1 | IDL 1523 | Ioannes DANTISCUS to [Baltazar of Lublin?], Löbau (Lubawa), 1536-07-27 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 147 (t.p.)
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, fidelis et frater in Christo carissime. Salutem in Domino.
Heri litteras vestras accepimus, quibus non parum nobis gratum fecistis, quod copiose nos de iis, quae cum magnifico superinscribed⌈magnificomagnifico superinscribed⌉ ⌊domino palatino Culmensi⌋ egistis, nos certiores reddideritis. In quibus omnibus nos, ut res et tempora exposcunt, geremus. Fuerunt et heri ⌊hic⌋ apud nos ⌊dominus gladifer Culmensis⌋ cum ⌊occisore filio⌋ et ⌊advocato nostro, domino Gluchowszki⌋, cum quibus post non longos tractatus ipse ⌊Chritoferus Ossieczkowski⌋ recepit se finito messe ad ⌊reverendissimum dominum archiepiscopum⌋ iturum veniamque [c]um nostris commendaticiis on the margin⌈c hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉um nostris commendaticiis[c]um nostris commendaticiis on the margin⌉ peccatorum suorum per veram confessionem et absolutionem petiturum. Cui igitur ad alios quattuordecim dies suspendimus interdictum.
Quod ⌊dominus Thomas⌋ laborat ex oculis paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ et ⌊burgrabius⌋ in lecto decumbit, afficit nos certe, misimus itaque illi coadiutorem nostrum ⌊Colodzieiski⌋, quemadmodum scripsistis.
Adiunctas ad ⌊reverendissimum dominum archiepiscopum⌋, quibus illi omnem causam declaramus, cum primis per pedestrem aliquem nuntium mittatis iniungentes, ut referat responsum. Quicquid viatici illi impenderitis, curabitur vobis reddi.
Bene valete et ⌊dominos canonicos⌋, fratres nostros, nostro nomine salutatos, ut Deum pro nobis orent, rogabitis.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, XXVII Iulii M D XXXVI
| |
2 | IDL 4512 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1537-10-17 |
received [1537]-10-21
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 55 + f. [1] missed in numbering after f. 55
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 622
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 55r
Post humillimam obsequiorum meorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem. Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime.
Cum magister Iacobus, expertissimus ille Gallici morbi medicus, quem principaliter cum litteris Paternitatis Vestrae Reverendissimae conveneram, usque adeo infirmitatem meam flocci penderet, ut indignum diceret, qui eam ob rem me huc contulissem, quin immo non esse necessarium, ut hic vel unam diem eiusce rei gratia perseverarem, adhibui, de consilio domini doctoris ⌊Ioannis Tresler⌋, qui syrupis, pillulis, emplastris, birretis(?) et id genus aliis aversionibus flegmatum me iuvare hucusque non desistit, alium chirurgicum, in cuius hactenus cura sum, promittentem mihi, modo X floreni Hungaricales adnumerentur, integram sanitatem. Quamprimum itaque ex divinae maiestatis clementia solidiorem sanitatem consecutus fuero, chirurgico ope bonorum amicorum contentato me ⌊Lubaviam⌋ ad Paternitatem Vestram Reverendissimam, dominum meum clementissimum, me conferam. Diu enim ⌊hic⌋ propter omnium rerum nimiam caritatem perseverare non potero etc.
Novarum hic rerum ego, qui nusquam exeo, nihil aliud scire potui praeter id, quod temerarius ille et nimium perfrictae frontis monachus ⌊Pangracius⌋ contionator, qui Lutheranismo totam hanc urbem inficere seditiosamque reddere non cessat, proximo die Dominico [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉naturae seu litterarum [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ per ⌊Fuggaros⌋ a ⌊Sede Apostolica paper damaged⌈[Apostolica]Apostolica paper damaged⌉⌋ praese paper damaged⌈[praese]praese paper damaged⌉ntarum habitum religionis suae penitus deponet paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉. Quamvis dominus officialis ei hoc ipsum facere propter falsam in supplicatione contentam narrationem non admiserit, firmissime statuit. Quo deposito et quemadmodum passim omnes futurum
AAWO, AB, D.5, f. 55v
arbitrantur, superducta uxore factiosae written over i⌈iaeae written over i⌉ suae written over i⌈iaeae written over i⌉ saevitionis written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉saevitionissaevitionis written over ...⌉(?) errorem hic faciet longe peiorem priore.
Quod reliquum est, me obsequiaque mea Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo clemen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉tissimo humillime commendo pro sanitate omniumque rerum successu felicissimo Paternitati Vestrae Reverendissimae dominum Deum oraturus sedulo.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae infimus servitor ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
3 | IDL 5612 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1537-10-27 |
received [1537]-11-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 112 + f. [1] missed in numbering after f. 112
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 631
|
|
| |
4 | IDL 1761 | Ioannes DANTISCUS to [Baltazar of Lublin], Löbau (Lubawa), 1537-11-03 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 284
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 59, p. 292 (in extenso; English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cuius ut bonam diligentemque habeatis curam, commoneo ac consulo, neque vos prius hoc duro insalubrique tempore ms. tempori(!)
⌈temporetempore ms. tempori(!)
⌉ itineri committatis, nisi vos solide melius habere integriusque valere cognoscatis. Gratiae, quas mihi egistis, non erant necessariae. Si qua adhuc re opus habetis, qua vobis subvenire possim, reddite me certiorem – praestabo non gravate – curateque, ut recuperata sanitate et viribus faustiter ad me redeatis. Singularissimo amico meo domino ⌊Ioanni Trusler⌋ doctori et parrocho domino ⌊Urbano⌋ salutem ex me dicite plurimam.
⌊Lubaviae⌋, III Novembris M-o D-o XXXVII-o
| |
5 | IDL 3623 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-02-20 |
received [1538]-02-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 963-966
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 966
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, administratori Pomesaniensi et ad episcopatum Varmiensem postulato, domino meo clementissimo
BCz, 1595, p. 963
Post humillimam obsequiorum meorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem. Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime.
Cum ea superinscribed⌈eaea superinscribed⌉, qua summa possum, reverentia Paternitatem Vestram Reverendissimam latere nolo, me omnia illa quaecumque mihi Paternitas Vestra Reverendissima in praesentiarum tum per dominum Simonem nepotem suum ex sorore domino Thomae et capitulo superinscribed⌈et capituloet capitulo superinscribed⌉ ascribere commisit ratione baccalaurei Ioannis obsequentissime feci. Qui dominus Thomas post discessum Paternitatis Vestrae Reverendissimae mihi scripsit se (quamvis nullum a Paternitate Vestra Reverendissima inventarium novissime Lubaviae episcopus percepisset) inventarium omnium rerum, cum in Althaus tum in Papaw cum summa conscriptarum diligentia misisse. Quod aliud dignum scientia Paternitatis Vestrae Reverendissimae scribam, non invenio, praeter id quod omnia in castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae et in civitate bene deriguntur dulcissimaque memoria Paternitatis Vestrae Reverendissimae cum in aliorum corde et ore, tum in meo praecipue, qui plus ceteris beneficiorum, pro quibus quamvis meritas non valeo superinscribed⌈non valeonon valeo superinscribed⌉ eas tamen quas possum maiores gratiarum actiones ago habeoque immortales, accepi, versatur et perpetuo recondita manebit. Etsi praesentia Paternitatis Vestrae Reverendissimae cum gravi dolore carenda est, ferendum tamen, quod convenienter mutari non potest. Cum his me Paternitati Vestrae Reverendissimae, ut domino meo clementissimo et unico patrono commendo humillime commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram cunctis semper prosequatur honoribus et quam diutissime in omnibus sospitet prosperetque.
Ex ⌊castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi⌋, XX Februarii anno 1538.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
6 | IDL 4561 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-02-26 |
received [1538]-03-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 139 + f. [1] missed in numbering after f. 139
|
Prints: 1 | UBC No. 942, p. 791-792 (in extenso; German register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 5, f. 139r
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et obsequiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Heri a venerabili ⌊capitulo Culmensi⌋ litteras super centum marcas pro hospitali in ⌊Colmense⌋ per Reverendissimam Paternitatem Vestram gratiose datis accepi. Quas una cum litteris venerabilis domini Martini canonici Culmensis ad me scriptis, ex quibus sane Paternitas Vestra Reverendissima tardiusculae missionis litterarum intelliget excusationem, quam, peto humillime, pro sua innata pietate Paternitas Vestra Reverendissima benigne admittat, cum quadam tabella ac litteris Paternitati Vestrae Reverendissimae adscriptis mitto. Nolo etiam cum ea, qua summa possum reverentia, Paternitatem Vestram Reverendissimam latere, quod regesta annonarum praesentis anni districtus Redensis mihi sunt missa per honorabilem dominum parochum de Reden. Qui scribit nobilem dominum Felicem de Alten, cum de solutione annonarum per eum esset requisitus, dixisse Paternitatem Vestram Reverendissimam ei annonas, cum per ipsum, tum per eius subditos solvi solitas, hoc anno dono dedisse, insuper certos esse nobiles, qui negligerent vel certe nollent annonas solvere. Unde magnifico domino ⌊palatino Culmensi⌋ scripsi rogando nomine Paternitatis Vestrae Reverendissimea eius magnificentiam, ut pro debito et officio suo iuxta mandatum ⌊sacrae maiestastis regiae⌋ omnes illos nobiles, quos dominus parochus Redensis illi duxerit nominandos, ad solutionem annonarum compelleret. Quid deinceps in hoc tum etiam cum nobili domino Felice de Alten faciendum erit, dignetur me Paternitas Vestra Reverendissima pro sua clementia non gravate informare.
Quod reliquum AAWO, AB, D. 5, f. 139v est, ego me humillimaque obsequia iterum atque iterum Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo clementissimo, commendo utque mancipii sui interdum non obliviscatur, instantissime rogo. Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam pro commodo reipublicae specialique omnium nostrum consolatione quam diutissime sanam et incolumem ac in omnibus florentem una cum sua matre carissima ac dulcissimis amicis conservet.
Datum in ⌊castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi⌋, XXVI Februarii anno Domini M-o D XXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissime obsequentissimus servitor ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
7 | IDL 4558 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-02-26 |
received [1538]-03-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 136 + f. [1] missed in numbering after f. 136
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Posteaquam eas, quas prius scripsi, fasciculo cum aliis involutas obsignaveram et iam exhibitori praesentium Paternitatis Vestrae Reverendissimae aulico reddideram litteras, venit nepos Paternitatis Vestrae Reverendissimae dominus ⌊Simon⌋ a piscatura, cui praeest diligentissime, qui visis litteris ei a Paternitate Vestra Reverendissima redditis mihi dixit, ut si litteras a capitulo necdum accepissem, darem illi ex mandato Paternitatis Vestrae Reverendissimae 120 marcas una cum pecuniis pro frumentis decimae in Gredecz divenditae. Promptissime parendo mandatis Paternitatis Vestrae Reverendissimae attuleram illi praedictas 120 marcas, sed cum iam litteras capituli me exhibitori praesentium reddidisse et quemadmodum hoc negotium se haberet Paternitati Vestrae Reverendissimae descripsisse aiebam, noluit a me pecuniam, quam apud me usque ad ulteriorem Paternitatis Vestrae Reverendissimae informationem servare statui, accipere. Viginti illae marcae non sunt insertae litteris capituli vel ob id maxime, quod in exemplo litterarum capitulo per dominum Vincentium canonicum Culmensem misso nulla de eis (cum nondum frumenta essent taxata) facta fuit mentio. Si tamen praedictas XX marcas nunc, vel cum pro frumentis decimae vendendis pecuniarum integer erit numerus, litteris capituli inseri mandaverit. Cum primum de hoc edoctus fuero, curabo capitulo, qui procul dubio obsequentissime mandatis Paternitatis Vestrae Reverendissimae parebunt, hoc ipsum cum primis significare. Non lateat praeterea Paternitatem Vestram Reverendissimam, quod frumenta ex decimis provenientia necdum sunt ex integro reddita, redduntur tamen percipiente illa commendario in Grodziczno cotidie. Quae quam primum congesta fuerint, cum scientia et consilio domini ⌊Simonis⌋ nepotis Paternitatis Vestrae Reverendissimae, vendentur et pecunia, cui illam Paternitas Vestra Reverendissima dare com
AAWO, AB, D. 5, f. 136v
miserit, adnumerabitur. Quod reliquum est, me humillime Paternitati Vestrae Reverendissimae ut domino meo et maecenati clementissimo una cum capitulo commendo offerens meo ipsorumque nomine promptissimam oboedientiam et summam devotionem ac fidem erga Paternitatem Vestram Reverendissimam, quantum possum impensius obsecra(?)ndo, ut nos gratia sua, qua coepit Paternitas Vestra Reverendissima prosequatur. Quam nos assiduis nostris obsequiis promereri auctioremque reddere curabimus sedulo precando Deum pro sanitate successuque prospero Paternitatis Vestrae Reverendissimae quam divina clementia pro gloria nominis sui omniumque nostrum consolatione quam diutissime felicissimam conservet.
Ex ⌊castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi⌋, XXVI Februarii anno Domini M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
8 | IDL 4562 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-03-05 |
received [1538]-03-08
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 140 + f. [1] missed in numbering after f. 140
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 140r
Post humillimam fidelissimorum meorum servitiorum et orationum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem. Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime.
Quod de 120 marcis, quas pro pauperibus in Colmense Paternitas Vestra Reverendissima deponere destinavit, nihil protunc, cuius mentis capitulum erat, Paternitati Vestrae Reverendissimae scripsi, humillime mihi dari veniam precor. Exspectabam si quidem in horas responsum capituli ad meas, quas ad eos hac de re, quemadmodum mihi Paternitas Vestra Reverendissima iniunxerat, dederam. Quod cum factum esset, non distuli Paternitatem Vestram Reverendissimam, quod in novissimis meis feci, certiorem reddere etc. Scripsi denique heri ⌊Varszoviam⌋ pro pergameno, quod quam primum mihi allatum fuerit, descripto ad eum modum, ut ⌊Lubaviae⌋, anno et die consecrationis ecclesiae, prout mihi Paternitas Vestra Reverendissima mandavit, in ⌊Plovesia⌋ cum primis illic mittere non negligam, vel ipse si per tempus licuerit, istic feram, et appendere faciam. Quattuor illas marcas, quas apud me Paternitas Vestra Reverendissima deponere dignata est, secunda huius honorabili domino Luboviczky, qui tum ⌊Lubaviae⌋ erat, et me rogavit plurimum, ut nomine ipsius Paternitati Vestrae Reverendissimae pro ea munificentia immortales agerem gratiarum actiones. Quod cum ea, qua maiori possum facio reverentia, humillime petens, ut cum ipsius tum meus Paternitas Vestra Reverendissima dignetur esse clementissimus dominus. Adnumeravi domino etiam doctori Hieronimo XV written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉VV written over ...⌉ marcas pro vino Paternitati Vestrae Reverendissimae. Nepos dominus ⌊Simon⌋ per certum quendam mercatorem misit etc. Venit eodem, quo supra, die, Reverendissime Domine, sororis meae servus de Varszovia, qui rettulit certissimum esse, quod haud arbitror Paternitatem Vestram Reverendissimam latere, reverendissimum dominum Posnaniensem debilem alioqui et multis hactenus quassatum aegritudinibus, XVIII Februarii ⌊Posnaniae⌋ vitam cum morte (cuius animae aeternam requiem divina largiatur maiestas) commutasse. Unde et sollemnis
AAWO, AB, D.5, f. 140v
omnium campanarum pulsus ⌊Varszoviae⌋, cum sit dioecesis Posnaniensis, factus est, famamque esse reginalem maiestatem quam primum accepta morte suae reverendissimae paternitatis ex ⌊Piotrcovia⌋ se ⌊Posnaniam⌋, qua de re (nisi fortasse rerum relictarum gratia) incertum est, contulisse etc. Textor denique ille, qui ⌊Catharinam⌋, Paternitatis Vestrae Reverendissimae sororem, dominae Annae pedisequam, superduxerat et in domo contigua piscinae non procul a praedio Paternitatis Vestrae Reverendissimae ⌊Lubaviae⌋, morabatur, collectis reculis suis anuloque uxori suae, quem ei Paternitas Vestra Reverendissima dederit, ex digito detracto, ultima Februarii post occlusas iam arcis et civitatis portas, fugit et quo devenerit, hucusque ignoratur. Quod reliquum est, me humillime Paternitati Vestrae Reverendissimae obsequiaque mea, quae fidelissima cum Paternitati Vestrae Reverendissimae tum reverendissimo domino electo futura polliceor, commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam cum matre sua carissima et omnibus amicis quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Datum in ⌊castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi⌋, V Martii anno Domini M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae obsequentissimus servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
9 | IDL 3634 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-03-28 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1013-1016
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1016
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, administratori Pomesaniensi et ad episcopatum Varmiensem postulato, domino meo clementissimo
BCz, 1595, p. 1013
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et obsequiorum commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Heri hora circiter quarta pomeridiana ex ⌊Colmense⌋ redii, quo me litterarum gratia, quas, ut spero, pro voluntate Paternitatis Vestrae Reverendissimae conscriptas eidem mitto adscribed⌈mittomitto adscribed⌉, contuleram written over mitto⌈mitto contuleram contuleram written over mitto⌉, humillime a Paternitate Vestra Reverendissima petens informari, quid tandem mihi faciendum erit, si pecuniae per me ipsum capitulo ferendae, an aliquo alio mediante internuntio mittendae erunt etc.
Descenderam et tum exiens in ⌊Colmense⌋, ⌊Thoroniam⌋ volens rescire, si scatula iam parata esset. Reperi tamen eam necdum propter gravem domini Ioannis Iawr, qua decumbit, infirmitatem, paratam, quamvis iam parari inceptam esse. Qui, quamprimum convaluerit, se omnem impendere promisit operam, ut eam cumprimis paratam Paternitas Vestra Reverendissima opera domini ⌊Iacobi Ludovici⌋, qui humillima servitia una cum sua uxorcula Paternitati Vestrae Reverendissimae offerri instantissime, quod cum ea, qua summa possum, facio reverentia, petiit, habeat.
Litteras his iunctas mihi una cum barilla olei olivae et vasculo damascenarum, quae omnia Paternitati Vestrae Reverendissimae per exhibitorem praesentium mittuntur, obtulit, petens impense, ne ⌊illi⌋ Paternitas Vestra Reverendissima succenseat, quod praedicta non usque adeo cito, ut par erat, essent transmissa, erant enim ⌊Petricoviae⌋, unde XXIII huius ⌊Thoroniam⌋ rediit, non per modicum tempus ipso ignorante deposita in ipsoque suo discessu ei superinscribed⌈eiei superinscribed⌉ per dominum ⌊Iostum Ludovicum⌋ reddita. Et quamvis sibi persuadeat Paternitatem Vestram Reverendissimam non latere, nihilominus a me postulavit, ut Paternitati Vestra Reverendissimae scriberem reverendissimum dominum Cracoviensem, dominum ⌊Choinski⌋ cancellarium ⌊Regni Poloniae⌋, tribus dumtaxat decumbentem BCz, 1595, p. 1014 diebus, XI huius viam esse ingressum universae carnis et locum eius suffectum dominum ⌊palatinum Posnaniensem⌋, quam dignitatem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ palatinatus, dominus ⌊Latalski⌋, reverendissimi domini ⌊archiepiscopi⌋ frater, obtinuit, domini denique ⌊Oleschniczki⌋ in episcopum Posnaniensem, ⌊Tarlo⌋ in Cuya hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉viensem et ⌊Maczyowski⌋ in Premisliensem essent designati etc.
Ceterum, Reverendissime Domine, erat hic apud me paulo ante honorabilis dominus ⌊Ioannes Staer⌋ in ⌊Ssenecke⌋ plebanus, qui mihi hanc, quam iniunxi, obtulit ad ecclesiam in Grodziczno praesentationem, petens humillime, ut illum hic auctoritate sua commitere velit ad praedictam ecclesiam. Si ita illi visum fuerit, investire simul me informare non gravate Paternitas Vestra Reverendissima dignetur, si aliae se praesentationes obtulerint, quomodo cum illis erit procedendum.
Nolui hidden by binding⌈[lui]lui hidden by binding⌉ etiam Paternitatem Vestram Reverendissimam latere esse in Ląkoess quendam dominum Mathiam Lichotka, cui etiam simile nefas, quod paulo ante patuit, propter eius inopiam Paternitas Vestra Reverendissima dimiserat. Qui coctrice sua vili et antiquo scorto puerum procreavit. Quid cum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ illo faciendum erit, Paternitas Vestra Reverendissima describat.
Quod reliquum est, me Paternitati Vestrae Reverendissimae, ut domino meo clementissimo, humillime commendo. Deumque precor, ut eandem quam diutissime sospitet prospe hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉retque in omnibus.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae obsequentissimus servitor ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
10 | IDL 7168 | Ioannes DANTISCUS to Baltazar of Lublin, shortly before 1538-03-29 Letter lost |
received 1538-03-29 Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 3635: Accepi heri a domino Nicolao Plotowszki Paternitatis Vestrae Reverentissimae cum ea qua decet reverentia litteras, quibus mihi clemente scribere dignata est se expectare responsum ad ea, quae per me novissimis suis fieri voluit. |
| |
11 | IDL 3635 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-03-30 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1033-1036
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1033
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et orationum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi heri a domino ⌊Nicolao Plotowszki⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae cum ea, qua decet, reverentia ⌊⌋, quibus mihi clementer scribere dignata est, se exspectare responsum ad ea, quae per me novissimis suis fieri voluit. Principaliter, quod syngrapham venerabilis ⌊capituli⌋ attinet, spero me abunde in iis, quae paulo ante Paternitati Vestrae Reverendissimae misi, quomodo omnia habeant, descripsisse. Quod de textore in novissimis meis nullam fecerim mentionem, humillime mihi peto dari veniam, exciderat enim ob festinantem litterarum scriptionem.
Is quidem, Reverendissime Domine, altera a data mearum tum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam die litterarum in eo negotio ⌊Lubaviam⌋ redierat posteraque die, collectis, quae adhuc reliquerat, reculis suis et accepta uxore, quae eum oppido quam libentissime secuta est, alio se, nulli alioqui quicquam debitus, contulit. Unde eius adventu et libero discessu praeclusa est exsecutio mandati Paternitatis Vestrae Reverendissimae etc.
De sacerdote Polono, qui sciret contionari, quamvis hic, ut Paternitas Vestra Reverendissima apprime novit superinscribed⌈novitnovit superinscribed⌉, paucissimi sint et fere nulli inveniuntur, nihilominus omnem impendam operam, ut possem voluntati Paternitatis Vestrae Reverendissimae satisfacere. Si dominus Ioseph Paternitati Vestrae Reverendissimae, quod mihi significare dignetur, placeret eumque possem, ut illic eat, inducere et alium quempiam in locum eius ordinare. Nihil est, quod facerem libentius, cum eo commodiorem hic non invenio etc.
Dignetur me Paternitas Vestra Reverendissima BCz, 1595, p. 1034 non gravate informare, quo nobis pro sacris liquoribus mittendum erit, si in ⌊Fraunborgk⌋, vel in ⌊Gutstat⌋ et quis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ erit mittendus, an dominus ⌊Simon⌋, qui a sua ecclessia vix absens esse poterit, vel dominus ⌊Iacobus⌋ etc.
Quod reliquum est, me iterum atque iterum Paternitati Vestrae Reverendissimae humillimaque mea obsequia, ut domino meo clementissimo, commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam u written over q⌈q u u written over q⌉na cum ⌊matre⌋ sua carissima et dulcissimis amicis quamdiutissime felicissimam conservando sospitet prosperetque in omnibus.
Datum in ⌊castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi⌋, paenultima Martii anno Domini M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
12 | IDL 3637 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-04-07 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1045-1048
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1045
Post humillimam servitiorum et orationum mearum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Rediit huc heri honorabilis dominus Otto parrochus Novoforensis referens nobis Paternitatem Vestram Reverendissimam, dominum nostrum clementissimum, adversa laborare valetudine et propterea non potuisse quicquam rescribere. Quod quantum nos omnes, et praesertim me, qui plus ceteris a Paternitate Vestra Reverendissima, domino et maecenate meo colendissimo, beneficiorum accepi, turbavit, scribere non valeo. Mallem ipse eam, si possibile esset, ferre, quam nunc Paternitas Vestra Reverendissima sustinet, infirmitatem. Sed cum illam nullo alio iuvare possum, orabo assiduis precibus humillime Divinam Maiestatem, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam cito pristinae restitutam sanitati, quam diutissime pro commodo ⌊rei publicae⌋, huius patriae, nostraque omnium consolatione et praesidio sanam et incolumem conservet.
Obtulit etiam mihi idem dominus Otto a Paternitate Vestra Reverendissima quattuor marcas cum media, quas cum aliis pecuniis venerabili ⌊capitulo⌋ mittam aut, si ita Paternitati Vestrae Reverendissimae visum fuerit, ipse feram etc.
Investituram domino ⌊Ioanni Staer⌋ ad parrochialem in Gredecz conscriptam Paternitati Vestrae Reverendissimae mitto. Cui suum, quemadmodum significavit, dignetur apponere sigillum et an in similibus eodem modo me regere debeam, et quo pro chrismate mittendum, atque quid cum sacerdote illo, de quo prius ⌊⌋, faciendum erit, humillime peto a Paternitate Vestra Reverendissima informari etc.
Dominus ⌊Thomas⌋, oeconomus castri Paternitatis Vestrae Reverendissimae ⌊Althaus⌋, qui duo vasa cerevisiae Bidgostiensis, quae Paternitati Vestrae Reverendissimae BCz, 1595, p. 1046 per exhibitorem praesentium mittuntur, huc quarta huis humillima sua servitia Paternitati Vestrae Reverendissimae offerre, quod cum summa hidden by binding⌈[mma]mma hidden by binding⌉ facio reverentia, instantissime petiit.
Cum his me [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ mea iterum atque iterum Paternitati Vestrae Reverendsissimae humillime commendo hidden by binding⌈[ndo]ndo hidden by binding⌉ Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam in brevi sol[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ tutam sanitati, quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
| |
13 | IDL 3641 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-04-16 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1067-1070
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1070
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, administratori Pomesaniensi et ad episcopatum Varmiensem postulato, domino meo clementissimo
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et obsequiorum commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
⌊Heri⌋ unica dumtaxat hora ante adventum domini ⌊Simonis⌋ nepotis Paternitatis Vestrae Reverendissimae ex ⌊Heilsbergk⌋, qui nostros omnium erexit animos et ex ea, in qua hactenus fuimus pro valetudine Paternitatis Vestrae Reverendissimae, solicitudine liberavit (divina maiestas Paternitatem Vestram Reverendissimam solide restitutam sanitati quam diutissime sanam et incolumem conservet), redditae mihi sunt litterae una cum scatula a domino Iacobo Ludvico ex Thoronia missae. Quas una cum iis, quae mihi per dominum Ludovicum adscriptae sunt, Paternitati Vestrae Reverendissimae per dominum Simonem, quem pro chrismate ablegavi, mitto. Ex quibus Paternitas Vestra Reverendissima intelliget, quantum dominus Iacobus Ludovicus pro scatula perficienda impenderit. Pro sacerdote Polono omnem pro mea virili impendo operam, nusquam tamen propter eorum paucitatem reperire possum, qui ex re et usu esset Paternitatis Vestrae Reverendissimae, faciam tamen adhuc diligentiam et scribam ⌊Varssoviam⌋, si fortasse illic posset aliquis inveniri idoneus aut induci, ut huc veniret.
Quod reliquum est me humillimaque mea servitia Paternitati Vestrae Reverendissimae iterum commendo.
Ex ⌊castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi⌋, XVI Aprilis anno Domini M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
14 | IDL 7170 | Ioannes DANTISCUS to Baltazar of Lublin, shortly before 1538-04-24 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 4573: <i>Quemadmodum novissimis suis litteris Paternitas Vestra Reverendissima per dominum Simonem missis committere dignata est mihi, ut pecuniam una cum litteris Paternitatis Vestrae Reverendissimae domino Iacobo Ludovici pro scatula per fidelem quempiam nuntium Thoroniam mitterem, heri itaque per dominum Simonem nepotem Paternitatis Vestrae Reverendissimae, qui illic profectus est, misi etc.</i> |
| |
15 | IDL 4573 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-04-24 |
received [1538]-04-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 152
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 152v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo
AAWO, AB, D.5, f. 152r
Post humillimam servitiorum et orationum mearum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem. Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime.
Quemadmodum novissimis suis ⌊⌋ Paternitas Vestra Reverendissima per dominum ⌊Simonem⌋ missis committere dignata est mihi, ut pecuniam una cum ⌊⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae domino ⌊Iacobo Ludovici⌋ pro scatula per fidelem quempiam nuntium ⌊Thoroniam⌋ mitterem, heri itaque per dominum Simonem nepotem Paternitatis Vestrae Reverendissimae, qui illic profectus est, misi etc.(?)
Nolo etiam Paternitatem Vestram Reverendissimam cum summa, qua possum, reverentia latere me esse per reverendissimum dominum ⌊electum et confirmatum Culmensem⌋ vocatum ad ⌊conventionem⌋ futuram ⌊Marienburgum⌋, quo me, parens obsequentissime mandatis suae Reverendissimae Paternitatis, conferre, prius tamen in ⌊Colmense⌋ relaturus mandata Paternitatis Vestrae Reverendissimae ⌊capitulo⌋ statui, humillime petens, ut Paternitas Vestra Reverendissima cum venerabilis capituli tum meus dignetur esse clementissimus (prout semper erat) dominus, pro cuius nos sanitate omniumque rerum felicissimo successu dominum Deum precabimur sedulo. Quam divina maiestas pro sui nominis gloria et huius patria commodo quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Datum in ⌊castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi⌋, XXIIII Aprilis anno 1538.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae obsequentissimus servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
16 | IDL 3648 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1538-05-02 |
received [1538]-05-13
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1091-1094
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1094
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo
BCz, 1595, p. 1091
Post humillimam servitiorum et orationum mearum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi hodie hic a domino ⌊Thoma⌋, oeconomo ⌊Castri Paternitatis Vestrae Reverendissimae Antiqui⌋, litteras Paternitatis Vestrae Reverendissimae, domini mei clementissimi, mihi vel in mea absentia domino ⌊Simoni⌋ nepoti eius adscriptas, apertas. Ex quibus cognovi Paternitatem Vestram Reverendissimam intellexisse a domino ⌊Nicolao Plotowski⌋ bullas confirmationis Paternitatis Vestrae Reverendissimae ex ⌊urbe⌋ arculae inclusas ad scultetum in ⌊Papaw⌋, ut eas ⌊Lubaviam⌋ vel in ⌊Fredek⌋ perferri curaret, per dominum ⌊Iacobum Ludovici⌋ fuisse missas etc.
Nolo Paternitatem Vestram Reverendissimam cum summa, qua possum, reverentia latere nullas adhuc hic a nemine visas esse bullas, dumtaxat scatulam illam, quam per dominum ⌊Simonem⌋, cum pro chrismate iret, Paternitati Vestrae Reverendissimae misi. In ea ob id, quod adeo diligenter erat involuta, non modo dominus ⌊Thomas⌋ oeconomus ⌊Castri Antiqui⌋, verum et domini ⌊canonici⌋ arbitrabantur esse bullas inclusas. Quae per scultetum Papoviensem erat in ⌊Althaus⌋ ad dominum ⌊Thomam⌋ ablegata, sed eadem die, quemadmodum dominus Thomas testatur, in ⌊Fredek⌋ missa, quam iam an(tea) Paternitas Vestra Reverendissima, prout mihi scribere dignata est, est consecuta. Venerabili ⌊capitulo⌋ mandata Paternitatis Vestrae Reverendissimae retuli.
Qui omnes humillima sua obsequia Paternitati Vestrae Reverendissimae offerunt rogantque una mecum, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam Divina Maiestas quam diutissime sanam et incolumem conservet.
Ex ⌊Castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Antiquo⌋, secunda Maii anno M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
17 | IDL 1902 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-08-10 |
received [1538]-08-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 67-68
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 68
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo
BCz, 1597, p. 67
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae, domini mei clementissimi, commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Quod de felici reditu ex tam longa et molesta, sed honorifica legatione Paternitati Vestrae Reverendissimae hactenus non sum congratulatus, quam praetexere debeam excusationem plane non invenio, nisi quod rudi quadam ac rustica simplicitate et verecundia non ausus tantum dominum, etsi mihi aliquando clementissimum, litteris meis interturbare. Quod ut pro sua incomparabili benignitate ac prudentia Paternitas Vestra Reverendissima boni consulat mihique hoc utcumque a me factum ignoscat, humillime peto. Impraesentiarum in quantum se faculta ms. u(!)
⌈aa ms. u(!)
⌉s virium mearum extendit, illi congratulor precorque, ut Divina Maiestas pro nominis sui gloria et honore ac huius patriae commodo meaque et sororis meae pauperis viduae praegnantis, quae se ob vicinitatem partus paulo ante ⌊Varssoviam⌋ contulit, ac eius filiorum, consolatione, quam diutissime sanam et incolumem ac summa fortunarum felicitate florentem, Paternitatem Vestram Reverendissimam conservet, humillime et quantum possum impensius petens et obtestans, ne nos, infima sua mancipia, pientissima sua gratia, benevolentia ac protectione Paternitas Vestra Reverendissima destituat, sed qua coepit, benignissime prosequatur.
Ceterum, Reverendissime Domine, domina Nyniszgarova(?), notarii Lubaviensis uxor, facta mihi heri obviam inquit: „Excidit penitus, quae nomine reverendissimi domini Varmiensis vobis dicere et de quibus rebus vos interrogare debueram, nec eorum omnino aliquid recolo”. Qua de re si quid est, quod Paternitas Vestra Reverendissima per me fieri vel certior reddi a me velit, mihi hoc ipsum, infimo suo famulo, mandare et significare non dedignetur, nihil pro fide mea Paternitatem Vestram Reverendissimam, cui,
cf. Verg. A. 4.336 ⌊quoad hos spiritus reget artuscf. Verg. A. 4.336 ⌋, fidelissime ac obsequentissime inserviam, celaturus.
Quod reliquum est, me Paternitati Vestrae Reverendissimae, ut domino meo clementissimo, humillime commendo.
Datum ⌊Lubaviae⌋, X Augusti anno 1538.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor, ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
18 | IDL 7150 | Ioannes DANTISCUS to Baltazar of Lublin, shortly before 1538-10-24 Letter lost |
received 1538-10-23 Letter lost, mentioned in IDL 1950: Heri ex Colmensee rediens accepi litteras Paternitatis Vestrae Reverendissimae |
| |
19 | IDL 1950 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-10-24 |
received [1538]-10-27
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 189-192
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCZ, 1597, p. 192
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo
BCZ, 1597, p. 189
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis ac servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Heri ex ⌊Colmensee⌋ rediens accepi ⌊⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae per ⌊Ioannem sartorem⌋ mihi missas cum quinque marcis pecuniarum, quas cumprimis, cum sese mihi tutus obtulerit nuntius, ⌊baccalario⌋ in ⌊Culmen⌋ commonendo eum sui officii mittere curabo. ⌊Qui⌋ qualiscumque sit, iudicio tamen domini ⌊doctoris Hieronimi⌋ et aliorum in ⌊Culmen⌋ agentium non inutilis, nunc dumtaxat solus diligentissime obit officium scholasticum.
⌊Domina Casper Stenczelin⌋, quаe una cum ⌊marito⌋ suo humillima sua obsequia Paternitati Vestrae Reverendissimae offert, me instantissime petiit, ut in notitiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae deducerem in adiacentibus oppidis ac villis ⌊civitati Culmensi⌋ pestem passim hinc inde grassari et propterea timere, ne ex advenis in domum suam, quam ob mariti eius publicam functionem patentem esse oportet, ⌊nepotes⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quod omen Deus procul avertat, inficiantur ipsique culpa impingatur, petitque informari, quid sibi sic faciendum.
Mensuram vestium puellarum per dominam ⌊Annam Czaykowa⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitatis affinem pauloante (cum se nullus ante mihi obtulisset nuntius) misi. Faces cum litteris ac cera rubea a domino ⌊doctore Hieronimo⌋ in ⌊Colmense⌋ acceptas ⌊Lubaviam⌋ mecum tuli, quas ⌊reverendissimus dominus meus⌋ per proprium nuntium in ⌊Schmolain⌋, quo Paternitati Vestrae Reverendissimae eo celerius reddi possent, misit.
Quod reliquum est, me Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo et patrono clemen= tissimo, servitiaque mea et orationes humillime commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam una cum ⌊matre⌋ sua carissima ac omnibus amicis quam diutissime sanam et incolumen(!) pro mea spirituali consolatione ac munimine conservet.
Datum ⌊Lubaviae⌋, XXIIII Octobris anno Domini M-o DXXXVIII.
| |
20 | IDL 6978 | Ioannes DANTISCUS to Baltazar of Lublin, ca. 1538-10-30 Letter lost |
received 1538-11-01 Letter lost, mentioned in IDL 1972: Accepi prima huius Paternitatis Vestrae Reverendissimae a nobili domino Nicolao Plotowski litteras; cf. IDL 1954 in which Dantiscus writes to Tiedemann Giese 1538-10-30: Reliqua dominus Plotowski, cui fidem dari oro, Dominationi Vestrae Reverendissimae referet. |
| |
21 | IDL 1972 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-11-07 |
received [1538]-11-09
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 243-246
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 246
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo
BCz, 1597, p. 243
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et obsequiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae, domini mei clementissimi, commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Accepi prima huius Paternitatis Vestrae Reverendissimae a nobili domino ⌊Nicolao Plotowski⌋ ⌊⌋, quibus mihi gratiose iniungere dignata est, ut pecuniam XVII marcarum a prefato domino Plotowski, qui mihi nonnula nomine Paternitatis Vestrae Reverendissimae, de quibus mirari non sufficio, retulit, acceptam, eximio domino ⌊doctori Hieronimo⌋ ⌊Thoroniam⌋ mitterem pro facibus, gratias illi nomine Paternitatis Vestrae Reverendissimae pro diligentia in emendis facibus impensa, agendo. Excusarem Paternitatem Vestram Reverendissimam ⌊illi⌋ tum scribere non potuisse. Sed cum, Reverendissime Domine, dominus ⌊Plotowski⌋ urgente illum mandato Paternitatis Vestrae Reverendissimae in tantum properabat, ut non suppeteret tantillum temporis, quo commode potuissem scribere ⌊domino doctori⌋, cui tamen postridie illius diei scripsi ac insimul litteras Paternitatis Vestrae Reverendissimae ad me scriptas, in quo de singulis tanto certior fieret, misi. Cum etiam nullus se tum offerre poterat tutior nuntius, rogam dominum ⌊Plotowski⌋, qui se ⌊Thoroniam⌋ pro certis rebus missurum agebat, ut talem pecuniam, quam ego ob angustiam temporis non vidi, domino ⌊doctori⌋ adnumerari curaret, quod se facturum promisit, et, ut bene credo, quemadmodum solus Paternitati Vestre Reverendissimae dicet, facere curavit.
Quod reliquum est me meaque servitia iterum atque iterum Paternitati Vestrae Reverendissimae humillime commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam, quam diutissime sanam et incolumem conservet.
⌊Lubaviae⌋, 7 Novembris anno 1538.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
22 | IDL 2014 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-12-14 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 351-354
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 354
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo
BCz, 1597, p. 351
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Haeret hactenus memoriae meae tenacissime pactum, quod Paternitas Vestra Reverendissima post mortem olim ⌊patruelis⌋ sui ratione bonorum Hartwicz, ut pro ⌊liberis⌋ et non ⌊sorore⌋ mea, si illam ad secunda vota transire contigerit, cederent, fecerat, et propterea subinde de hoc sorori meae, quae optime (cum in tantum amet liberos, ut vel ad mortem usque sine marito manere cupiat) contenta, referre ac refricare curavi. ⌊Ipsa⌋ de nulla alia re in tantum sollicita, nisi ut bona illa ad ⌊liberorum⌋ integram aetatem auctiora conservare posset, tantum abest, ut illa vendere (cum dato si vellet, me, pro fide, qua Paternitati Vestrae Reverendissimae devinctus sum, prohibente, non posset) statuerit, multo minus, prout ab aemulis nostris Paternitas Vestra Reverendissima edocta est, vendiderit. Nolo tamen cum summa, qua possum, reverentia Paternitatem Vestram Reverendissimam latere generum olim meum, dominum ⌊Laurentium de Hewen⌋, uxore inscia privilegium, quod super bonis Hartwicz habuit, in ducentis florenis, addito suo cyrographo, cuidam Iadamowski Livensi et Camenecensi capitaneo invadiasse ⌊sororemque meam⌋ etiam obortis lacrimis mihi hoc ipsum esse conquestam, tum quod in conservandis bonis illis, praeter iacturam pecuniae, quam in usum domus, familiae ac quottidiani victus cogitur impendere, timet suae saluti cum ipsa vidua alioqui, cum familiae, quae pessima est, eamque numerosam servare cogitur, tum colonis ipsa familia peioribus competenter praeesse non
possit or posset⌈possitpossit or posset⌉
subvereaturque, eorum assiduis querelis adacta, gravem aliquam infirmitatem vel certe mortem se posse incurrere.
Videretur mihi ⌊ipsius⌋ saluti consulendo, modo istud non esset contrarium voluntati Paternitatis Vestrae Reverendissimae, ut alicui spectatae probitatis viro vel domino Sczepanyski Pilgram, qui vicinus illius est, bona illa Hartwycz ad liberorum usque aetatem legitimam conducerentur. Quod si hoc voluntati Paternitatis Vestrae Reverendissimae respondebit, humillime peto mihi significari. Pauper ⌊vidua⌋ quocumque se ver written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉verver written over ...⌉terit, damnis ac pluribus obruitur incommodis, non BCz, 1597, p. 352 ita pridem, cum appretiato quodam vectore nautico Czerwonka Thoronensi hidden by binding⌈[si]si hidden by binding⌉(?) in ms. schaphis reg. scaphis⌈sc written over t⌈tcc written over t⌉haphisms. schaphis reg. scaphis⌉ mediante ⌊Drevantia⌋ ms. octuaginta reg. octoginta⌈octuaginta ms. octuaginta reg. octoginta⌉ quinque lastas cinerum de[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ ⌊Gdanum⌋. Illic non nisi triginta lastae bonorum cinerum (cum omnes [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ incuria vectoris aqua mersi anihilati) ⌊ei⌋ redditae, intentata erat t[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ vectori, sed peste interveniente nihil prosecutum. Cum res ad formam hidden by binding⌈[mam]mam hidden by binding⌉ [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉rit, rogabimus Paternitatem Vestram Reverendissimam pro commendaticiis ad ⌊consulatum Gdanensem hidden by binding⌈[danensem]danensem hidden by binding⌉⌋. Eae autem hic, ⌊illa⌋ absente, laborator cinerum, qui adhuc ducentas lastas hidden by binding⌈[lastas]lastas hidden by binding⌉, ad quas fere centum ab ea superinscribed⌈ab ⌊ea⌋ab ea superinscribed⌉ accepit marcas, reddere debuit cinerum, relictis omnibus hidden by binding⌈[mnibus]mnibus hidden by binding⌉ rebus infectis contractoque non parvo aere alieno, quod a sorore mea ex[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, aufugit et hactenus, quo devenit, ignoratur. Accedunt praeterea plurima hidden by binding⌈[ma]ma hidden by binding⌉ debita, de quibus ego penitus, et ipsa ⌊soror mea⌋, qui<c>quam scimus, quae in hidden by binding⌈[ae in]ae in hidden by binding⌉ Christo defunctus gener meus contraxerat. Quid ego ⌊illi⌋ in tantis calamitatibus hidden by binding⌈[tibus]tibus hidden by binding⌉ auxilii consiliique fera written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉aa written over ...⌉m, non invenio. Timeo maxime, ne aliqu(ando) sibi hidden by binding⌈[ibi]ibi hidden by binding⌉(?) aliquid mali comminiscatur, quod Deus procul avertat.
Qua de re illam [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, pro viginti marcis a Paternitate Vestra Reverendissima per Czaykam missis gratias agit [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ intermorituras et me ipsum humillime commendo Deumque precor, ut [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ nostra spirituali consolatione et patrocinio Paternitatem Vestram Reverendissimam quam diutissime salvam hidden by binding⌈[alvam]alvam hidden by binding⌉ et incolumem ac in omnibus florentem conservet.
| |
23 | IDL 2137 | [Ioannes DANTISCUS] to [Baltazar of Lublin], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-04-25 |
received [1539-04-26]
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 6, f. 37r (b.p.)
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 61
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 333b
|
Prints: 1 | CEID 1/2 No. 58, p. 223 (in extenso; English register) |
|
| |
24 | IDL 2141 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-04-27 |
received 1539-04-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 243 + f. [1] missed in numbering after f. 243
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 64
|
Prints: 1 | PROWE 1881 p. 11 (excerpt) | 2 | UBC No. 953, p. 800-801 (in extenso; German register) | 3 | SIKORSKI 1968 No. 440, p. 112 (Polish register) | 4 | Kopernik na Warmii No. 475, p. 502 (Polish register) | 5 | RC No. 418, p. 180 (English register) | 6 | NCG 6/1 No. 138, p. 270-272 (excerpt; excerpt in German translation) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 68, f. 243r
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi heri a cubiculario Paternitatis Vestrae Reverendissimae clementissimas Paternitatis Vestrae Reverendissimae, domini et maecenatis mei colendissimi, litteras cum ea, qua decet, subditissima ac debita reverentia. Quibus mihi iniungere di ms. a(!)
⌈ii ms. a(!)
⌉gnata est, ut litteras meis iunctas domino ⌊Thomae⌋ in ⌊Althaus⌋ perferri curarem. Quod pro debito officii mei obsequentissime facere non negligam curaboque, ut hodie adhuc hinc mittantur. Nihil enim mihi gratius potest contingere, quam ut detur opportunitas obsequendi Paternitati Vestrae Reverendissimae. Quod ⌊reverendissimum dominum meum⌋ spectat, nolo Paternitatem Vestram Reverendissimam cum ea, qua summa possum, reverentia latere illum valetudinem usque adeo habere afflictam, ut neque firmum pedis vestigium figere queat, quinimmo totaliter lecto decumbit exhaustis totaliter fere viribus a febre tertiana nota, quae nona huius in ⌊Althaus⌋ suam invaserat reverendissimam paternitatem, aucta tandem viae incommoditate eo usque, ut ego, qui vel solus ⌊paternitatem suam reverendissimam⌋ reverendissimam observabam diligentissime, desperabam fere de salute suae reverendissime paternitatis, praesertim in quarto paroxismo crisi scilicet, quem in ⌊Plovesia⌋ habuit, intensissimis intervenientibus caloribus, ita, ut videretur ratione ac intellectu destitui, proferendo, quae ad rem non spectabant. Post eum paroxismum timens ⌊sua reverendissima paternitas⌋ de graviori periculo, huc veniens misit pro fratre ac sororibus ⌊Gedanum⌋ accepitque medicinas a domino doctore ⌊Hieronimo de Thoronia⌋ sibi relictas, itemque alia, nescio quae, farmaca a doctore Ambrosio Gedanensi, quem ⌊frater⌋ suae reverendissimae paternitatis huc secum adduxit, quae ex debili alioqui multo debiliorem reddidere. Promittunt domini doctores in dies meliora, cum praefatus Geda AAWO, AB, D. 68, f. 243v
nensis, tum dominus ⌊Nicolaus Cupernicius⌋ canonicus Varmiensis, qui hodie huc appulit, sentit tamen adhuc ⌊sua reverendissima paternitas⌋ tempore suo paroxismum, etsi non usque adeo intensum quemadmodum prius, nihilominus debilis supramodum, appetitum fere nullum, oris ac linguae siccitatem habet continuam. Nullo solido cibo written over i⌈ioo written over i⌉ uti potest. Praeter eam, quam profecto maximam patitur, infirmitatem turbavit summopere ⌊suam reverendissimam paternitatem⌋ mentio facta per Paternitatem Vestram Reverendissimam in litteris suis de subscriptione addiditque suae reverendissime paternitati non parum aegritudinis, quamvis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ ego id ex animo suae reverendissimae paternitatis eicere curabam pro posse curaboque sedulo, ne exinde quicquam aliud suae reverendissimae paternitati, qui summopere cavet, ne Paternitatem Vestram Reverendissimam in aliquo offendat, contingat. Me cum his hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ devotissimaque obsequia mea Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo clementissimo, humillime commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam quam diuti hidden by binding⌈[iuti]iuti hidden by binding⌉ssime sanam et incolumen ac in omnibus florentem conservet.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
25 | IDL 5680 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-06-09 |
received [1539]-06-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 272
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 91
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 272v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo.
AAWO, AB, D.68, f. 272r
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et servitiorum commendationem.
Reverendissime in Christo <Pater> et Domine, domine clementissime.
Etsi valde timeo, ne Paternitatem Vestram Reverendissimam occupatum alioqui seriis negotiis ineptissimis litteris meis offundam, nihilominus, ne ingratus fastidiensque iudicer, nolui omittere, quin hisce meis humillima mea obsequia Paternitati Vestrae Reverendissimae offerrem, petens humillime, ut me pristina sua gratia prosequatur et benevolentia, quam ego totis viribus meis, si etiam(?) vita profundenda esset et sanguis, mihi conservare curabo.
Nolo Paternitatem Vestram Reverendissimam cum summa, qua possum, reverentia latere generosum dominum ⌊Ludovicum de Mortangen⌋ castellanum Elbingensem feria sexta proxime praeterita in ⌊Engelsburg⌋ vitam cum morte commutasse. Hoc pro fide mea Paternitatem Vestram Reverendissimam latere nolui.
Quod reliquum est, me iterum atque iterum humillime Paternitati Vestrae Reverendissimae commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam quam diutissime sanam et incolumem conservet.
Datum ⌊Lubaviae⌋, 9 Iunii anno 1539.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor ⌊Baltasar a Lublin⌋.
| |
26 | IDL 7225 | Ioannes DANTISCUS to Baltazar of Lublin, shortly before 1539-06-11 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 5681: <i>Et nisi hactenus benignitas Paternitatis Vestrae Reverendissimae mihi cognita esset spemque nonnullam dedisset, prae nimio cordis (ex concepta contra me Paternitatis Vestrae Reverendissimae indignatione) dolore mihi ipsi revera excidissem, ut certe graviori aliquo morbo, quo me clementissimis litteris suis nonnihil levare dignata est, fuissem obnoxius. Turbaverunt me tamen viceversa plurimum illae eadem litterae Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quibus scribit me manifesta fecisse, quae soli mihi scripsit.</i> |
| |
27 | IDL 5681 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-06-11 |
received [1539]-06-13
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 273
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 92
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 273v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo
AAWO, AB, D.68, f. 273r
Post humillimam fidelitatis et servitiorum meorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Pro ea summa ac incomperabili(!) Reverendissimae Paternitatis Vestrae benignitate ac clementia mihi iam pridem notissima, qua non gravate excusationem meam admittendo delictum remittere dignata est, quas possum maiores, numquam intermorituras ago humillime gratiarum actiones. Et nisi hactenus benignitas Paternitatis Vestrae Reverendissimae mihi cognita esset spemque nonnullam dedisset, prae nimio cordis (ex concepta contra me Paternitatis Vestrae Reverendissimae indignatione) dolore mihi ipsi revera excidissem, vel certe graviori aliquo morbo, quo me clementissimis ⌊⌋ suis nonnihil levare dignata est, fuissem obnoxius.
Turbaverunt me tamen viceversa plurimum illae eaedem ⌊⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quibus scribit me manifesta fecisse, quae soli mihi scripsit. Non infitior, Reverendissime Domine, me mandatis Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut consuevi, obtemperando, operam impendisse, ut opinionem ex animo ⌊reverendissimi domini mei⌋ de Paternitate Vestra Reverendissima ratione subscriptionis conceptam, eximerem. Dixique tum iuxta informationem Paternitatis Vestrae Reverendissimae ea ⌊reverendissimo domino meo⌋, quae ad rem illam, ut fidelis servitor Paternitatum Vestrarum Revendissimarum, spectare videbantur, quaerens, an ad litteras Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quibus ea in re mihi scribere dignata est, cum essem tum circa suae reverendissimae paternitatis infirmitatem occupatus, rescribere (quod me facere, cum ipse de omnibus copiose illi rescripsisset, prohibuit) deberem.
Qua de re Paternitatem Vestram Reverendissimam, dominum meum colendissimum, humillime peto, ut pro sua erga omnes clementia ac summa benignitate et hanc meam excusationem admittere totumque delictum dimittendo, pristina sua gratia et benevolentia me prosequi, cum omnia sincero ac simplicissimo animo feci, dignetur.
Commendo me humillimaque servitia mea in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae.
Quam Dominus Deus, quod ego orare numquam omittam, quam diutissime sanam et incolumem conservet.
Datum ⌊Lubaviae⌋, die XI Iunii anno Domini M-o DXXXIX.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
28 | IDL 2203 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-07-28 |
received [1539]-07-31
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 763-766
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 766
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo
BCz, 1597, p. 763
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis devotissimorumque servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Cum omnium fortunarum mearum spes ex Divinae Maiestatis ac Paternitatis Vestrae Reverendissimae gratia dependeat, ut quicquid (quod ingenue fateor fateborque, quoad vixero) sum et habeo ex Paternitatis Vestrae Reverendissimae incomparabili ac uberrima benignitate et liberalitate, pro qua, quas tenuitas mea potest, excelsitati Paternitatis Vestrae Reverendissimae gratias habeo immortales, sum et possideo, ac consequi spero.
Qua de re, quantum possum, humilius et impensius supplico, dignetur Paternitas Vestra Reverendissima pro me litteris suis ad
s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉
⌊maiestatem regiam⌋ ac dominum ⌊vicecancellarium ⌋intercedere intercessioneque sua exspectativam ad praebendam, vel quicquid primum vacare contigerit, in ecclesia collegiata Varsoviensi obtinere, ac per hunc venerabilem dominum magistrum ⌊Eberhardum Roggium⌋ litteras suas, si illas gratiose ad s(acram) maiestatem regiam scribere dignabitur, mihi mittere. Quod si per Dei misericordiam et Reverendissimae Paternitatis Vestrae intercessionem voti compos factus fuero, sic me in fide et servitiis Paternitatis Vestrae Reverendissimae ac Reverendissimi Domini mei geram et talem me exhibeo, quemadmodum debitum fidei meae exiget et deposcet, ut non poeniteat Paternitatem Vestram Reverendissimam pro me operam suam locasse nihilque, quod ad inserviendum paternitatibus vestris reverendissimis pertinere videbitur, patiar a me desiderari.
Commendo me supplicissime in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae, cui sedulo precor a Domino Deo aetatem quam diutissime prospere valentem omnisque adversitatis expertem et felicissimam.
Datum in ⌊castro Lubaviensi⌋, XXVIII die Iulii anno Domini M-o DXXXIX.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
29 | IDL 3875 | [Ioannes DANTISCUS] to [Baltazar of Lublin], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-08-01 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 7, f. 95r (c.p. 2)
|
Prints: 1 | CEID 1/2 No. 86, p. 293 (in extenso; English register) |
|
| |
30 | IDL 2220 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-08-31 |
received [1539]-09-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 813-818
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 818
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo.
BCz, 1597, p. 813
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et obsequiorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Attulit heri mihi is servitor ⌊reverendissimi domini mei⌋, exhibitor praesentium, litteras s(anctae) or s(erenissimae)⌈s(anctae)s(anctae) or s(erenissimae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋ eius manu subscriptas, exspectativam ad canonicatum Varschoviensem in se continentes, intercessione principaliter Paternitatis Vestrae Reverendissimae, tum reverendissimi domini mei, non absque difficultate obtentas. Pro qua intercessione ac summa in me Reverendissimae Paternitatis Vestrae clementia, etsi meritas, illi gratiarum actiones agere non valeo, eas tamen, quas maiores possum, ago habeoque immortales, utque Reverendissimae Paternitati Vestrae Divina Maiestas uberiori sua pieatate eam referat, orare sedulo non omittam.
Quod reliquum est, me humillimaque servitia mea in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae iterum atque iterum devotissime commendo Deumque precor, ut illam quam diutissime felicissimam sanamque et incolumem conservet.
Adiunxi his inclusum ex commissione reverendissimi domini mei exemplum litterarum
s(anctae) or s(erenissimae)⌈s(anctae)s(anctae) or s(erenissimae)⌉
maiestatis regiae, humillime petens consilium a Reverendissima Paternitate Vestra, quid mihi ea in re ulterius faciendum erit. An adeundus est cum hisce litteris ⌊reverendissimus dominus Posnaniensis⌋ ante tempus vacationis, nec ne? Quod pro sua in me clementia Paternitas Vestra Reverendissima mihi impartire non gravate dignetur.
Datum ⌊Lubaviae⌋, ultima Augusti anno M-o DXXXIX.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis servitor ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |
31 | IDL 2223 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-09-09 |
received [1539]-09-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 247, p. 325-328
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 140
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 328
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo.
BCz, 247, p. 325
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Dignata est Paternitas Vestra Reverendissima pro sua in me pientissima benignitate mihi consulere, ut hoc, quod mihi
s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉
⌊maiestas regia⌋ ad intercessionem Paternitatis Vestrae Reverendissimae ac ⌊reverendissimi domini mei⌋ concessit, apud ⌊reverendissimum dominum Posnaniensem⌋ firmare tutumque reddere curarem, quo in omnem eventum me tale ius habere sciat. Huic Reverendissimae Paternitatis Vestrae consilio accessit ⌊reverendissimus dominus meus⌋, quo autem commodius hoc fieri possit atque facilius et promptius, iuri meo consulatur. Visum est suae reverendissimae paternitati ad ⌊reverendissimum dominum Posnaniensem⌋ eiusce tenoris litteras, ut in scheda his inclusa continetur, non tamen absque consilio ac intercessione simili Paternitatis Vestrae Reverendissimae scribere.
Cum itaque unica spes fortunarum mearum et refugium in necessitatibus in Reverendissima Paternitate Vestra situm est, humillime atque instantissime peto, ut Paternitas Vestra Reverendissima, dominus meus clementissimus, non dedignetur similes suas commendaticias ad ⌊reverendissimum dominum Posnaniensem⌋ dare ac per hunc exhibitorem praesentium gratiose mittere. Quod ego humillimis meis obsequiis et orationibus Paternitati Vestrae Reverendissimae, pro cuius salute et glorioso statu iugiter Deum precor ac me humillime et devotissime commendo, reservire curabo sedulo.
Datum ⌊Lubaviae⌋, die IX Septembris anno Domini M-o DXXXIX.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor humilis ⌊Baltasar a Lublin⌋
| |