1 | IDL 3118 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1547-06-12 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 839-842
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 842
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo etc.
BCz, 1599, p. 839
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Humillima mea et numquam intermoritura obsequendi studia sint Reverendissimae Dominationi Vestrae commendata.
Etsi per ingenii mei infirmitatem intellego, Clementissime Praesul et Domine, me non posse satis oratione illustrare significationem vocabuli, de qua in praesentia apud Clementiam Vestram sum acturus, utpote de gratitudine, digna cum viris bonis omnibus virtute, tum praesertim honestarum artium ac litterarum studiosis. Etenim cum maximarum vere virtutum sit nutrix, eam ab omnibus etiam summo studio colendam esse iudicant.
Cum tamen et me peculiaris quaedam ratio ad hanc virtutem amplectendam nunc impellat, mihi velim dari veniam, ut pauca de ea verba apud Clementiam Vestram faciam. Nam quotienscumque mecum reputo, Clementissime Praesul, quam aequus iudex Clementia Vestra fuerit in dirimenda inter me et dominum Niviosnisky orta olim controversia, de beneficio illo ecclesiastico parochiae in Neuteich a
s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊regia maiestate⌋ in me immerentem collato, dignum me ea poena, qua olim Achivi ⌊Agamemnonem⌋ affecerint, iudicem, qui tot exhaustis laboribus in expugnanda ⌊Troia⌋ pro dignitate ⌊Graeciae⌋, domum reversus, veste inexplicabili involutus, interfectus est a ⌊Clytaemnestra⌋ auxiliante ⌊Aegisto⌋ adultero, nisi Clementiae Vestrae qualescumque tandem gratias agerem. Nullumque esse officium iustius ingenuo adolescenti ac magis necessarium puto, quam habere gratiam bene meritis, quae etiam vox est non solum eruditorum omnium, sed ipsius etiam naturae, quae mutuis officiis homines inter se devinctos esse voluit. Quare ingrati cum haec naturalia vincula societatis humanae dissolvant, ipsi naturae bellum inferre iudicandi sunt. Cum autem haec ipsa naturae lex divina quaedam vox sit mentibus hominum inscripta, quae nos ad colendam gratitudinem exhortatur et quidem gratis praemia, ingratis vero poenas divinitus proponit, sicut scriptum est “cf. Vulg. Prv 17:13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius ⌊non recedet malum a domo ingraticf. Vulg. Prv 17:13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius ⌋”, non solum natura ingratos tamquam immania monstra odit et exsecratur, sed etiam urget eos iustissimis poenis Deus optimus maximus. Proinde, si naturam aspiciemus et quasi evolvemus animos ipsi nostros, si litteras sacras consulemus, non tantum videbimus, quantum habeat ingratitudo sceleris, sed BCz, 1599, p. 840 etiam constituemus non esse dubitandum, quin Deo poenas ingrati daturi sint, grati autem summo afficiendi sint beneficio.
Quod reliquum est, gratias ago Clementiae Vestrae pro tam immensis in me collatis beneficiis, quibus me in hunc usque diem Clementia Vestra ornare semper studuit, aulaeque Clementiae Vestrae assumpsit, deinde reverendissimo in Christo patri, ⌊domino Cracoviensi⌋ et ⌊Regni Poloniae⌋ procancellario ex petitione parentis mei cum primis observandi me commendare absque ullis nostris meritis Clementia Vestra non denegavit. Quamquam autem haec mea commemoratio leve officium videtur prae se ferre, tamen, quoniam significationem habet gratae mentis, non duxi eam praetermittendam esse. Sed cogor verecundius de Clementiae Vestrae in me meritis nunc dicere propter Clementiae Vestrae modestiam, tantum illud dicam me libenter profiteri non minus me Clementiae Vestrae deberi quam propriis parentibus. Clementiae itaque Vestrae et habeo gratias, et polliceor me sicubi umquam potero re ipsa declarare animi gratitudinem summa fide daturum esse operam, ut intellegat Clementia Vestra me officio non defuisse.
Cui me quantum possum cum omnibus fortunis meis quam humiliter offero.
⌊Cracoviae⌋, 12 Iunii anno M-o D-o XLVII-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus cliens ⌊Martinus ab Allexwagen⌋
Postscript:
Novarum rerum quod scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae, non habeo, nisi ⌊Georgium Hegell⌋ vitam morte commutasse.
| |
2 | IDL 3180 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1547-08-03 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 6, f. 101
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 433
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 369
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 481, p. 407 (English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, ABD, 6, f. 101r
Perpetua mea et numquam intermoritura fidelitatis meae studia cum debita fidei integritate coniuncta quam humiliter Reverendissimae Paternitati Vestrae offero.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor clementissime.
⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae omni, qua decet, reverentia et animi observantia accepi, quas iterum atque iterum legi. Ex quibus intellexi Reverendissimam Paternitatem Vestram meam erga se pietatem benevolentiamque facile perspicere, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi videatur esse meritis meis erga Reverendissimam Paternitatem Vestram. Sed haec omnia (meo quidem iudicio) ex singulari quadam amor written over nim⌈nimmormor written over nim⌉is abundantia Reverendissimae Paternitatis Vestrae erga me exoriri puto, ut etiam nesciam, ob quam virtutis indolem Reverendissima Paternitas Vestra me a teneris unguiculis usque (ut dicitur) ornare non destitit. Quapropter, cum tantus sit numerus tantaque magnitudo beneficiorum Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut etiamsi conarer vitam sanguine commutare, tamen neutiquam me ullam partem beneficiorum assecutum esse videar. Ob hanc igitur causam vitam mihi acerbam puto.
Pro officio meo me facturum puto, cum animus hominis novarum rerum semper sit cupidus, Reverendissimae Paternitati Vestrae significari ex hac imposita charta, quid ⌊Tridenti⌋ nuper evenerit ab homine quodam malevolo, qui invectivam quandam contra patres in synodo congregatos conscripsit, quovis probro certe dignus.
Legatum quoque ⌊Turcae⌋ 2 Augusti written over e⌈eii written over e⌉ advenisse ad ⌊maiestatem regiam⌋. Quid novi attulerit, non auditur. Si quid erit, quod scitu fuerit dignum, Reverendissimae Paternitati Vestrae non committam, quin written over m⌈mnn written over m⌉ significabo per certos nuntios.
His me Reverendissimae Paternitati Vestrae cum omnibus fortunis meis animique propensi fidelitate ac studiorum meorum sedulitate quam diligenter commendo ac ut Deus Optimus Maximus Reverendissimam Paternitatem Vestram in multos annos vitae feliciter conservet, perpetuo precor.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus cliens ⌊Martinus Alexwange⌋
| |
3 | IDL 7360 | Ioannes DANTISCUS to Martin ALLEXWANGEN, 1547-07-09 — 1547-08-09 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 3180: Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae omni, qua decet, reverentia et animi observantia accepi. |
| |
4 | IDL 3192 | [Ioannes DANTISCUS] to Martin ALLEXWANGEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-[08]-20 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 303v (c.p.)
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Accepimus tuas litteras, quae nobis gratae fuerunt, eo quod illis quaedam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ de ⌊concilio⌋, quae libenter intelleximus Gratae nobis fuerunt tuae ⌊⌋, eo quod nobis quaedam d illis quaedam de ⌊concilio⌋, quae libenter intelleximus, addideras. Et hortamur te, ut talia et his similia sae, quae apud vos superinscribed in place of crossed-out in⌈in apud vos apud vos superinscribed in place of crossed-out in⌉ in aula fiunt et etiam aliunde eo perscribunt adferuntur, saepius hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ ad no et quoties nuntios habere poteris, ad nos describas, ea enim re nobis gratum facies et cotidie nostram in te benevolentiam et propensionem tibi reddes cumulatiorem, ita ut non simus tibi in iis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉, quae ad promotionem tuam pertinebunt, defuturi.
Quod etiam in superioribus nostris ⌊⌋ ad dominum ⌊doctorem Hoseum⌋ facere non neg intermisimus. ⌊Qui⌋ nobis ⌊⌋ et promittit, quod te captato tempore et loco oportuno ⌊domino reverendissimo⌋ commendare non velit negligere. Hoc ut faciat, nunc denuo ab ⌊eo⌋ petimus. Tu modo sat age rebus tuis et ubi nostris prodesse poteris et, quandocumque nobis scriptionibus tuis gratificari poteris, noli intermittere.
Bene vale.
| |
5 | IDL 6403 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, 1547-08-20 — 1547-09-22 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 3224: Quas ad nos tuis superioribus litteris perscripsisti novitates, hae nobis fuerunt gratissimae, et libenter eas legimus |
| |
6 | IDL 3224 | [Ioannes DANTISCUS] to [Martin] ALLEXWANGEN, Wormditt (Orneta), 1547-10-08 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 313v (c.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 469
|
|
| |
7 | IDL 3233 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1547-10-18 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 6, f. 102-105
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 370
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 473
|
Early printed source materials: 1 | Gregory of Nazianzus p. 226-227 (excerpt, enclosure No. 2 only) |
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 481bis, p. 407 (English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 6, f. 105v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ etc., domino benefactori et patrono clementissimo
AAWO, AB, D. 6, f. 102r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor et patrone clementissime.
Humillimam obsequiorum
meorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendationem.
Quantopere ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae exhilaratus sum et quantam dubitationis spem mihi exemerint, prae gaudio scribere nequeo. Inter sacrum enim et saxum (ut proverbio dicitur) haerebam hactenus, an vivam aut sepultam Reverendissimam Paternitatem Vestram crederem, ex relatu enim reverendissimi domini ⌊episcopi Cracoviensis⌋ accepi Reverendissimam Paternitatem Vestram graviter aliquot septimanis deb decubuisse, ut etiam de vita Reverendissimae Paternitatis Vestrae periclitari omnes acceperit. Cum non parum multi hic essent ex nostratibus, qui in morte Reverendissimae Paternitatis Vestrae triumpharent, dicentes: “Nunc ereptus est nobis ille, qui totius ⌊patriae⌋ hostis acerrimus fuerat”, et plus suis quam Reverendissimae Paternitatis Vestrae saluti faverent. Verum Deus Optimus Maximus, qui verus est scrutator cordium, reddet unicuique secundum merita sua.
Post priores meas ⌊⌋, quas ad Reverendissimam Paternitatem Vestram misi, nihil novi hucusque accidisse scio, nisi ⌊palatinum Syradiensem⌋, cui legationis munus ad ⌊caesaream maiestatem⌋ est commissum a ⌊regia maiestate⌋, hinc discesisse Augustam 22 Septembris, deinde ⌊marschalcum Lithuaniae supremum⌋ a ⌊maiestate regia iuniore⌋ designatum ad ⌊regem Romanorum⌋ cum ⌊Christophoro Conarsky⌋, Deus Optimus Maximus eorum conatus bene fortunet.
Postremo diem ⌊comitiorum maiorum⌋ pro festo Sancti Nicolai celebrari debere ex hac instructione Reverendissima Paternitas Vestra percipiet. Ad quem ⌊maiestas regia iunior⌋ se quoque venturam promisit, cuius adventus singulis diebus exspectatur.
Si quid amplius interim acciderit, quod scitu fuerit dignum, reddam certiorem Reverendissimam Paternitatem Vestram.
Cui me meaque obsequia vicissim quam humiliter offero et a Deo Optimo Maximo vitam diuturnissimam atque prospere valentem ex animo precor ad spem piarum mentium.
Datae ⌊Pithrcoviae⌋, XVIII Octobris anno M-o D-o XLVII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus ac humillimus cliens ⌊Martinus Alexwange⌋
Enclosure No. 1:
AAWO, AB, D. 6, f. 102v
Instructio ad minora comitia
Instructio ad conventus particularis ⌊Regni⌋
Cum non alia via sit et ratio, qua provideri possit, ne quid ⌊Regnum⌋ detrimenti capiat, quaque vel commoda illius augeri, vel incommoda propulsari possint, quam si comitia edicantur, in quibus de rebus ad ⌊Regni⌋ reique publicae salutem pertinentibus deliberatio suscipiatur. Maiorum suorum vestigiis insistens sacra ⌊maiestas regia⌋ semper hactenus hanc est rationem prosecuta ac, quoties id Regni hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ rationes postulare videbat, comitia edixit, in quibus communi omnium quieti et tranquillitati prospici ac, si qua impenderent pericula, maturo consilio propelli possent. Sed statuere non superinscribed⌈nonnon superinscribed⌉ potest sacra ⌊maiestas regia⌋ temporum, ne id iniquitati an fato alicui suo tribuat, quod continuis his annis aliquot nihil congregandis comitiis profectum neque ratio est aliqua excogitata, qua periclitanti patriae succurri posset. Cuius rei culpam penes se nullam residere persuasum habet sacra ⌊maiestas regia⌋, quae quamlibet affecta sit et aetate, et valetudine, nihil tamen ei parcendo fecit semper omnia, quae ad suum officium pertinere intelligebat, neque commisit, ut id ulla in re a quoquam desiderari posset, privatas suas rationes omnes publicis postposuit. Quodsi eodem instituto fuissent omnes, ad quos de salute patriae consultatio pertinebat, inventa pridem esset ratio defendendae illius eiusmodi, nullus ut nobis hostis Dei fretis auxilio magnopere metuendus veniret.
Sed non defuerunt, qui quavis de re potius, quam cuius causa comitia edicta essent, consultationem haberent et haberi vellent, per quos factum est, ut nihil sit annis iam aliquot salubre constitutum praeter ultimum illud remedium, ad quod nisi summa necessitate urgente perveniri non consuevit, quod uti non perinde proclive est et solet usus illius magis esse noxius reipublicae quam salutaris, quod ita esse non semel iam neque uno documento comprobatum est.
Quamvis itaque non vani terrores adferrentur de conatibus ⌊Turcarum⌋, quibus deliberatum omnino fuisse dicebatur arcem Balacley, quae intra fines superinscribed in place of crossed-out m⌈mss superinscribed in place of crossed-out m⌉ nostros est oportuno et apprime natura munito in loco posita, exaedificare. Quod si perfectum ab eis esset, ingens ea res terris nostris ⌊Russiae⌋ et ⌊Podoliae⌋ detrimentum allatura fuisset, ita ut impediendi conatus eorum omni ratione fuerint, quod nisi collecto exercitu, qui armis cohiberet, fieri non potuit. Noluit tamen maiestas regia, quod damnosum id reipublicae fore videbat, remedio illo uti, quod in proximo superioris anni comitiis fuerat decretum.
AAWO, AB, D. 6, f. 103r
Sed pro eo studio et cura singulari, qua suorum saluti prospectum cupiebat, fecit nihilominus, nullis ut sumptibus parceret, ac ex fisco suo non mediocrem pecuniam in milites alendos impendit, qui si quid eiusmodi conati essent ⌊Thurcae⌋, arcere eos et a coepto prohibere conarentur, ac omnem fere comitatum aulicum ad fines misit ac militibus aere suo conductis adiunxit, quo maior eorum esse numerus videretur.
In ⌊Magno quoque Ducatu Lithuaniae⌋ serenissimi ⌊filii sui⌋ opera turmas equitum aliquot conscribendas itidem et ad fines mittendas curavit, ut cum res postularet, convenire et mutuo sibi succurrere possent, qua providentia ⌊maiestatis eius⌋ factum est, ut cogitata ⌊Thurcae⌋ non perfuerent ac ad locum illum, quae in ⌊Regni⌋ perniciem munire contendebant, ne aspirarent quidem, atque ita annus hic Dei beneficio satis fuit quietus neque fuerunt fines ullis hostium latrociniis infesti, quod satis firma in eis praesidia collocata esse praesenserant. Ceterum fiscus ⌊regiae maiestatis⌋ tantis impensis ita iam exhaustus est, ut ex illo periclitanti ⌊Regno⌋ succurri deinceps posse sperandum non sit, multa insumpta est superiore anno pecunia, dum pro damnis in conflagratione oppidi ⌊Oczakow⌋ datis legato Thurcico maiestas regia satisfaceret in donativa [...] undeciphered⌈[...][...] undeciphered⌉, quae quotannis ⌊Thartaris⌋ penduntur, maior etiam erogatur pecunia, alendis autem aere suo proprio militibus in Regni finibus tantum iam expensum est pecuniae, nihil ut fere factum sit reliqui.
Porro pericula crescunt indies, nam non a ⌊Thurcis⌋ magis aut ⌊Tartaris⌋ sive ⌊Valachis⌋ quam ex ⌊Hungaria⌋ et ab ipsis Christianis metuendum esse ⌊Regno⌋ nostro videtur, ingens ut sit periculum, ne duplici bello districti ad utrumque gerendum parum instructi simus et parati.
Quod ea, quae cogitavit hoc anno ⌊Thurca⌋, non perfecerit, prima gratia debetur Deo, cuius hoc est beneficium, quod aliis ille fuit curis distentus, quodque quibus id negotii dederat, iis terror quidam iniectus est propter exercitum in finibus collocatum, proxima sacrae ⌊maiestatis regiae⌋, quae suo studio tuendae ⌊reipublicae⌋ tanto suo impendio exercitum conscripsit.
AAWO, AB, D. 6, f. 103v
Anno autem hoc proximo insequenti, quis est, qui ⌊Thurcam⌋ quieturum polliceri possit, de quo constans fama est, quod proximo insequenti vere sit omnino ad aedificandam et muniendam arcem Balacley animum adiecturus. Hac autem aestate superiore campos ⌊regiae maiestatis⌋ in ⌊Podolia⌋ longe lateque occuparunt ⌊Thurcae⌋, ita ut decem tantum miliaribus ab arce Braslaw abesse dicuntur, quae eorum iniuria ferenda non esse videtur. Quod si verum est, quod fertur de qui<nqu>ennalibus induciis, quas ⌊ille⌋ cum ⌊regia Romaronum maiestate⌋ pepigerit, tanto nobis gravius impendet periculum, fortasse etiam non a solis ⌊Thurcis⌋, nullo enim alterius belli metu impeditus minore negotio se, quodquod instituit, perficere posse putabit. Quis autem erit, qui prohibere queat exhausto fisco ⌊regiae maiestatis⌋, nisi quae alia ratio per Dominationes Vestras fuerit inventa. Sollicitabit ille ⌊Tartaros⌋, sollicitabit et ⌊Valachos⌋, qui cum in fide et potestate eius sint, ut, nolint velint, imperata faciant, necesse est. Quodsi nulla erunt in finibus praesidia collocata impune grassari hostibus et loca etiam ⌊Regni⌋ penitiora, quod omen Deus obruat, depopulari licebit. Cuius autem haec culpa fuerit? Non certe ⌊maiestatis regiae⌋, a qua facta iam sunt omnia, quae fieri potuerunt, sed eorum potius, quibus persuaderi nulla ratione potuit, ut aliquam et ipsi defendendae patriae curam susciperent. Sed adhuc ⌊maiestas regia⌋ meliora sperat omnia sibique de Dominationibus Vestris pollicetur, quod terras illas ⌊Russiae⌋ et ⌊Podoliae⌋, quae sunt quasi quoddam antemurale ⌊Regni⌋, non sint pro derelictis habiturae, nam si quid de illis actum sit, quod in hostium capita vertat Deus potius, iam erit defendendi Regni ratio multo difficilior.
Quin illud etiam confidit sacra ⌊maiestas regia⌋, quod viam et rationem non solum inventurae sint, quae latrocinia propulsari possint, verum etiam qua resisti queat, si maiore vi in ⌊Regnum⌋ impressionem facere hostis fuerit conatus. Cui, ut paulo ante dixi, non ab hostibus magis Christiani
AAWO, AB, D. 6, f. 104r
nominis, quam ab iis, qui propugnatores fidei Christianae videri volunt, periculum impendet.
Est enim quidam, qui se magistrum vocari vult ⌊ordinis cuiusdam Teutonici⌋ atque eo nomine ius habere se praetendit ad terras Prussiae, quae magno labore magnaque sanguinis Christiani profusione tandem aliquando in ⌊Regni⌋ potestatem sunt redactae. Is aere suo conductam unam atque aliam turmam habuisse dicitur annos iam aliquot in castris ⌊caesareae maiestatis⌋ ac strenuam illi operam navasse non alia spe mercedis, quam quod auxilio sibi maiestatem eius fore confidit in Prussiae terris, quibus vehementer inhiat, potiatur. In quas cum impressionem omnino facere decrevisse minime vano rumore ⌊maiestas regia⌋ cognovit. Quam ob rem ex illa quoque parte provideri necesse est, ne quid ⌊Regnum⌋ hoc et quae ad corpus eius pertinent ⌊Prussiae terrae⌋ detrimenti capiant. Ita utraque ex parte gravia nobis impendere pericula videntur, ut nullus sit segnitiae locus, sed vigilare nos et in procinctu esse nos oportet undecumque hostis invaserit, ut eius impetum non modo sustinere, verum etiam propulsare possimus.
Sed gravis ira Dei hactenus obstitit quominus consiliis nostris aliquid profectum sit, quod eius placandae nulla est adhuc ratio inventa. Nam et caedes nihilo nunc remissius fiunt, quamquam antea et periuria frequentantur, quandoquidem impune peierare licet et de eo, quod ius suum obtinere non possunt, multum homines queruntur. Quam ob rem his quoque malis qua ratione mederi queat, consultationem haberi ⌊maiestas regia⌋ vult. ⌊Cui⌋ persuasum est, nisi propitium Deum habeamus, qui propter ea, quae paulo superius enumerata sunt, et alia multa vitia nostra et flagitia graviter nobis irascitur, nihil in his comitiis, quod quidem e republica sit, statui posse.
AAWO, AB, D. 6, f. 104v
His itaque de causis comitia sacra ⌊maiestas regia⌋ de consilio regni sui senatorum ⌊Pithrcoviae⌋ celebrari vult pro festo Divi Nicolai. Postulat a Dominationibus Vestris, ut e corpore suo nuntios eligant plena et non limitata potestate, viros graves, prudentes et integros, qui nullo vel in ordinem aliquem, vel in personam odio flagrent, nihil privatis suis affectionibus tribuant neque alia consilia omnia, quam ad reipublicae salutem et tranquillitatem referant, ac omissis rebus aliis ad rem non pertinentibus de sola illa deliberationem statim suscipiant in servandam illam et a cunctis impendentibus periculis tuendam toto pectore, quod aiunt, incumbant, neque curae huic quicquam antevertendum esse putent. Tales ergo nuntios eligi postulat, ut hi ad praefinitum sibi diem ad ⌊Regni comitia maiora⌋ ⌊Pithrcoviam⌋ se conferant, ibi cum sacra ⌊maiestate regia⌋ et cum senatoribus et aliis ⌊Regni⌋ nuntiis de iis, quae ad partiae incolumitatem conservandam pertinebunt, consultationem habiturae.
Postulat autem sacra ⌊maiestas regia⌋, ut ad ipsum ⌊comitiorum⌋ diem Dominationes Vestrae veniant, neque enim ex Dominationibus Vestris longius iter habiturus est, quam sacra ⌊maiestas regia iunior⌋, quae et ipsa venturam se esse ad haec comitia facturamque, ut diem praevertat, promisit. Veniant itaque tempori, consultius enim videtur ipso die, qui praefinitus est, comitia incipere.
Enclosure No. 2:
Caelibatus. Coniugium. Fornicatio. Poenitentia
Auctore ⌊Ioanne Lango⌋ ⌊regis Romanorum⌋ legato
Caelebs, si potes, et pudicus esto
et compesce Cupidinem salacem
libris, excubiis, precatione,
haustu fontis et esuritione.
5 Dono virginita {ti}s venit deorum
et sancto veniens manet labore.
Nativas Veneris tibi favillas
casto vincere more si negatum,
tum tu coniugium sequere purum
AAWO, AB, D. 6, f. 105r
{tum tu coniugium sequere purum}
10 taedas atque coles pie ms 1 maritas, print 1 iugales⌈maritasms 1 maritas, print 1 iugales⌉.
Praestat nubere, quam perire flammis
probrosis, vetitis, adulterinis.[1]
Caelebs qui fieri nequis ⌊Ioannes⌋,
coniunx sic fieri potes ⌊Philippus⌋,
15 hoc complexus iter pius vel illud.
Et quae non potis est nitentis agn ms. qu(!)
⌈gngn ms. qu(!)
⌉ae,
⌊Susannae⌋ thalamos bonae tenebit,[2]
at quae tertia vita nominatur,
vulgo libera lectuli ms 1 vagantis, print 1 procacis⌈vagantisms 1 vagantis, print 1 procacis⌉,[3]
20 recta Tartareos ferens in ignes.
Hanc cursu fugias ms 1 inde, print 1 vide⌈indems 1 inde, print 1 vide⌉ citato,
infandae veluti ⌊Lotus⌋ ⌊Gomorrae⌋
fugit sulphureos cremantis ignes.
Quod si te rapidus ferat Cupido
25 in casum ⌊Phineae⌋ pio perempti
moechi, vel trivio ⌊Tham ms. n(!)
⌈mm ms. n(!)
⌉ar⌋ sedentis
lapsum luxuria aemulare natum,
aut fias lacrimosa ⌊Magdalena⌋.
Restat scilicet una spes salutis
30 sincero metanoea poenitenti.
Non hunc respuet ad viam reversum
fidis cum lacrimis Deus benignus.
Unum hoc criminibus ms 1 pateris, print 1 patens⌈paterisms 1 pateris, print 1 patens⌉ asylum
salvus ms 1 quin, print 1 qui⌈quinms 1 quin, print 1 qui⌉ volet esse consequetur.
Discessit ⌊Pithrcoviae⌋ 22 Septembris
[1] In the ⌊⌋ of the poem after this line there is one more:
Est namque et sua castitas maritis
.
[2] In the ⌊⌋ of the poem after this line there are three more:
Sanctum et virgineum tamen cubile
Est praestabilius toris maritis,
Si Christo studeat suo placere
.
[3] In the ⌊⌋ of the poem after this line there is one more:
Viles sueta fovere concubinas
.
| |
8 | IDL 3247 | [Ioannes DANTISCUS] to Martin ALLEXWANGEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-31 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 322r (t.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 480
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Honeste in Christo nobis dilecte.
Quod dolenter aegri ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉tudinem nostram, qua nos Deus in itinere versus ⌊Graudentz⌋ corriperat, tuleris, eo magis tuum erga nos amorem et observantiam magis nobis superinscribed⌈magis nobismagis nobis superinscribed⌉ testatam reddidisti. Sumus tamen eius auxilio, qui nos eo morbo ad emendationem nostram invisit, ita superinscribed in place of crossed-out paululum⌈paululum ita ita superinscribed in place of crossed-out paululum⌉ iam sublevati et in dies ita, ut indies iam ut non dubitemus, quin integram nostram valetudinem superinscribed⌈valetudinemvaletudinem superinscribed⌉ indies, simus recupera ipso hoc largiente, simus recuperaturi.
Quae misisti Quam misisti instructionem ad conventus ⌊Regni⌋ particulares, nobis fuit gratissima, utque talia et his similia semper nobis communices, te hortamur. Quo nobis gratum facies rem gratam, semper omni propensione nostra compensandam, es facturus.
Bene vale.
| |
9 | IDL 3327 | [Ioannes DANTISCUS] to Martin ALLEXWANGEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-01-17 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 366v (b.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 348
|
|
| |
10 | IDL 3334 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1548-01-28 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-02-14
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 6, f. 106-107
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 521
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 371
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 481ter, p. 407 (English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, ABD, 6, f. 107v
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino benefactori et patrono suo clementissimo
AAWO, ABD, 6, f. 106r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor et patrone clementissime.
Humillimam obsequiorum meorum commendationem.
Dabit veniam Reverendissima Paternitas Vestra silentio meo, quod ⌊inde⌋ iam aliquot septimanis Reverendissimae Paternitatis Vestrae scriptis praeterierim neque Reverendissimae Paternitatis Vestrae exspectationi satisfecerim. Negligentiae non est adscribendum, quod debitum non persoluerim, id est observantiam litteris declararim, neque curis nimiis occupatus fui. Causa est nuntii absentia, tum quod scriptu dignum nihil cognoscebam. Iam quia utriusque facultatem habeo, quae ad me auditione pervenerint, Reverendissimam Paternitatem Vestram ignorare nolui.
Rediit magnificus Lithuaniae marschalcus ⌊Radziviel⌋ ex ⌊Augusta⌋ ad ⌊regem Bohemiae⌋ paraphernaliorum causa ablegatus. Controversiam diremit. ⌊Ferdinando⌋ debentur 30000 Ioachimicorum. Narrat ⌊magnificentia sua⌋ nihil certum sciri vel audiri, aut observari posse, quid in futuram aestatem ⌊caesarea maiestas⌋ constitutum habeat, contra quos bella movere studeat. Illud saltem exploratum habet, si ⌊caesareae maiestati⌋ cum ⌊papa⌋ negotium erit, ut speratur, aut ⌊Helvetios⌋ petet. Nostrae paper damaged⌈[ae]ae paper damaged⌉ regionis homines salvos fore, nisi hi moram facesserint, praecipue Pomeraniae ducibus timendum. De nostris quid futurum esset, ipsa Reverendissima Paternitas Vestra assequi potest.
⌊Lasky⌋ ⌊Augustae⌋ adhuc agit. In quinque septimanis ⌊eum⌋ rediturum ferunt. Cum ⌊marschalcus⌋ ab illo discederet, adhuc ⌊caesareae maiestatis⌋ responsum exspectabant. Doctor ⌊Martinus Cromerus⌋, qui una ibi fuit, caesareae voluntatis erga serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ bonam spem facit. Ut dicitur, inscriptionem instructionem palatino ⌊Lasky⌋ praescriptam per transennam vidi, in qua animadverti nostros quoque cessaturos. Instructionem illam Reverendissimae Paternitati Vestrae transmitterem, siquidem commodato obtinere potuissem.
Nostrorum procerum conventus ante duas septimanas solutus est, sed, ut solito more est receptum, vacui unde venerunt, redierunt. Serenissima ⌊regia maiestas⌋, ex hoc die octiduo in ⌊Lithuaniam⌋ reditura, ⌊Sandomiriae⌋ apud illustrem ⌊comitem a Tarnow⌋ illustris et novi principis ⌊marschalci Lithuaniae⌋ nuptiis in ipsis dionysiis intererit, venient illo et Olesne duces, si non uterque, Ioannes tamen.
AAWO, ABD, 6, f. 106v Quae in ⌊Germania⌋ gerantur, fama ad Reverendissimam Paternitatem Vestram pervagata esse non dubito, tamen quae ad nos allata ex insertis scriptis Reverendissima Paternitas Vestra cognoscet.
Valachiae legatus iam octiduum nobiscum est. Quid sibi velit, nondum increbuit. Patriae legati cotidie serenissimae maiestatis regiae responsum exspectant. Non dubito, iam accepissent, nisi aliquantulum regia maiestas adversa valetudine laboraret. Sed quid?
Praetereo memoratu dignum in Helvetiis, terra Granis(?), apparuisse in caelo visionem Sanctae Crucis anno 47, 22 Augusti. Ea constituta, ex lateribus eius suborti sunt duo montes, de quibus duo fulvi leones decurrere, cum exporrectam Crucem cursu attigissent, adversum invicem consurrexere, aliquamdiu manu conserta, fatigati tandem septentrionalis plagae orientali caput praemordit, tandem truncatum corpus sensim in consuetum montem protrahit ac ita occidunt. Sublato visu super crucem exoriuntur armatae acies, quae, aliquamdiu conflictati, evanescunt. Visionis huius expressam imaginem ipse vidi.
Haec sunt, quae hic feruntur, plurima ex fidedignis hominibus accepi. Quae alia perfluxu temporis ad nos pervenient, quam maxime dabo operam, Reverendissimam Paternitatem Vestram ne praetereant.
Reliquum est, quod Reverendissimam Paternitatem Vestram orem, ut Reverendissima Paternitas Vestra ⌊fratri meo⌋ auxilium, patrocinium et clementiam Reverendissima Paternitas Vestra negare nolit, quando Reverendissimam Paternitatem Vestram implorabit. Reverendissima Paternitas Vestra ⌊illi⌋ patronus esse velit ac in accepta munificentia regia eum tueri ac defendere. Reverendissimam Paternitatem Vestraem latere non dubito maginficum ⌊palatinum Pomeraniae⌋ plebaniam in ⌊Lithtenau⌋ illi praeripuisse ac concesso iure ⌊regiae maiestatis⌋ prohibere. Interposuit ea in re etiam suam operam illustris ⌊comes a Tarnow⌋. ⌊Cui⌋ ⌊magnificentia sua⌋ pollicita se ⌊fratri⌋ non defuturum, negotium ad reverendissimum ⌊episcopum Culmensem⌋ deferri iussit.
Quod meae est gratitudinis ⌊fratris⌋ erga Reverendissimam Paternitatem Vestram fidei, observantiae, dabimus uterque operam, ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ hanc Reverendissimae Paternitatis Vestrae pietatem et paternum amorem, AAWO, ABD, 6, f. 107r affectumque erga nos studiis assequi possimus. Nec ⌊frater⌋ Reverendissimam Paternitatem Vestram scriptis suis hoc tempore praeteriisset, si ipsi abeundum non fuisset.
His me in gratiam et protectionem Reverendissimae Paternitatis Vestrae iterum commendo et quo me amore diligere Reverendissima Paternitas Vestra semel coepit, ne cesset, ex animo Reverendissimam Paternitatem Vestram precor.
| |
11 | IDL 3357 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-04-01 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-04-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 70, f. 404
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 539
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.70, f. 404v
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino benefactori et patrono clementissimo
AAWO, AB, D.70, f. 404r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor et patrone clementissime.
Humillimam servitiorum officiorumque meorum diligentem commendationem.
Cum nihil esset adeo, qua re vires satis iam exhaustas Reverendissimae Paternitatis Vestrae suble written over a⌈aee written over a⌉varem et in integrum restituerem, mearum partium esse putabam Reverendissimae Paternitati Vestrae significare per praesentes bellum, quod nobis imminebat in multos annos, ita, ut ex litteris domini ⌊palatini Syradiensis⌋ accepi, quavis cunctatione esse sepositum, ut nihil iam sit porro, quod animum Reverendissimae Paternitatis Vestrae suspensum habere possit, imo potius meliora in posterum ut speranda nobis sint. Sed unum, quod omnium difficillimum esse puto et his tempestatibus maxime metuendum, vereor, ne de ⌊regis⌋ senioris vita ut qui superinscribed in place of crossed-out et⌈et ut qui ut qui superinscribed in place of crossed-out et⌉ in omnes libell liberales et pacis studiosos nunc sit actum, apoplexia enim motus medicorum opera et diligentia sedulo custoditur.
Haec sunt, quae in praesentiarum Reverendissimae Paternitati Vestrae significare volui. Precor Reverendissimam Paternitatem Vestram, ut causam ⌊fratris⌋ mei velit sibi habere commendatam.
Quam ut Deus Optimus Maximus in annos usque Nestoreos servet incolumem ms. incolumen(!)
⌈incolumemincolumem ms. incolumen(!)
⌉, sedulo precor.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humillimus addictissimusque cliens ⌊Martinus von Allexwangen⌋
| |
12 | IDL 3384 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 1111-1114
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 1114
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia Episcopo Warmiensi⌋, domino benefactori et patrono suo clementissimo
BCz, 1599, p. 1111
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor et patrone clementissime.
Praemissa officiosissima servitute in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
Salutem plurimam et fortunatissimas accessiones.
Reverendissime Domine.
Quae sint merita et beneficia tam erga me, quam meos omnes in conferenda eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae opera, consilio et labore semper apud nos veteris stabit gratia facti, dum memores erimus nostri et quoad spiritus nostros reget artus. Cum vero per fortunae nostrae exiguitatem, quae quanta sit, plus satis Reverendissimae Paternitati Vestrae constat, referre non datur occasio, vitam nobis acerbam putamus. Ut etiamsi sanguinem pro Reverendissima Paternitate Vestra effunderemus, tamen neutiquam ullam beneficiorum partem assecuti videremur, tanta sunt Reverendissimae Paternitatis Vestrae erga nos merita. Quodsi ita aliquando res sese obtulerit de familia Reverendissimae Paternitatis Vestrae benemereri, non deerimus opera nostra, ut saltem aliquem de nobis demus gustum Paternitati Vestrae Reverendissimae, ne ullum beneficii genus sentiat interiisse. Quam iustus enim et aequus fuerit et habitus semper est iudex in dirimendis controversiis, non in praesenti hoc, quam in praeterito etiam facto plus satis constat, deque hoc aliorum sit iudicium, cum absque dubio Reverendissima Paternitas Vestra non exiguum mercedis praemium a Deo Optimo Maximo sit acceptura.
Quae porro Reverendissima Paternitas Vestra scribit et me adhortatur (quandoquidem animus hominis novarum rerum semper est cupidus), ut si quae apud nos essent novitates, eas cum Reverendissima Paternitate Vestra communicarem, faciam pro officio meo, ut ante factum a me quoque est, non quod certo sciam eas sic BCz, 1599, p. 1112 accidisse, sed quod frequentibus vulgi rumoribus sic circumferantur.
Ex ⌊Maiori Polonia⌋ adfertur simultates et coniurationes exardere incipere, ne ad ⌊comitia⌋ Piothrcoviensia nobilitatem velle veni hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉re frequentibus nutis approbasse, scriptis nunc litteris, quibus sigilla sua appenderunt, ⌊castellano⌋ quoque Posnaniensi, ut ad eadem sese ne conferret, pro hidden by binding⌈[ro]ro hidden by binding⌉hibuisse. Sed sunt illae rumores adhuc sine auctore hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉. Si quid certi constiterit, faciam Reverendissimam Paternitatem Vestram certiorem.
Inter ⌊reginalem maiestatem⌋ et serenissimum eius ⌊filium⌋ optime hidden by binding⌈[me]me hidden by binding⌉ convenit. Familiariter colloquuntur. Simul aliquando hidden by binding⌈[do]do hidden by binding⌉ cibum capiunt. Adventus regius non absque magno hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ applausu omnium ordinum hic exceptus, tormentis etiam bellicis in honorem novi regis eiaculatis, ut id more veteri fieri solet.
Ex ⌊Germania hidden by binding⌈[ia]ia hidden by binding⌉⌋ nihil adfertur. Omnia sunt iam tranquillitate op hidden by binding⌈[op]op hidden by binding⌉tima constituta. ⌊Rex Romanorum⌋ ⌊Viennae⌋ in ⌊Austria hidden by binding⌈[ia]ia hidden by binding⌉⌋ nunc est. Vocatus est a Viennensibus per litteras pa hidden by binding⌈[pa]pa hidden by binding⌉triam plenam esse conspirationibus. ⌊Caesaream hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ maiestatem⌋ aiunt septem fidei articulos Lutheranae hidden by binding⌈[nae]nae hidden by binding⌉ sectae assumpsisse et in hoc laborare cum ⌊papa hidden by binding⌈[pa]pa hidden by binding⌉⌋, utrum liceat sacerdotibus uxores ducere an non hidden by binding⌈[non]non hidden by binding⌉? Exsequias in honorem divi ⌊Sigismundi⌋, princi hidden by binding⌈[ci]ci hidden by binding⌉pis sanctissimi, sapientissimi et sempiternae memoriae dignissimi, et regis nostri desidera hidden by binding⌈[ra]ra hidden by binding⌉tissimi cum magno et splendidissimoque appara hidden by binding⌈[ra]ra hidden by binding⌉tu et pompa fecisse dicitur. Quem tantopere amas hidden by binding⌈[mas]mas hidden by binding⌉se dicitur, quemadmodum ex eo esset progenitus.
Legatus ⌊Valachi⌋ non ita pridem hinc disce[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, in foedus ⌊Regni⌋ se dedere constituit, sed ni hidden by binding⌈[ni]ni hidden by binding⌉hil effecit, quia on the margin⌈quiaquia on the margin⌉ cum in fide et officio sint, ⌊Turcarum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉⌋ BCz, 1599, p. 1113 sui iuris non est, quin imperata maioris facere cogitur. Qui simul, ut signum ⌊illi⌋ datum fuerit, nolit velit, violandum, est ei necessario foedus, quod non ita pridem cum ⌊regia maiestate seniore⌋ et ⌊Regno⌋ ipso inivit.
Legati designati sunt: ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ ⌊caesarem⌋ secretarius regius dominus ⌊Ostrorock⌋, ad ⌊regem autem Romanorum⌋ dominus doctor ⌊Martinus Cromerus⌋, iuris utriusque doctor, qui ⌊eorum maiestates⌋ ad exsequias vocant atque de pace constituenda in ⌊Prussia⌋ agent.
Illustres et magnifici domini ⌊palatinus⌋ et ⌊castellanus⌋ Cracovienses in gratiam rursus redacti sunt, qui odia quaedam novercalia mutuo alebant, sed iam refrixerunt.
Exsequiae peragentur ad diem divae Annae sacrum. Multorum principum et legatorum congregationem futuram opinor, qui praesentia sua exsequias easdem cohonestabunt.
Plura non habeo, nisi ut quam humillime etiam atque etiam superinscribed⌈etiametiam superinscribed⌉ in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae me on the margin⌈meme on the margin⌉ commendem. Quam ut Deus Optimus Maximus in multos annos felicem esse ac vivere permittat, ex animo precor.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humillimus addictissimusque cliens ⌊Martinus ab Allexwangen⌋
| |