1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
SEARCH
Memorials: full text
Results found: 1
preserved: 1 + lost: 0
1 | IDT 410 | Ioannes DANTISCUS to Charles V of Habsburg 1519-02-21 | ||||||||||
Manuscript sources:
Prints:
| ||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Replicatio Ioannis Dantisci oratoris ad responsum Caroli regis Hispaniae. Serenissime atque potentissime Catholice Rex. Affectum et benevolentiam, quam inpraesentiarum audio, qua Catholica Maiestas Vestra serenissimum dominum meum amplectitur, dum aliquando incolumis rediero, vivus testis suae regiae maiestati exponam. Interim persuadeat sibi Catholica Maiestas Vestra serenissimum dominum meum pro Catholica Maiestate Vestra facturum omnia, quae bonum et integrum fratrem Catholicae Maiestatis Vestrae decebunt. Quantum vero ad negotium illustrissimae dominae ducis Mediolani dominus meus serenissimus mihi iniunxit, ut non diu in his rebus apud Catholicam Maiestatem Vestram immorarer, neque etiam, ut rebus infectis et absque earum certitudine redirem. Pro amore igitur serenissimi domini mei Catholica Maiestas Vestra expeditionem meam maturare dignetur, unde quantocius expeditus apud serenissimum dominum meum et alibi, ubi opportunum esset, hoc potissimum tempore, sicut caesareae maiestati consuevi, Catholicae Maiestati Vestrae etiam ut domino meo clementissimo servire valeam. |