1 | IDL 1169 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1534-06-02 |
received [1534]-06-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 2 + f. [1] missed in numbering after f. 2
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 568
|
Prints: 1 | AT 16/1 No. 316, p. 585-587 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 2av
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni⌋ episcopo Culmensi, domino gratiosissimo et colendissimo
AAWO, AB, D. 4, f. 2r
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine gratiosissime et colendissime post sui et servitutis meae debitae et addictae in gratiam eius commendationem.
Reddidi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae sacrae ⌊reginali maiestati⌋ post quarum lectionem vidi et audivi, quia Vestrae Reverendissimae Dominationis grata admodum fuit compositio cum domino ⌊Kostka⌋ facta, non dubito, quia in eam tragoediam deinceps et ille non incidet, quoniam per litteras et nuntium etiam data illi est disciplina, ne amplius desipiet et exundet.
Reverendissima Dominatio Vestra prudenter fecit, quia se facilem regiae voluntati summisit, id quod nunc illi detractum sit in aliquo, sarcietur indubie abunde regia cognitione, quod demum cedet in honorem eius et dignitatis ampliationem.
Ego vero quia Reverendissimae Dominationis Vestrae factus sum servitor seu potius virtutis et ingenitae probitatis Reverendissimae Dominationis Vestrae, serviam hic libenter et id, quod novero in rem et dignitatem illius pertinere, summis viribus suis promovere voluero atque bono servitori illius conveniet faciendum scribereque frequenter de rebus omnibus, de quibus Reverendissimam Dominationem Vestram scire arbitravero.
De novis aulicis nihil est, quod scribam, nisi serenissimus ⌊rex⌋ noster cum regia sua domo ex gratia Dei optime valet.
A statibus vero ⌊Ducatus⌋ istius parabatur expeditio bellica adversus ⌊hostem⌋, ut ab illo nunc fines tutentur et incursiones, si quas facere moliretur, propulsent, in sequentem annum militem mercenarium numerosum scripturi et aperto Marte cum hoste dimicaturi pro iniuria proque arcibus ablatis. Et cum motionis eius dies Pentecostes[1] apud ⌊Minsko⌋ praestitutus sit, ecce prorogatio illius facta est ad diem sanctorum Petri et Pauli[2], proceribus quibusdam hic suadentibus et inquientibus motionem huiusmodi sine milite mercenario commode subsistere non posse atque ea ratione duo milia equitum et mille peditum scripta sunt et pecunia in illos erogata praemittenturque ad fines istius ⌊Ducatus⌋ tuitione or tuitionem⌈tuitionetuitione or tuitionem⌉. Hostes etiam cognita motione communi .L.(?) numeroso equitatu arces in finibus suis munierunt, aiunt tamen captivi illorum, qui in excursionibus ipsorum capti sunt, fuisse ab illis nuntios quosdam pro die sancti Georgii[3] de pace tractanda vel indutiis ulterioribus proferendis, ut antea missis nuntiis petebant, ad legitimam ⌊pueri ducis⌋ aetatem designatos, nesciunt tamen dicere causam, cur rursus revocati sint.
AAWO, AB, D. 4, f. 2v
Magistratus per mortem domini olim ⌊palatini Cracoviensis⌋ vacantes nondum sunt distributi hidden by binding⌈[uti]uti hidden by binding⌉ nec speratur hic distributio illorum fieri.
Ex ⌊Hungaria⌋ scriptum est ⌊Ludovicum Gritti⌋ a ⌊caesare Thurcarum⌋ ad serenissimum ⌊regem Ferdi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉nandum⌋ fuisse missum, ut condiciones a caesare illo propositas acceptet cum nuntiis eius prolocutas, quas si acceptare noluerit, dira quaedam minantur serenissimo Ferdinando regi et illius terris, quod si hoc commentum non sit, non admodum res haec cum litteris illius domini ⌊Cornelii Duplicii Sceperi⌋ conveniet, ad Reverendissimam Dominationem Vestram scriptis.
Si quid hic innovabitur in his et aliis rebus, scribam Reverendissimae Paternitati Vestrae et eius gratiae me ex animo commendo et cupio illam optime et felicissime valere.
⌊Vilnae⌋, f(eria) III-a post festum Sanctae Trinitatis 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor obsequentissimus ⌊Nicolaus Grabia⌋ succamerarius Siradiensis et aulicus ⌊regiae maiestatis⌋
[1] In 1534 Pentecostes fell on May, 26.
[2] I.e. June 29.
[3] April 22, or 23, or 24.
| |
2 | IDL 1317 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1535-06-14 |
received [1535]-06-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 48
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 63
|
Prints: 1 | AT 17 No. 346, p. 446-447 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 48v
Reverendissimo Domino meo, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino gratiosissimo ac colendissimo
AAWO, AB, D. 4, f. 48r
Reverendissime Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Post sui et servitutis meae indefessae in gratiam eius commendationem.
Ago et habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, quod me nihil iam dudum scribentem litteris suis visere et manu sua scribere non est dedignata. Eam gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam ego magnifacio plurimum, enitar perpetuo obsequendi studio Reverendissimae Dominationi Vestrae mereri. Hic autem nihil est, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, nisi quia sacra ⌊regia maiestas⌋ cum sua regia domo ex gratia Dei recta fruitur valetudine.
Exercitus ⌊maiestatis suae regiae⌋ militum mercenariorum, equitum et peditum sub ductu magnifici domini ⌊Ioannis comitis de Tharnow⌋ palatini ⌊Russiae⌋ generalis iam prope fines ⌊Moscoviae⌋ castra metatur, expectans procerum et totius nobilitatis eo congressum, qui admodum segniter conveniunt et militibus mercenariis maius stipendium augetur, cum primum autem congredientur, in terram hostilem intrabunt et obsequia reipublicae facient. Hostium autem exercitus in finibus est et fines suos tueri intendit. Dominus Deus det nostris victoriam et felices in hostibus illis successus.
De Turco scribitur ex ⌊Italia⌋, quod a ⌊Persis⌋ fusus sit et profligatus ingenti strage adeo, ut cum paucis aufugerit, in quo bello ⌊Ibraimbassa⌋, summus illius consiliarius, desideraretur. Hoc an verum sit nec ne, postea experiemur. Caesarea et catholica maiestas classem ingentem parat vel mittit contra Thurcum, cuius maiestati Dominus tribuat victoriam et felices successus.
Fuit hic etiam non pridem in aula dominus ⌊Felix Miel(dzyns)ki⌋, non procul a ⌊Lubava⌋ vicinus Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui illustrissimo domino ⌊duci Prussiae⌋ servit et non diu ex ⌊Hispaniis⌋, ubi a domino duce Prussiae missus fuerat, reversus, is in laudem et honorem Dominationis Vestrae Reverendissimae multa hic praedicabat, ut in aula caesarea Reverendissima Dominatio Vestra primum ab ipsa ⌊caesarea maiestate⌋ et summis eius satrapis ac deinde iunioribus in summo honore, amore et gratia habeatur utque eius saepius reminiscantur, quod mihi bono Reverendissimae Dominationis Vestrae servitori admodum iucundum erat audire, sed ille Reverendissimae Paternitati Vestrae solus dicet, quando ad illam veniet, est enim adulescens discretus et disertus, utque vidi et novi, gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae cuperet sibi aucupari.
Si quid novi hic postea natum fuerit, scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae, in cuius gratiam me vehementer commendo et ipsam optime ac felicissime valere AAWO, AB, D. 4, f. 48v cupio.
⌊Vilnae⌋, XIII Iunii 1535.
| |
3 | IDL 1435 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj GRABIA?], Löbau (Lubawa), 1536-04-07 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 88 (b.p.)
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 232, p. 173-174
| 3 | copy in Latin, 18th-century, B. Ossol., 151/II, f. 136r-v
| 4 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 54 (TN), No. 62, p. 169-170
| 5 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, f. 44
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 88
Generose domine, amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.
Quod iam aliquot humanissimis Dominationis Vestrae litteris non responderim, aliud in causa non fuit, quam quod exspectarem occasionem mihi dari, qua aliquem meorum ad curiam mitterem, quam ad praesens nactus, nolui committere, ut nuntius meus sine meis Dominationem Vestram accederet, cui omnia fausta et felicissima precor habeoque gratiam, quod me de multis, quae in aula pro novis habebantur, certiorem reddiderit, idipsum, ut crebrius faciat, impense oro, quo nullum mihi gratius officium praestare poterit, quoque non parum me sibi devinctum et ad referendum aliquando gratias efficiet. Ceterum rescripsi ⌊serenissimae maiestati reginali⌋, quas eius nomine sua manu Dominatio Vestra novissime ad me graphice depinxerat, ubi ⌊serenissima maiestas⌋ eius a me requirit, ne compositionem cum generoso domino ⌊Kostka⌋ faciendam ultra ⌊serenissimae r(egiae) maiestatis⌋ voluntatem extenderem. Profecto hoc ⌊serenissimae reginalis maiestatis⌋ mandato nihil mihi umquam fuit aut erit facilius. Nescio, quibus modis in eam apud aulam opinionem inciderim, quasi nemo ad dissidia fovenda et excitanda sit me propensior. Qui a domino Deo nihil ardentius peto assidue, quam pacem, cuiusque, quantum me nosco, semper fuerim amantissimus cupidissimusque, sed hoc cum multis sanctis et bonis viris mihi commune est, qui calumnia carere non poterant, immo ne Christus quidem salvator noster, is suo tempore iustus iudex futurus est. Rogo itaque, quantum potest et licet me apud ⌊serenissimam maiestatem reginalem⌋ ab ea concepta opi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉nione immunem eiusque gratiam, qua nihil mihi carius est, auctiorem clementioremque erga me faciat. Neque celare Dominationem Vestram possum, quod hic unam in exusta ecclesia mea fenestram armis, titulis et nomine ⌊serenissimae reginalis maiestatis⌋ exornaverim written over ri⌈riverimverim written over ri⌉. Quam Deo bene favente cum benigniore quam prius legatione Dominatio Vestra aliquando videbit.
Quam optime valere ex animo cupio.
Rogo me reverendo atque written over et⌈etatqueatque written over et⌉ eximio domino praeposito et ⌊doctori Ioanni Andreae⌋ plurimum commendari dominoque Alexandro salutem ex me dici.
⌊Lubaviae⌋, VII Aprilis anno Domini MDXXXVI.
| |
4 | IDL 1464 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj GRABIA?], Löbau (Lubawa), 1536-05-31 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 104-103(!)
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 104
Generose Domine, amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.
Accepi superiori die ab hoc meo nuntio litteras Dominationis Vestrae grato animo admodum gratiamque habeo, quod me illarum rerum, quae tum in novis habebantur, participem fecerit. Quod ut iterum atque frequenter faciat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉, rogo plurimum.
Quae Dominatio Vestra de generoso domino ⌊Stanislao Costka⌋, ⌊castri Marienburgensis⌋ et ⌊terrarum Prussiae⌋ thesaurario, nuper scripsit, quod ⌊ille⌋ tandem in ⌊conventu novissime apud nos praeterito⌋ praescriptae voluntati ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ satisfacere deberet, exspectatum ab eo est, verum ea in re per totum hoc tempus ad exsequendum ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ mandatum non comparuit. Ego quidem oppido quam libentissime vidissem, ut tandem dissidium hoc eum, quem ⌊maiestas regia⌋ voluit, finem habuisset. Tantum abest, ut .. hidden by binding⌈[..].. hidden by binding⌉ BCz, 244, p. 103 ulterius ea in causa dispositionem ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋, quam oportet extendere, deberem, cum ne unum quidem ⌊ille⌋ mecum in eo verbum neque ego cum ⌊illo⌋ sim locutus, licet aliquoties me convenerit atque etiam donariis ad ⌊Culmam⌋ satis amice me tractaverit. Quae ⌊illi⌋ per omnem occasionem aliquando cum faenore rependam. Atque utinam causam hanc iuxta ⌊maiestatis regiae⌋ praescriptionem absolvisset, longe inter nos melius conveniret. Haec igitur Dominationi Vestrae scribo, ut cognoscat, quam amicum ⌊in illum⌋ geram animum, modo tandem hoc, quod debet, faciat.
Dominationem Vestram optime valere cupio et rogo, ubi per oportunitatem poterit me ⌊serenissimae reginali maiestati⌋ dominae meae clementissimae indies faciat commendatiorem.
Ex ⌊castro meo Lubaviensi⌋, XXXI Mai.
anno 1536.
| |
5 | IDL 1610 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-03-29 |
received [1537]-04-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 105
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 424
|
|
| |
6 | IDL 1631 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-04-26 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 111
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 445
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 111v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo
AAWO, AB, D. 4, f. 111r
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius commendationem.
Ago et habeo Vestrae Reverendissimae Paternitati non vulgares gratias pro ea benedictione, quam mihi et novo conubio meo facere dignata est. Dominus Deus vicissim Reverendissimae Paternitati tribuat om paper damaged⌈[om]om paper damaged⌉nem felicitatem et id, quod sibi a domino Deo precari videatur.
Quod deinde gratae soleant esse litterae meae Reverendissimae Paternitati Vestrae de rebus, quae hic in aula principum nostrorum geri solent, faciam hoc eo nunc libenter, quod videam cedere eas in eam gratitudinem Paternitatis Vestrae Reverendissimae. Omnium igitur primum sacra regalitas dominus noster cum regia sua domo per Dei gratiam recte valet et parari maiestas sua videtur pro futura ea expeditione adversus vayewodam Moldawiae nobilitasque universa male libenter expe paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ditionem eam facit, dominus Deus tribuat aut potius vertat hoc in paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉ melius quam in tumultus publicos etc., qui huc tandem iam serpe paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉re videntur non sine gravi iactura rei publicae. Tartarorurm enim quadraginta milia castrametari dicuntur in campis exspectantes occasionem regnum invadendi, Turcarum etiam sexaginta milia iam in Hungariam venerunt, ulterius in penitiora loca regni processuri, haec si quidem instructa fuit adversus serenissimum regem Ferdinandum. Tamen nec illustrissimus rex Ioannes fidere dicitur, quin ab illis interciperetur. Quem dominus Deus perdat, quod horum malorum auctor fuerit. Vayewoda Moldaviae significavit huc velle stare decisioni et cognitioni commissariorum serenissimi domini regis Romanorum quam armis negotium temptare, et significavit se indutias longiores acceptaturum. Regia etiam maiestas domini nostri non renuit aequitatem suam subiciendam cognitioni illorum, sed in promptu habito exercitu terrestri.
AAWO, AB, D. 4, f. 111v
Reverendissimus dominus Plocensis regni cancellarius nudius tertius hinc abivit in Ploczkam, exinde in synodum Piotrkoviensem profecturus. Cuius reverendissimam paternitatem regia maiestas dimisit ab ea profectione bellica se paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉u potius turba. Haec sunt, quae nunc aula habet. Qu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉od si postea aliquid novi emerserit, scribam Reverendissimae Paternitati Vestrae. Cuius gratiae me enixe commendo et valere diutissime eam cupio.
⌊Cracoviae⌋, XXVI Aprilis 1537.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor ⌊N(icolaus) Grabia⌋
| |
7 | IDL 3620 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-15 |
received [1538]-02-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 649-650
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 649
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius commendationem.
Cum hic se mihi servitor Reverendissimae Paternitatis Vestrae commodum obtulerit nuntium, qui recta proficisceretur vel rediret ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, nolui pro meo in Paternitatem Vestram Reverendissimam solito obsequendi studio et affectu illum sine his meis litteris permittere, quibus imprimis Vestram Reverendissimam Paternitatem una et incolumitatem illius, quam ei optimam et diutissimam precor, viso precorque a domino Deo hanc sacrae tiarae inaugurationem felicem et faustam futuram et diutissime apud illam permansuram.
De diaeta ista regni nescio quid scribam aliud Reverendissimae Paternitati Vestrae, quam quod turbae illae orbis iam hic ad nos invectae sunt, ordo enim equestris ut in illa expeditione regni generali sacra et profana omnia miscere videtur et cum statibus aliis non bene convenit, quae res magnam facere videtur regi nostro in hac grandaeva aetate molestiam et curam. Cuius maiestas dolore pedum afficitur et non egreditur limen cubili sui.
Omnia hactenus ad praescriptum suum constituit ordo equestris sacro senatu remoto, a quo ubique optimis rationibus vincitur. Dominus Deus saniorem et unanimem illis mentem inspiret et tribuat, ut cum senatu de rei publicae negotiis impendentibus unanimiter consulant et statuant, idque amplectantur, quod sit nobis regnoque huic bonum et salutare.
Vayewoda Moldaviae habitis secum Turcarum et Thartarorum aliquot milibus et ex suis XX milia hominum Podoliae terras nuper ingressus eas igne et ferro vastat. Cuius exercitui milites nostri stipendarii, qui illuc ad praesidia positi fuerant, occurrerant et dum tria milia hostium invasissent contrivissentque, ab alio exercitu hostili recenti in insidiis posito invasi, fracti et fusi sunt, in quo proelio sexingenti ex nostris desiderantur, noningenti vero equites nostri evaserunt aegre manum hostilem. Quae res nuntios eos nostros terrarum minime movit, nihil enim de defensione et de igne exstinguendo statuere prius voluerint, quam de iuribus, quae ad suum quisque votum extendere videtur, cum iactura rei publicae et non sine molestia principis nostri.
In adventu si quidem hic suo nuntii terrarum dissidere secum coeperant et ad finem
BCz, 1595, p. 650
dirempti sint, ac tandem quidam domum abierint, inter quos fuerat dominus Sborowski, pincerna regni, cui tragoedia illa tribuebatur. Qua ratione officio eo curiae, cui a poculis praeerat, exauctoratus est a principe. Quid tandem sequetur et ut comitia ista absolventur, non erit incognitum Paternitati Vestrae Reverendissimae.
Cupio demum Reverendissimam Paternitatem Vestram felicissime valere. Cuius gratiae me ex animo commendo.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor N(icolaus) G(rabia)
| |
8 | IDL 7399 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1540-10-15 — 1540-10-17 Letter lost |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-10-27 Letter lost, mentioned in IDL 2361: Alia, quae mihi dominus succamerarius Siradiensis Nicolaus Grabya scripsit (is est apud reginalem inter primos), mitto |
| |
9 | IDL 47 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-12-17 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 392v-393r
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 57 (TN), No. 171, p. 691-693
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 247, p. 496-497
| 4 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1540, f. 43r-v
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generose Domine, amice unice carissime.
Salutem et omnem felicitatem.
Has tumultuario ad Dominationem Vestram calamo perscripsi non solum, ut ⌊⌋, quas per generosum dominum ⌊castellanum Gdanensem⌋ ad me plenas veteris benevolentiae dedit, responderem, verum etiam, ut illi afflictionem meam, quae iterum in me per clandestinos quosdam quadruplatores congeritur, in sinum Dominationis Vestrae profunderem.
Priusquam ⌊dominus castellanus⌋ ad aulam proficisceretur, rumore quodam ad me fuit perlatum, quod iterum apud serenissimam ⌊maiestatem reginalem⌋ traductus essem, quasi cum certis hic dominis consiliariis, praecipue vero cum ⌊magistratu Gdanensi⌋, defectionem pararem et conspirationem ad hoc facinus fecerim. Quod, ut crederem, induci non potui confictumque esse existimabam, quo factum est, quod ne verbo quidem huius delationis, quam commentitiam esse putabam, mentionem cum domino ⌊castellano⌋ habuerim, et ob id ea de re nihil vel significandum vel scribendum ad aulam duxerim. BJ, 6657, f. 393r Lectis porro serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ ad me ⌊⌋, quas ⌊ille⌋ mihi reddidit, idem quod vanum esse rebar, plusquam verum expertus sum. Ad eum enim modum serenissima ⌊reginalis maiestas⌋ mecum expostulat meque cohortatur, ut officio debitoque senatorio, quemadmodum ad bonum ac fidelem consiliarium pertinet, omnia hic gerere, consulere atque agere debeam, perinde ac si cras sim defecturus vel hucusque officio debitoque meo infideliter usus fuerim. Hinc clare mihi liquet, quod iterum eiusmodi contra me a fraudulentis impostoribus serenissimae ⌊reginali maiestati⌋ insimulatio prolata sit, qualis fuit illa, cuius ratione on the margin⌈insimulatio prolata sit, qualis fuit illa, cuius rationeinsimulatio prolata sit, qualis fuit illa, cuius ratione on the margin⌉ Dominatio Vestra ad me superioribus annis ⌊Lubaviam⌋ venit, subvereorque, ne ex ea sit farina, qua prior.
Proinde, quantum potui, humilius et modestius serenissimae ⌊reginali maiestati⌋ ⌊⌋, innocentiam meam defendo. Quod ipsum ut similiter Dominatio Vestra faciat, quae non vulgaris integritatis meae testis esse potest, plurimum rogo, vel saltem hoc a ⌊reginali maiestate⌋, domina mea clementissima, obtineat, ut sciam, qui sint illi, qui adeo perverse et malitiose me deferunt. Quos si sciero, apud tribunal regium, ad quod illos non segniter prosequar, candorem ac fidei meae integerrimam observantiam serenissima ⌊reginalis maiestas⌋ agnoscet, sicque agnoscet, ut in posterum necessarium non erit me toties cohortari. Hanc ut amico operam Dominatio Vestra citra serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ gratiae offensam impendat, maiorem in modum oro. Vicissim me Domintio Vestra ad omnia et desideria sua propensissimum habitura.
Quam diutissime feliciter valere ex animo cupio.
Ex ⌊Heilsberg⌋, XVII Decembris MDXL.
| |
10 | IDL 2377 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-01-06 |
received Rössel (Reszel), 1541-01-19
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 1171-1174
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1174
Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ etc., suo domino gratiosissimo et colendissimo Ad manus proprias
BCz, 1597, p. 1171
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius commendationem.
Lectis ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae obstupui, quod ea, quae scripsit mihi Reverendissima Paternitas Vestra, audierim ⌊⌋ Reverendissimae Paternitati a ⌊reginali maiestate⌋, quandoquidem non mihi ipsi et universae huic aulae, sed toti orbi nota est virtus et integritas eius. Et novissime dominus ⌊Oczieski⌋, ex aula ⌊caesaris⌋ veniens, publico praeconio hocidem testatus est me instigante et laudesm, amorem honoremque eius, in quo illuc est, decantavit declaravtique Reverendissimam Dominationem Vestram apud omnes principes ⌊Italiae⌋, ⌊Germaniae⌋ ac officiales aulae caesaris ac deinde inferiores omnes magnum nomen haberi, amorem ingentem et, quod imprimis scribere volui, caesaris summam gratiam. Quod ego vehementer Reverendissimae Dominationi Vestrae faveo et, ubi incidit mentio de Reverendissima Dominatione Vestra, incidit autem nunc frequenter in hoc episcoporum nostrorum decessu, quod dicant decrevisse hic superinscribed⌈hichic superinscribed⌉ iam prorsus illos, qui sacras eas tiaras in sua et ⌊regis⌋ dignitate tenebant, repetere illius laudes et virtutem soleo, quod videlicet principis nostri ⌊Prussia⌋ non fuerit talibus orbata ac destituta.
Proinde properavi ad ⌊reginalem maiestatem⌋ et ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitatis eius maiestati reddidi. ⌊⌋ ⌊maiestas sua⌋ legit diligenter, ego vero vultum maiestatis suae metiebam, quem benignum et exporrectum revera vidi. Cumque in fine ⌊⌋ ⌊sua maiestas⌋ versata fuerit, rogavi pro exp responso, ad quod mihi maiestas sua respondit responso opus non esse, eo BCz, 1597, p. 1172 quod litterae ipsae Reverendisimae Paternitatis Vestrae sint responsivae. At tum ego deinde ursi ⌊maiestatem suam⌋ diligentius et recensui, quam turbato sit ex his ⌊⌋ maiestatis suae animo Reverendissimae Paternitatis Vestrae. ⌊Eius maiestas⌋, praesente ibidem magnifico domino ⌊castellano Sandomiriensi⌋ magistro curiae suae, respondit mihi se nihil aliud Reverendissimae Paterniti Vestrae ⌊⌋, quam quod hortata fuerit maiestas sua Reverendissimam Paternitatem Vestram, ut se in officio senatorio contineret veluti primas ⌊illius terrae⌋, expostulans, quod negotia maiestatis suae regiae istuc alio modo tractarentur, quam dignitas maiestatis suae requirit. Sed de fide ceterum verbum nullum.
Proinde rogo, Reverendissima Paternitas Vestra bono et aequiore animo ⌊⌋ ipsa ⌊maiestatis suae⌋ ferat, quandoquidem maiestatis suae optime novit morem, quod, quandoque excandescens, sacra prophanis miscere solet. Ego vero non suspicor adesse huiusmodi aemulos Reverendissimae Paternitati Vestrae, qui honorem eius <h>arpa<gan>nt(er) sugillent, quae omnibus non episcopum, sed virum(?) integerrimum et familiarem se praestat anxietatemque eam ex animo suo deponat eaque iniquitati temporum condonet. Nam ubi hic esset Reverendissima Paternitas Vestra, cerneret mutata superinscribed⌈tata superinscribed⌉ esse omnia et aliam faciem rerum omnium, quam tum erat, quando in aula ista versabatur, omniaque fere a pristino nitore prostituta atque adeo in aliam metamorphorsim versa, ut iam taedet aula, cui dicere vale decrevi, in ⌊regnum⌋ veniens vitamque proletariam sequi, Vestram vero Reverendissiam Paternitatem visere saepius, eo genere vitae fatigatus.
Novarum rerum hic nihil est, nisi sacra ⌊regalitas senior⌋ BCz, 1597, p. 1173 ex gratia Dei iam rectius valet et serenissimus dominus ⌊rex iunior⌋, optimus princeps, ad venationes bisontum se parat. In quibus summas delicias habere videtur.
⌊Hungaria⌋ vero ipsa sola est in fabula hominum, metuimus enim, ne nobis et universae Christianitati negotium sibique praecipitum facessit, et quod sit futurum, aestas proxima indicabit. ⌊Caesarea et catholica maiestas⌋ cum serenissimo ⌊rege Romanorum⌋ et aliis principibus ⌊Germaniae⌋ pro festo Epiphaniarum Domini ⌊comitia⌋ ⌊Augustae⌋ indixit. Dominus Deus mentem illis inspiret meliorem, quam hactenus fuerit, easque uniat et contra ⌊Turcum⌋ convertat. ⌊Qui⌋ iam iam ⌊eas provincias⌋ suas esse declamat et ⌊Hungaris⌋ dissidentibus interneciem(?) parat. Dominus Deus vertat hoc in melius, quam est suspicio publica.
Officia ista nondum sunt distributa nec scimus, quando distribuantur, introitus tamen percipiuntur pro fisco.
Ex ⌊Moscovia⌋ item nihil hic habemus, nisi quod etiam primores illuc controvertebantur inter se.
Cum his Reverendissima Paternitas Vestra optime et felicissime valeat meque gratia sua prosequatur.
⌊Vilnae⌋, in festo Epiphaniarum Domini anno 1541.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor ⌊Nicolaus Grabia⌋
| |
11 | IDL 6747 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, 1541-01-07 — 1541-02-12 Letter lost |
received 1541-02-15 Letter lost, mentioned in IDL 2388 |
| |
12 | IDL 2556 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1542-03-31 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-08
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 133-136
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 136
Reverendissimo Domino meo, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, suo domino gratiosissimo et colendissimo
BCz, 1599, p. 133
Reverendissime Domine, domine colendissime ac gratiosissime.
Post promptum obsequendi studium.
Quia ego iam dudum nihil scripsi Reverendissimae Paternitati Vestrae, nulla alia fuit causa, quam inopia tabellariorum. Quando vero occurrere visi sunt, tum summis curis distinebar, quominus desiderio suo satisfacere potui. Ac tamen licet ego silere soleo, quod certe evenit cum magno meo dolo ms. e(!)
⌈oo ms. e(!)
⌉re, verum Reverendissimae Paternitati Vestrae pro eius in me singulari benevolentia et gratia libentissime servio. An licet autem adire in despectum animi sui et illorum candidatorum, quibus maxime aula placet?
Novarum rerum nihil habemus, quae scribenda putem, nisi quod ⌊serenissimi principes⌋ nostri bona fruuntur incolumitate et ante festum Pentecostes redire in ⌊Regnum⌋ statuerunt. Vacantiae magistratuum nondum sunt distributae et adhuc maiores augentur, nam non pridem magnificus dominus ⌊capitaneus Samogitiae⌋ mortuus est, caput in ⌊hoc ducatu⌋ non postremum. Sic et in ⌊Regno⌋ plures senatores decesserunt, quorum distributio speratur hic in discessu et illic orig. illuc⌈illicillic orig. illuc⌉ in adventu. Non ignorabit autem Reverendissima Paternitas Vestra, quibus illa subsellia cedent, veremur autem, ne illius Callimachi sententia sequeretur, defunctis his patribus.
Venerunt etiam ad ⌊maiestatem regiam⌋ ab illustrissimo domino ⌊Ioachimo marchione Brandeburgensi⌋, electore ⌊imperii⌋, nuntii duo, unus catholicus et alter Hebraeus, quod numquam antea auditum fuit ⌊Hebraeos⌋ mitti legatum. Qua res magnam suspicionem hic edidit, quod forte BCz, 1599, p. 134 per medium ⌊illustrissimae suae dominationis⌋ ⌊Iudaei⌋, qui ex ⌊Germania⌋ expulsi esse dicuntur, sollicitassent apud ⌊maiestatem regiam⌋ pro receptaculo suo, quam rem male audiunt multi, etiam quod forte ⌊Pruteni⌋ assentire videntur, praecipue ⌊domini⌋ et ⌊senatus
Gedanens(is) or Gedanens(es)⌈Gedanens(is)Gedanens(is) or Gedanens(es)⌉⌋, qui gentem illam maximo favore prosequuntur. Secretam enim ipsi nuntii apud ⌊prin hidden by binding⌈[in]in hidden by binding⌉cipes⌋ nostros audientiam habuerunt, proinde nihil certi scribere hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ praeter eam vulgi suspicionem Vestrae Reverendissimae Paternitati possum.
De ⌊Turca⌋ scribitur et auditur, quod cum ⌊rege Persarum⌋ indutias suscepit et in ⌊Hungariam⌋ occupandam omnes conatus suos convertit, deinde et in alia regna Christiana. ⌊Cuius⌋ votis Deus non annuat. Quicquid autem Deus de nobis statuerit, proximum ver indicabit. ⌊Hungari⌋ hactenus adhuc sunt inter se dissidentes, ⌊Monacho⌋ illo auctore hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, qui est illius ⌊regni⌋ extrema iactura et plus ⌊Turcae⌋ quam Christianis affectibus favere dicitur. Dominus Deus perdat ⌊illum⌋ vel odium suorum, quod contra illum committet, dens.
Hic etiam rumorem habemus, quod ⌊Tartari⌋, qui firmati sunt muneribus ⌊principum nostrorum⌋ de pace observanda hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉, violata fide et iure iurando, iussu ⌊Turcae⌋ deberent nos armis impetere, ne Christianis principibus aliqua hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ praesidia dare potuissemus.
Reliquum nihil est, quod scribam, sed hoc quod scribo, est aliquid, si ab omnibus penitius expendend(is) i(m)minen(tii)s res venerint.
BCz, 1599, p. 135
Valeat Reverendissima Paternitas Vestra diu incolumis et me gratia sua prosequi non dedignetur.
⌊Vilnae⌋ cursorie, feria VI-ta ante Palmarum Dominicum 1542.
| |
13 | IDL 7300 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, before 1543-04-17 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 2558: Habeo gratiam Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod inter alias curas suas meique non fuerit oblita, litteris suis me, servitorem suum, invisendo. |
| |
14 | IDL 2558 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1543-04-17 |
received [Siedlec], 1543-04-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 141-144
|
|
| |
15 | IDL 7432 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, before 1547-06-17 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 3129: Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae |
| |
16 | IDL 3129 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Zator, 1547-06-17 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 403, p. 611-614
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 407
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 403, p. 612
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino gratioso et honorando
BCz, 403, p. 611
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine colendissime.
Sincera salute praemissa, addictissima mea obsequendi studia una mecum in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae commendo.
Accepi ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae, quibus multis verbis amantissime scriptis veteris consuetudinis primum memoriam repetens officium vicecancellariatus regni, quo domino Deo et ⌊serenissimis principibus⌋ nostris ita volentibus auctus sum, mihi amicissime gratulatur. Quae significatio text damaged⌈[o]o text damaged⌉ animi erga me sui, tametsi numquam dubitata, a sincero tamen et mihi affectissimo animo profecta, ut debet, est certe gratissima, quam omnibus officii generibus, quibus per quascumque occasiones habere potero, testatam reddere curabo.
Quod vero a me eadem postulat, ne veteris amici et cum quo a longo tempore coniunctissima fuit consuetudo, recordationem intermitterem, maxime vero proscripti ⌊Alexandri Sculteti⌋ negotium in memoria retinerem, faciam id et in hac atque aliis in rebus libenter, quas quidem per me fieri Reverendissima Dominatio Vestra voluerit. Memini enim decretum ⌊regiae maiestatis⌋ contra praedictum ⌊Scultetum⌋ me ipsum conscripsisse et diligenter curabo, ne quid pro ipso contra decretum maiestatis regiae impetretur.
Tametsi vero non dubitem Reverendissimae Dominationi Vestrae de novitatibus, quae ex ⌊Germania⌋ perlatae sunt, iam constare, tamen ne vel in hac parte aliquid a me desideretur, ea, quae ex ⌊caesaris⌋ exercitu ad aulam sunt perscripta, in scheda praesentibus litteris inclusa Reverendissimae Dominationi Vestrae transmitto.
Commendo me iterum servitiaque mea Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam ut dominus Deus diu et feliciter servet incolumem, opto ex animo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentissimus servitor ⌊Nicolaus Grabia⌋ vicecancellarius ⌊Regni⌋ manu sua
Enclosure:
BCz, 403, p. 613
Res Germanicae sic se habent. ⌊Saxo⌋ captivus in potestate ⌊caesaris⌋ permanet, ⌊Vittemberga⌋ dedita est, et cum ea dicio ⌊Saxoniae⌋ et ⌊Thuringiae⌋ universa. Ea omnis cum suffragii eligendis Rhomanis imperatoribus iure ⌊Mauricio⌋ duci cedit praeter civitates et populos eos, qui regni ⌊Bohemiae⌋ beneficiarii clientes sunt, nam illi fidem nostri ⌊regis⌋ sequuntur. ⌊Gottham⌋ etiam in ⌊Thuringis⌋, natura et opere munitam optime, ⌊caesar⌋ retinet et praesidio suo firmat et servat. ⌊Coniugi⌋ ⌊Saxonis⌋ ius antiphernorum integrum manet, frater autem et liberi a ⌊Mauritio⌋ duce certo in ⌊Thuringia⌋ loco annuas habebunt pensiones. ⌊Caesar⌋ in ⌊Saxonia⌋ castra habet, ibi cum eo Saxonicae et maritimae civitates de deditione transigunt. Rebus omnibus peractis et ⌊Germania⌋ ad fidem, officium et concordiam reducta ⌊maiestas imperatoris⌋ Deo opitulante conventum Panalemanicum in Germania aget, in quo de controve text damaged⌈[ve]ve text damaged⌉rsiis religionis componendis rationes certae instituentur. Pax publica sancietur, iudicium Amphictyonum (camerae ius vocant) ordinabitur et bellum contra ⌊Turcas⌋ ξύν θεῷ καὶ ἀγαθῇ τύχῃ decernetur. Deus coepta secundet. Rex ⌊Ferdinandus⌋ cum lectissima peditum equitatusque(?) manu ad conventum Bohemicum est profectus. ⌊Hessus⌋ hisce diebus ⌊Lipsiae⌋ fuit. ⌊Is⌋ se citra exceptionem potestati ⌊caesaris⌋ committit non in meritis suis, sed in clementia caesaris omnes spes et opes collocatas habens. Adduxit secum ⌊Henricum ducem Brunsuicensem⌋, captivum suum. Haec est belli periculosissimi catastrophe. Faxit Deus, ut tali successu et tam facile rem contra barbaros geramus.
| |
17 | IDL 3174 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1547-07-26 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-05
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 247, p. 423-426
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 430
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 426
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo⌋, domino gratiosissimo
BCz, 247, p. 423
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Cum ⌊istuc⌋ proficisceretur is sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ cubicularius cum ⌊⌋ maiestatis suae, muneris mei esse duxi eum sine litteris meis non dimittere ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, quibus eam viso precorque ei et rectissimam, et diutissimam valetudinem.
Ceterum nova, quae hinc Reverendissimae Paternitati Vestrae scribenda existimarem, nulla alia sunt, nisi quod iam cum sacra ⌊regia maiestate⌋ ⌊Piotrcoviam⌋ venimus. Cuius ⌊maiestas⌋ gratia Dei satis commoda fruitur valetudine decrevitque hic, nisi quid aliud intercesserit, ⌊comitia Regni generalia⌋ exspectare.
Ex ⌊Germania⌋ nihil aliud audimus, quam quod ⌊conventus totius Germaniae generalis⌋ ⌊Ulmae⌋ ad primam diem Augusti celebrari incipiet.
Ex ⌊Bohemia⌋ perfertur sacram ⌊regiam maiestatem Romanorum⌋ ⌊Pragam⌋ cepisse multosque ex omnibus statibus homines simul captos in custodia habere, cum iisque quasdam transactiones facere. Sed plerique existimant ⌊maiestatem⌋ suam in eos, qui contra illam senserunt aut aliquid moliti sunt, graviter animadversuram.
Alia non sunt, quae Reverendissimae Paternitati Vestrae scribam. Cui me servitiaque mea diligentissime commendo eamque optime et felicissime valere cupio.
⌊Piotrcoviae⌋, feria tertia ipso die sanctae Annae, anno Domini M-o D-o XLVII.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae bonus servitor ⌊vicecancellarius Regni⌋ manu sua.
| |
18 | IDL 6670 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, 1547-07-27 — 1547-11-24 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 3269 |
| |
19 | IDL 3270 | [Ioannes DANTISCUS] to Mikołaj GRABIA, Wormditt (Orneta), 1547-11-25 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 327v (t.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 500
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quod D Magnifica Dominatio Vestra non gravata est mihi quae ad me quaedam de legatione oratoris ⌊regis Gallorum⌋ perscribere et superinscribed in place of crossed-out et⌈et et et superinscribed in place of crossed-out et⌉ operam suam in causa R relictae olim domini ⌊Georgii Scheveke⌋ ⌊viduae⌋ mihi polliceri superinscribed in place of crossed-out promittere⌈promittere polliceri polliceri superinscribed in place of crossed-out promittere⌉, multas superinscribed in place of crossed-out plurimas⌈plurimas multas multas superinscribed in place of crossed-out plurimas⌉ illi ago gratias. Quam plurimum rogo velit de secundo rogo, velit adhuc rationem huius ⌊viduae⌋ habere illique patrocinio suo non deesse.
Misi nunc superinscribed in place of crossed-out ad⌈ad nunc nunc superinscribed in place of crossed-out ad⌉ in eius causa venerabili et eximio domino doctori Hosio on the margin⌈venerabili et eximio domino doctori ⌊Hosio⌋venerabili et eximio domino doctori Hosio on the margin⌉ ap instrumentum in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out exemplum⌈exemplum instrumentum instrumentum in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out exemplum⌉ appellationis coram notario et testibus per adversam partem factum, quam si Dominatio Vestra di(?) sibi legi curaverit, facile intelliget, quod written over ue⌈ueuoduod written over ue⌉ nullam causam appell provocandi ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ habuerint adversarii. Fingunt multas, nullam vero solidam et quae superinscribed⌈quaequae superinscribed⌉ de iure constare posse written over i⌈iee written over i⌉t. Inter eas vero potissimam esse volunt, quod serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ non licuerit extra terras ⌊Prussiae⌋ eos ad ⌊tribunal suum⌋ evocare.
Cum tamen hoc non sit novum, sed saepius per serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ erga multos, quos similiter citavit... illegible⌈...... illegible⌉, comprobatum, et si hoc impugnandum fuisset, fieri debeba written over ui⌈uiebaeba written over ui⌉t in termino iuris quem, qui illis cum serenissima maiestas regia a serenissima ⌊maiestate regia⌋, cum decretum suum proferret, nominatus et constitutus erat, ubi ta nihil huiusmodi per hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ eos, nec in decreto regio, nec confirmatione donationis, al prolatum esse invenitur. Sed written over Et⌈Et Sed Sed written over Et⌉, quantum erga ego animadvertere possum, nihil hidden by binding⌈[il]il hidden by binding⌉ quam prolongationem negotii, q ut eo ⌊viduam⌋ ad fundendas maiores impensas adigant superinscribed⌈adigant in the Dantiscus hand, written over mus⌈musntnt in the Dantiscus hand, written over mus⌉adigant superinscribed⌉, quaerant. In quo ut ne illis propositum eorum succedat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, facile efficiet Dominatio Vestra.
Cui omnia faustissima a Domino Deo precor ex hidden by binding⌈[x]x hidden by binding⌉ animo.
| |
20 | IDL 7053 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, 1548-02-22 Letter lost |
Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 3391: Cum Cracoviam rediissem, inveni alteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras ad diem XXII Februarii ad me datas |
| |
21 | IDL 3359 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Luboml, 1548-04-06 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 1053-1054
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 1054
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episopo Warmiensi⌋, suo domino gratiosissimo ac honorandissimo
BCz, 1599, p. 1053
Reverendissime in Christo Pater, domine gratiosissime ac honorandissime.
Praemissa mei servitiorumque meorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae officiosa commendatione.
Cum in Prussiam famulos mitterem aula relicta hic paulum otii nactus, indignum putabam, si non cum Reverendissima Paternitate Vestra, ea temporis occasione oblata, per litteras liberius agerem, exigua licet hic scribendi materia offeratur. Tamen proxime, ⌊Cracoviam⌋ reversus, dabo operam, ut familiari hoc litterarum colloquio crebrius utamur.
In negotio illo Reverendissimae Paternitatis Vestrae, si quid apud
s(erenisssimam) or s(acram)⌈s(erenisssimam)s(erenisssimam) or s(acram)⌉
⌊regiam maiestatem⌋ impetraverim, hactenus nihil respondi. Verum tamen pro singulari mea erga Reverendissimam Paternitatem Vestram observantia ea in re cum s(erenisssima) or s(acra)⌈s(erenisssima)s(erenisssima) or s(acra)⌉ regia maiestate liberaliter egi, adversam Reverendissimae Paternitatis Vestrae aetatis ingravescentis valetudinem liberius excusans. Quamvis igitur s(erenisssima) or s(acra)⌈s(erenisssima)s(erenisssima) or s(acra)⌉ ⌊regia maiestas⌋ hos particulares conventus praesentia Reverendissimae Paternitatis Vestrae decorari ex animo cuperet, tamen cum prae morbo hoc id commode fieri minus expediat, si quando Reverendissimae Paternitati Vestrae conventibus his per adversam valetudinem interesse non licuerit, velut re ipsa id excusante, s(erenisssima) or s(acra)⌈s(erenisssima)s(erenisssima) or s(acra)⌉ regia maiestas ea in re Reverendissimam Paternitatem Vestram liberiorem facit.
Equum, quem Reverendissima Paternitas Vestra velut in obsidem sui erga me amoris mihi dedit, propter innatas illi singulares naturae dotes prae ceteris etiam amplector procreandaeque soboli aptiorem adhibebo. Quam quidem Reverendissimae Paternitatis Vestrae in me gratiam omnibus officiis vicissim promereri curabo.
Tandem Reverendissima Paternitas Vestra bene valeat.
Datum in ⌊Luboml⌋, feria sexta post Dominicam Paschae anno Domini M-o D-o XLVIII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor, ⌊vicecancellarius Regni⌋ manu sua
| |
22 | IDL 7392 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, after 1548-05-16 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 3391: Accepi proxime litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quibus imprimis illa, de quibus ad eam ex Liuboml scripseram, repetit |
| |
23 | IDL 3391 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-30 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 1115-1118
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 1115 Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Praemissa mei servitiorumque meorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae diligentissima commendatione.
Accepi proxime ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quibus imprimis illa, de quibus ad eam ex ⌊Liuboml⌋ ⌊⌋, repetit. Quo ex ⌊loco⌋ cum ⌊Cracoviam⌋ rediissem, inveni alteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊⌋ ad diem 1548-02-22⌊XXII Februarii1548-02-22⌋ ad me datas, quibus mihi negotia ⌊Georgii Manth⌋ et ⌊Cornelii a Staden⌋ civium Gedanensium commendare dignata est.
Sed ut primum ⌊⌋ respondeam, maiorem in modum cuperem, ut Reverendissima Paternitas Vestra, quemadmodum se velle scribit, ad iusta serenissimo ⌊regi seniori⌋ persolvenda ⌊huc⌋ venire possit. Id enim mihi multis de causis esset gratissimum, sed quoniam se Reverendissima Paternitas Vestra, quemadmodum et antea, affecta et infirma valetudine esse significat, intelligo, quam non facile id praestare possit, ita ut si ad ⌊conventum terrarum Prussiae⌋ per valetudinem Reverendissimae Paternitati Vestrae venire non licuerit, multo minus ob eandem causam ⌊huc⌋ ad funus regium ei venire liceat. Quod etsi nobis magno dolori est, quia tamen ita est Domino Deo visum, aequo animo ferendum est. Sacra etiam ⌊regia maiestas⌋ dolet ita Reverendissimam Paternitatem Vestram et aetate, et morbis ingravescentibus affectam esse ob idque hanc eius in funere s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ ⌊regiae maiestatis paternae⌋ futuram absentiam aequo animo fert cupitque, ut Reverendissima Paternitas Vestra missis rei publicae negotiis, quibus, quoad per aetatem et valetudinem licuit, opera et diligentia sua non defuit, iam tandem in hac gravi aetate nihil aliud, quam valetudinem suam curaret diligenter.
Quod me de ⌊Alexandro⌋ ⌊ecclesiae suae⌋ hoste Reverendissima Paternitas Vestra admonet, curabo, ut quemadmodum hanc causam Reverendissimae Paternitatis Vestrae vivo serenissimo ⌊rege seniore⌋ diligenter tuebar, ita nunc omni studio et opera providerem, ne quid, praesertim quod contra dignitatem Reverendissimae Paternitatis Vestrae esset, pro illo homine obtineri possi written over e⌈eii written over e⌉t. Quod mihi prioribus ⌊⌋ suis Reverendissima Paternitas Vestra negotia ⌊civium Gedanensium⌋ commendare voluit, iis certe opera et auxilio meo non defuissem, sed iam tum, cum litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae mihi redditae sunt, s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊regia maiestas senior⌋ e vivis excesserat et nemo BCz, 1599, p. 1116 illorum, quos Reverendissima Paternitas Vestra commendabat, coram me apparuit. Ita, quomodo se eorum negotia haberent, cognoscere non potui. Quae tamen, si postea ⌊huc⌋ devolventur commendationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae causa, quantum potero et quoad aequitas rei tulerit, ⌊eos⌋ iuvare et promovere volo.
De matrimonio s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ ⌊regiae maiestatis⌋ quid aliud Reverendissimae Paternitati Vestrae scribam, non habeo, nisi quod ea de re nihil sibi dici neque se a quoquam admoneri patitur, ita ut intelligi facile possit maiestatem suam in sententia permanere velle. Tractat nunc ea, quae ad funus serenissimi domini ⌊parentis sui⌋ obeundum necessaria sunt. ⌊Cuius⌋ etiam summum studium summaque cura est iustitiam tot annis neglectam aequabiliter omnibus reddere.
Porro, quid dominus ⌊palatinus Siradiensis⌋ a sacra ⌊caesarea catholica maiestate⌋ retulerit, arbitror Reverendissimam Paternitatem Vestram ex ⌊⌋ s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ regiae maiestatis cognovisse. Etsi enim ⌊caesarea superinscribed⌈caesareacaesarea superinscribed⌉ maiestas⌋ sua aperte declaraverit nolle se hoc iure, quod ad ⌊terras Prussiae⌋ habere se putat, cedere, tamen haec tota causa recidit ad tractatus permisitque eam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ certis arbitris cognoscendam, et superarbitrum constituit sacram ⌊regiam maiestatem Rhomanorum⌋ ita regiae maiestatis defunctae fide exigente on the margin, in the hand of sender⌈ita ⌊regiae <m>aiestatis defunctae⌋ fide exigenteita regiae maiestatis defunctae fide exigente on the margin, in the hand of sender⌉. Quae res non satis nostros bene habet, cum fides arbitrorum suspecta sit, BCz, 1599, p. 1117 [n]unc(?) praecipue, morte succedente regiae maiestatis senioris, cuius maiestas maiori illuc affectu prosecuta est semper, quam nunc suspicamur. Proinde mutanda erit de arbitris illis sententia et verendum, ne tandem tractatus illi ad arma recidant adscribed, in the hand of sender⌈n hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉unc(?) praecipue, morte succedente ⌊regiae maiestatis senioris⌋, cuius maiestas maiori illuc affectu prosecuta est semper, quam nunc suspicamur. Proinde mutanda erit de arbitris illis sententia et verendum, ne tandem tractatus illi ad arma recidant[n]unc(?) praecipue, morte succedente regiae maiestatis senioris, cuius maiestas maiori illuc affectu prosecuta est semper, quam nunc suspicamur. Proinde mutanda erit de arbitris illis sententia et verendum, ne tandem tractatus illi ad arma recidant adscribed, in the hand of sender⌉. BCz, 1599, p. 1116 Quomodo tandem hidden by binding⌈[dem]dem hidden by binding⌉ haec res cedet aut quem exitum est habitura, Deus novit.
Fama ⌊huc⌋ pervenit ex ⌊Bieligrado⌋, ubi homines nostri cum loci illius hominibus commercia habent, ⌊Turcarum imperatorem⌋ a ⌊Persarum rege⌋ ad internecionem esse fusum, restare tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ adhuc imperatori Turcarum aliquam partem exercitus, cum quo(?) illis in locis manet. Utinam vera sint, quae narrantur.
Alia, quae ⌊hinc⌋ scribam, non sunt.
Itaque iterum me Reverendissimae Paternitati Vestrae diligentissime commendo. Dominus Deus servet Reverendissimam Paternitatem Vestram nobis salvam diutissime et incolumem.
| |