maiestas Vestra Sacratissima magnificum Ferdinandum de Alarcon pro castellano vult designari. Quod serenissimi principes mei tam indignis modis duci et versari gravissimo ferunt animo supplicantque per me Sacratissimae Maiestati Vestrae illamque iterum atque iterum summopere rogant, velit in priore sua voluntate, quod dignum et caesareo nomine atque animo conveniens est, persistere castellanoque huic praeter scientiam serenissimae dominae meae constituto mandare, ut castrum Barense in manus serenissimae dominae meae cedat et resignet, eumque aliquo alio officio seu magistratu contentum reddere certum habitura, quod serenissima domina mea ad hoc castrum personam gratam et fidam Sacratissimae Maiestati Vestrae ex regno Neapolitano, donec aliter cognitum fuerit, praeficiet. Sperantque serenissimi principes mei, quod Sacratissima Maiestas Vestra ea in re illorum ac coniunctionis et necessitudinis cum Maiestate Vestra mutuae benigniorem habebit rationem neque illos tam indignis modis turbari atque circumduci patietur. Maiestas caesarea non putat priori decreto derogatum seu contraventum. Si lite pendenti et donec de iuribus(?) partium sit cognitum, nominetur et declaretur persona grata et fida suae maiestati, cui per serenissimos regem et reginam committatur custodia dicti castri et qui habeat praestare iur(amen)tum ipsi caesareae maiestati iuxta formam eiusdem primi decreti. Et ideo grave censeri non debent ipsi serenissimis regi et reginae, si magnificus dominus Ferdinandus de Alarcone magis gratus et fidus ad hoc videatur electus, qui nihilominus decreti formam est servaturus. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Maiestas caesarea non putat priori decreto derogatum seu contraventum. Si lite pendenti et donec de iuribus(?) partium sit cognitum, nominetur et declaretur persona grata et fida suae maiestati, cui per serenissimos regem et reginam committatur custodia dicti castri et qui habeat praestare iur(amen)tum ipsi caesareae maiestati iuxta formam eiusdem primi decreti. Et ideo grave censeri non debent ipsi serenissimis regi et reginae, si magnificus dominus Ferdinandus de Alarcone magis gratus et fidus ad hoc videatur electus, qui nihilominus decreti formam est servaturus.Maiestas caesarea non putat priori decreto derogatum seu contraventum. Si lite pendenti et donec de iuribus(?) partium sit cognitum, nominetur et declaretur persona grata et fida suae maiestati, cui per serenissimos regem et reginam committatur custodia dicti castri et qui habeat praestare iur(amen)tum ipsi caesareae maiestati iuxta formam eiusdem primi decreti. Et ideo grave censeri non debent ipsi serenissimis regi et reginae, si magnificus dominus Ferdinandus de Alarcone magis gratus et fidus ad hoc videatur electus, qui nihilominus decreti formam est servaturus. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Iniunxerunt etiam mihi, ut
confirmationem articulorum matrimonii inter eos a Maiestate Vestra
Sacratissima impetrarem. Quam cum Maiestas Vestra Sacratissima non
gravate
superioribus diebus concessit, erit serenissimis principi Servetur decretum primum super hoc editum et fiant litterae observatoriae in forma. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Servetur decretum primum super hoc editum et fiant litterae observatoriae in forma.Servetur decretum primum super hoc editum et fiant litterae observatoriae in forma. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Habetur
hic in publico ad Maiestatem Vestram Sacratissimam huc esse perscriptum,
quo(niam) or quo(modo)⌈quo(niam)quo(niam) or quo(modo)⌉
serenisimus dominus meus contra
religionem ecclesiae Romanae ac iura imperii Maiestatis Vestrae
Sacratissimae
cum illustri domino magistro Prussiae
pacem fecerit. Quod cum serenissimus dominus meus ex litteris meis
intellexisset, sic ut omnia acta sunt, in notitiam Maiestatis Vestrae
Sacratissimae secundum rei veritatem pervenire voluit. Non est incognitum
Maiestati Vestrae Sacratissimae,
quo(niam) or quo(modo)⌈quo(niam)quo(niam) or quo(modo)⌉
superioribus annis
bellum hoc pro iure regni sui ac subditorum suorum tuitione serenissimus
dominus meus inuitus cum domino magistro
gessit, et deinde ad Sedis Apostolicae ac Maiestatis Vestrae Sacratissimae aliorumque Christianorum regum et
principum postulata, non gravate per quadriennales inducias remisit. Quae cum iam prope exspirarent et regnicolae serenissimi domini mei, ut ulterius proro
Quod vero dominus magister a professione sua
descivit, nulla serenissimo domino meo ea in re culpa impingi potest, cum
iampridem et dudum ante subditi domini magistri
unacum fratribus ordinis ab institutis ac oboedientia Sanctae Romanae
Ecclesiae defecissent, iamque illic inter eos non solum de hoc ordine et
professione, verum etiam de tota prorsus religione actum esset. Cui errori
adeo
nullam unquam occasionem serenissimus dominus meus praebuit, ut etiam in hac
conficienda pace nihil non tentaverit, quo omnia sic composita fuissent.
Quemadmodum constitutio et sanctae religionis catholicae observantia
exigebat,
hocque tractatus ipsi et istorum rerum actus liquido testabuntur. Effecit
enim
serenissimus dominus meus tantum pro iurisdictione ecclesiastica
ecclesiasticorumque bonorum restitutione, quae iam in illis terris funditus
direpta et deplorata videbantur, quo Deo propitio ac Sede Apostolica Maiestateque Vestra Sacratissima assistente reliqua sine magno strepitu ad
normam et debitum modum aliquando reduci poterint. Quapropter Maiestateque Vestra Sacratissima numquam sibi aliud de serenissimo domino meo et illius subditis persuadere patiatur, quam id, quod Christiano regi Christianaeque fidei fratrique et consanguineo observandissimo Maiestatis Vestrae Sacratissimae conveniens est, neglectis aemulorum calumniis, qui illi et favorem benevolentiamque Maiestatis Vestrae Sacratissimae invident et hanc mutuam coniunctionem ac necessitudinem inter Maiestatem Vestram ferre nequeunt. Habitura Maiestatas Vestra Sacratissima eum fratrem et singularissimum amicum Poloniae regem dominum meum, qui nulli in amore et observantia erga Maiestatem Vestram cum vita et fortunis suis umquam sit cessurus. Caesarea maiestas agit gratias serenissimo regi, quod tam diffuse dignatus fuerit rem hanc ipsi caesareae maiestati explicare et statum rei sigillatim diserere. Quae numquam credidit Suam Serenitatem tanta prudentia ac experientia suffultam quidquam attemptaturam seu admissuram, quod a Christiana religione alienum suisque dignitati ac aetati indecens videretur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Caesarea maiestas agit gratias serenissimo regi, quod tam diffuse dignatus fuerit rem hanc ipsi caesareae maiestati explicare et statum rei sigillatim diserere. Quae numquam credidit Suam Serenitatem tanta prudentia ac experientia suffultam quidquam attemptaturam seu admissuram, quod a Christiana religione alienum suisque dignitati ac aetati indecens videretur.Caesarea maiestas agit gratias serenissimo regi, quod tam diffuse dignatus fuerit rem hanc ipsi caesareae maiestati explicare et statum rei sigillatim diserere. Quae numquam credidit Suam Serenitatem tanta prudentia ac experientia suffultam quidquam attemptaturam seu admissuram, quod a Christiana religione alienum suisque dignitati ac aetati indecens videretur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Perlata huc etiam fuit a serenissimi
domini mei malevolis vanissima quaedam fabula, quod ipse non solum dominum magistrum, ut a professione sua
deficeret, induxerit, verumetiam filiam suam primogenitam illi in coniugem desponderit. Quantum hoc
sit ab omni ratione et sano intellectu alienum, cum hoc numquam apud nostros
tractatum, immo ne somniatum quidem extitit, Maiestatas Vestra Sacratissima
pro sua incomparabili prudentia perpendat illosque, qui istiusmodi anilia
deliramenta describunt, ut notam aliquam falso serenissimo domino meo
inurerent cognoscat et ab illis sibi caveat. Reputetque secum istius
serenissimum dominum meum et aetatis ac prudentiae Idem ut in praecedenti capitulo respondetur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Idem ut in praecedenti capitulo respondetur.Idem ut in praecedenti capitulo respondetur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Intellexi nuper male hic apud
plerosque audire serenissimum dominum meum, quod cum Turca indutias fecerit
aestimatumque est hoc pro magno quodam piaculo, quod tandem rebus suis
consuluerit, verum cum Maiestatas Vestra Sacratissima causas, cur hoc
factum
sit, cognoverit, non poterit nisi boni consulere. Non ignorat Maiestatas Vestra Sacratissima et toti Christiano orbi cognitum est, quibus in discriminibus et extremis periculis iam a multis armis regnum et dominia serenissimi domini mei continue sint exposita. Quemadmodum ego id hac potissimum de causa ter in Hispanias ad Maiestatem Vestram Sacratissimam missus abunde coram in notitiam Maiestatis Vestrae perduxi. Meminit etiam Maiestatas Vestra
Sacratissima, quam spem olim summi pontifices ac praeclarissimae memoriae
divus Maximilianus caesar serenissimo domino meo et illius nepoti
serenissimo
Hungariae et Boemiae regi dederant de Christianis principibus in concordiam
reducendis ac generali contra infideles expeditione paranda. Qua hactenus
inhaerentes pacemque et indutias a Turca oblatas recusantes, ipse
serenissimus
dominus meus cum nepote suo Hungariae rege ingens detrimentum et damnum
irrecuperabile
his proximis annis passi sunt, unde et universa respublica Christiana non
parum
fuit inclinata. Qua de re subditi et regnicolae serenissimi domini mei
considerantes non modo sopiri bella Christianorum intestina, verumetiam illa
indies augeri et magis exasperari nequaquam voluerunt in ea spe generalis
expeditionis diutius pendere et tantas infidelium vires, quibus se impares
cognoverunt, citra ullius auxilium sustinere, praesertim cum pro comperto
haberetur ducem Moscoviae cum Turca foedera et societatem contra serenissimum
dominum meum inivisse, intelligentesque ipsi serenissimi domini mei subditi
praesen Idem ut supra in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Idem ut supraIdem ut supra in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉ Sacratissimae Maiestatis Vestrae humillimus Ioannes Dantiscus, serenissimi Poloniae regis etc. orator | ||||||||
4 | IDT 175 | ![]() ![]() | ||||||
Manuscript sources:
| ||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati
Nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae per eorum oratorem reverenter exponitur, quemadmodum anno praeterito, cum quondam illustrissima Isabella de Aragonia ducissa Mediolani mater et socrus ipsorum serenissimorum regum suum diem clausisset extremum superstite ipsa serenissima regina eius unica filia legitima et naturali ac universali herede et succeditrice in omnibus bonis praedictae eius matris et signanter in ducatu Bari et principatu Rossani cum omnibus
aliis castris et pertinentiis suis et feudo nominato Monteserico, quae omnia praedicta quondam illustrissima ducissa tenu superinscribed⌈uu superinscribed⌉erat et possederat iustis titulis et bona fide usque ad diem eius obitus, ipsa serenissima regina adepta fuisset possessionem dictorum feudorum
et bonorum illaque tenuisset et possedisset certo temporis spatio percipiendo et percipi faciendo fructus, reditus et proventus ac exerceri faciendo iurisdic<t>ionem et per sacrum collaterale concilium regni Neapolis fuisset de facto ipsa non audita processum ad sequestrum sub praetextu certae regiae et caesareae ordinationis desuper emanatae, ut ipsum collaterale
concilium praetendebat, habito recursu pro parte ipsorum serenissimorum regum et ad Vestram Caesaream et Catholicam Maiestatem super revocatione dicti asserti sequestri obtentis a Caesarea Vestra Maiestate litteris confirmationis et investiturae mediante iuramento ligii homagii ac etiam aliis provisionibus directis
ill(ustr)i don Carolo de Lanoy viceregi dicti regni ac dicto collaterali concilio et cuilibet ipsorum in solidum circa revocationem et dissequestrationem dicti sequestri et possessionis
praedictae ac reintegrationem ipsius praesentatis dictis provisionibus pro parte ipsorum serenissimorum regum in dicto collaterali concilio instatum fuit pro effectuali exsecutione
ipsarum provisionum. Quibus intimatis fisci procuratori et advocato Saepe etiam questus sum on the margin, in the hand of Dantiscus⌈Saepe etiam questus sumSaepe etiam questus sum on the margin, in the hand of Dantiscus⌉ nominibus etiam quibus supra reverenter exponitur, quod cum ipsa serenissima domina regina Poloniae, post mortem illustrissimae olim dominae Isabellae de Aragonia ducis Mediolani leaf deeply bound⌈[i]i leaf deeply bound⌉ et Bari etc. matris suae desideratissimae ut heres universalis in omnia illius bona relicta legitime successisset, officiales Suae Caesarae et Catholicae Maiestatis se in illius leaf deeply bound⌈[us]us leaf deeply bound⌉ feudum Montiserici nominatum nullo iuris ordine servato intromiserunt partemque eius maiorem acceperunt et usurparunt ac in duobus milibus ducatorum deteriorarunt condicionem ipsius feudi, prout liquidissime leaf deeply bound⌈[ime]ime leaf deeply bound⌉ probari potest. Qua de re, cum id minus iuste fiat et cum magno ipsius serenissimae dominae reginae praeiudicio ac detrimento, Sacratissimae Catholicae et Caesareae Maiestati supplicatur leaf deeply bound⌈[r]r leaf deeply bound⌉, velit sub favorabili forma collaterali suo consilio Neapoli committere et mandare, ut huiuismodi Montisserici possessio ipsi serenissimae dominae reginae in integrum restituatur, quemadmodum illius mater illustrissima domina dux Mediolani, dum erat in vivis, tenebat et possidebat. Quod si deinde quisquam ius aliquod super eo feudo habere praetendit, fiat id, quod de leaf deeply bound⌈[e]e leaf deeply bound⌉ iure convenit. Et quia status Barensis per hanc sequestrationem et novos officiales non parum est afflictus, supplicatur nominibus, quibus supra, Sacratissimae Catholicae et Caesareae Maiestati, si relevium erit solvendum, quod habeatur compensatio cum pecuniis tam ordinarie, quam extraordinarie a statu Barensi exactis praesertim de poenis et multis, quae ad multam pecuniarum quantitatem ascendunt, de quibus etiam liquidissime constat.
Castrum Barense, quod nomine serenissimae dominae reginae secundum Maiestatis Caesareae commissionem servari debet, habet quendam castellanum, dominum Fernandum de Archone ex mandato Maiestatis Caesareae impositum. Ille aperte dicit se hoc castrum nulli homini viventi extraditurum, nisi prius a Maiestate Caesarea singulares habeat litteras, quibus illi semel, bis et ter iubeat, quod illud in manus alterius castellani a Serenissima domina regina electi consignet illumque ab homagio et iuramento desuper praestito liberum faciat et absolvat. Quapropter Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati nominibus, quibus supra, supplicatur, ut huiusmodi tenoris litteras ad praedictum castellanum conscribi demandet, ne nova iterum citra hanc arcem oriri possit difficultas. Quod serenissimi rex et regina |