1 | IDL 1675 | Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-07-22 |
received [1537]-07-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 131
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 515
|
Prints: 1 | RC No. 368a, p. 220 (English register) | 2 | NCG 6/1 No. 107, p. 211-213 (in extenso; German translation) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 131v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et Pomesaniensis episcopatus administratori et cetera, domino et patri meo clementissimo ac gratioso
AAWO, AB, D. 4, f. 131r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime, post devotissimam reverentiae ac servitiorum meorum exhibitionem.
Quamquam nihil dubito Reverendissimam Dominationem Vestram ex ⌊venerabili capitulo written over i⌈ioo written over i⌉ Warmiensi⌋ intellexisse me ulterius, quam ad festum divi Martini[1] proxime instans hic esse ac servire nequaquam posse, idque ex causis gravibus, quarum praeter impendentes diversos morbos non minime sunt, onus annorum prope septem et quinquaginta, quos iam de praesenti comitantur oculorum caligo, manuum tremor, memoriae labilitas, reliquaque senectutis incommoda, ut iam tandem magis mihi sit habenda ratio quietis ac salutis animae, quam servitii curialis. Quemadmodum ⌊venerabili capitulo Warmiensi⌋, ad quod nunc admi<ni>stratio ecclesiae spectat, per nuntios suos, videlicet dominos doctorem ⌊Nicolaum Coppernic⌋, et ⌊Felicem Reich⌋, nuntiare feci. Casu vero, quo per ⌊capitulum⌋ aut aliquam personam capitularem nihil de hoc ad Reverendissimam Dominationem Vestram relatum esset, facio id ipsum tempestive per has meas litteras humillime orans, dignetur sibi Reverendissima Dominatio Vestra de cancellario hic habendo in tempor paper damaged⌈[por]por paper damaged⌉e prospicere, sicuti dubio procul iam pridem sibi prospexiss paper damaged⌈[iss]iss paper damaged⌉e credo. In quibuscumque aliis, extra hoc officium, Reverendissimae Dominationi Vestrae servire possum, offero me et promptissimum et obsequentissimum sacellanum.
Quod reliquum est, ut hic ⌊Warmiensis episcopatus⌋, ad quem Reverendissima Dominatio Vestra brevi bonis avibus ventura est, felix ac faustus sit, precor et ex toto pectore opto eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae me subditissime commendando.
Ex ⌊Heilsberg⌋, XXII Iulii anno MDXXXVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus sacellanus ⌊Nicolaus Human⌋
| |
2 | IDL 1961 | Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUS, Guttstadt (Dobre Miasto), 1538-11-01 |
received [1538]-11-03
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 227-228
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 228
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino et patri meo clementissimo gratiosoque
BCz, 1597, p. 227
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Post humillimam debitae reverentiae, oboedientiae ac servitiorum meorum exhibitionem.
Iuxta Reverendissimae Dominationis Vestrae commissionem venit ad me Ioannes Nyemptschi, bonis Rogeteln(?) mansionem habens. A quo inquirenti mihi, qui nam partem in bonis centum mansorum haberet, hoc responsum datum est, quod illi in charta indita descripti sint habentes partem in dictis bonis. Quod Reverendissimam Dominationem Vestram, quae mea est oboedientia ac reverentia, celare neque volui, neque debui. Iniunxi item Ioanni Nyemptsch, ut se coram Reverendissima Dominatione Vestra personaliter statuat, daturus et ipse praesens super hoc negotio plenissimam informationem.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae orans, ut Deus ipsam diutissime salvam ac felicem conservet.
Ex ⌊Gutstat⌋, die Omnium Sanctorum anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor ⌊Nicolaus Human⌋
| |
3 | IDL 5678 | Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUS, Guttstadt (Dobre Miasto), 1539-06-06 |
received [1539]-06-06
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 270
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 270v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo ac patri clementissimo gratiosoque
⌊Venerabile capitulum Warmiense⌋ per dominum ⌊administratorem Allensteynensem⌋ rogat me, ut intersim causae, quae illi est cum ⌊Georgio Sack⌋, tractandae ⌊Warmiae⌋, et fortassis, Deo cooperante, amicabiliter componendae. Idque ad feriam quartam ante Ioannis Baptistae proximam.
Ceterum, quia ita commodum visum est Reverendissimae Vestrae Dominationi, ut secum eam in proximum ⌊harum terrarum conventum⌋, meque ita votis ac voluntati Reverendissimae Dominationis Vestrae accomodaturum et satisfacturum spopondi,
hinc est, quod ⌊venerabili capitulo⌋ nihil certi respondere possum, antequam certior fiam a Reverendissima Dominatione Vestra, an ⌊conventus ille Prutenus⌋ procedat nec ne, et an adhuc Dominatio Vestra Reverendissima istius est voluntatis, ut mea persona in illum ⌊conventum⌋ uti velit. Super quo si secus deliberata est Reverendissima Dominatio Vestra, rogo humillime, dignetur me cum hoc nuntio facere certiorem. Mallem, si qua fieri posset, tam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam etiam ⌊venerabili capitulo⌋ obsequens et morigerus esse. Quod facile fieri posset, si se vel Reverendissima Dominatio Vestra ab hoc ⌊conventu⌋ absolvere vellet, vel ⌊conventus⌋ ille ultra terminum a ⌊capitulo⌋ pro sua causa designatum, foret prorogandus.
Ut autem certum habeam responsum Reverendissimae Dominationis Vestrae, mitto hunc puerum meum, per quem ut me suo responso dignetur, oro, sine eo enim ⌊venerabili capitulo Warmiensi⌋ praesentiam meam polliceri nequeo.
Commendo me gratiae eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Christus in longos eosque felices annos ad consolationem omnium suorum conservare dignetur.
Ex ⌊Gutstadt⌋, sexta Iunii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor ⌊Nicolaus Human⌋
Postscript:
Dignetur etc.(?) mihi Reverendissima Dominatio Vestra litteras ⌊domini administratoris⌋ remittere.
| |
4 | IDL 5596 | Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUS, Guttstadt (Dobre Miasto), 1539-06-14 |
received [1539]-06-14
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 76
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 93
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 76v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo ac patri clementissimo gratiosoque
AAWO, AB, D.68, f. 76r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime et gratiose.
Post debitam servitiorum ac reverentiae exhibitionem.
Reverendissime Domine.
Fuit hic superinscribed⌈hichic superinscribed⌉ ad feriam secundam proxime lapsam dominus Fabianus contionator Warmiensis, vocatus a nobis propter organi probationem etc. Is, profectus hinc ad dominum ⌊administratorem Allensteynensem⌋ ac negotiis suis expeditis inde reversus, attulit mihi desiderium et consilium eiusdem: tale ut suis impensis hunc adhuc baiulum ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitterem sciscitaturus de tempore ac die ⌊conventus Prutenici⌋ proximi. ⌊Qui⌋ si forsitan non esset omnino hac tempestate celebrandus, vel saltem tantisper dum interea ⌊venerabili capitulo⌋ morem gererem, prorogandus, certe ex Reverendissima Dominatione Vestra (cui fidem meam in eundem obstrinxi) rescirem.
Equidem nisi cum Reverendissima Dominatione Vestra essem concessurus, gratam rem me facturum video ⌊venerabili capitulo⌋, si illius votis responderem. Quod tamen mihi non est integrum, nisi a Dominatione Vestra Reverendissima permisso. Quia vero per dominum ⌊Valentinum camerarium⌋ scribi mandare dignata est, velle me intra octo dies de omnibus, quae tunc cupiebam, certiorem facere, et iam dies octavus praeteriit, nihil autem mihi responsum, in dubio est animus nec quod faciam, satis scio.
Hinc est, quod Dominationem Vestram Reverendissimam iterum subditissime oro, ne gravetur me hac molestia liberare ac responso suo cum praesenti baiulo propterea misso dignari written over e⌈eii written over e⌉, ut sic sciam, quid mihi potissimum sit faciundum, hoc est, iturusne sim cras perendie mane [c]um domino admi[n]istratore on the margin⌈c hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉um domino ⌊admin hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉istratore⌋[c]um domino admi[n]istratore on the margin⌉ versus ⌊Warmiam⌋, an hic diutius voluntatem ac beneplacitum Reverendissimae Dominationis Vestrae exspectaturus.
Porro si ⌊Elbingi⌋ ⌊conventus⌋ iste (ut fertur) esset habendus, facile et satis tempori possem e ⌊Warmia⌋ post confectum ⌊capituli⌋ negotium Elbingum venire, quo sic utrobique fidem et obsequium meum testatum facerem. Fiat tamen in omnibus voluntas Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cuius gratiae me humillime commendo.
Ex ⌊Gutstat⌋, XIIII Iunii MDXXXIX.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae perpetuus servitor ⌊Nicolaus Human⌋
| |
5 | IDL 2309 | Ioannes [DANTISCUS] to [Nicolaus HUMAN], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-04-27 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 245, p. 216 (c.p.)
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, devote dilecte.
Cum intelligamus hoc tempore, quo vos misimus in ⌊Allenstein⌋ ad examinandum ibidem superinscribed⌈ibidemibidem superinscribed⌉ venerabilem fratrem nostrum dominum ⌊administratorem⌋, ... illegible⌈...... illegible⌉ venerabilem fratrem nostrum etc. ⌊Leonardum Niderhoff⌋, decanum et canonicum ecclesiae nostrae, inibi superinscribed in place of crossed-out quem a te edocti isthic scimus(?)⌈quem a te edocti isthic scimus(?) inibi inibi superinscribed in place of crossed-out quem a te edocti isthic scimus(?)⌉ futurum, committimus vobis, ut on the margin⌈committimus vobis, utcommittimus vobis, ut on the margin⌉ sub priore commissione nostra, accepto ab ⌊eo⌋ corporali, ut in forma, iuramento, eum superinscribed⌈eumeum superinscribed⌉ examinetis nobisque(?) ab eoque on the margin⌈ab eoqueab eoque on the margin⌉, quemadmodum de aliis fratribus nostris superinscribed in place of crossed-out ab eo dictis⌈ab eo dictis fratribus nostris fratribus nostris superinscribed in place of crossed-out ab eo dictis⌉ certitudinem dictorum ab eo ad nos deferatis, salutem ⌊illi⌋ nos paper damaged⌈[os]os paper damaged⌉tri nomine dicentes.
Bene valete.
Postscript:
Litteras venerabilis fratris nostri domini ⌊custodis⌋ fidelissime paper damaged⌈[me]me paper damaged⌉ apud vos conservabitis et nulli homini, quam venerabili fratri nostro ⌊domino administratori⌋, communicabitis, vobiscum eas, habito cum ⌊domino administratore⌋ prius consilio, v(e)l(?) cum eo illas ad nos deferetis etc.
| |
6 | IDL 2390 | Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUS, Guttstadt (Dobre Miasto), 1541-02-18 |
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-02-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 1193-1196
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1196
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino ac patri meo clementissimo
BCz, 1597, p. 1193
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendationem.
Causam matrimonii et impraegnationis inter ⌊Elisabetam⌋ actricem ex una et ⌊Gregorium Newman⌋ reum et conventum ex altera partibus controvertentem de speciali commissione Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi facta hic audivi summariumque propositionis ac responsionis partium necnon dicta testium in scriptis redacta et praesentibus indita cum ea, qua decet, reverentia transmitto. Ex quibus Reverendissima Dominatio Vestra, quae est illius ingenii perspicacitas ac rerum summa prudentia, facile pervidebit, quid sit decernendum. Ex eo potissimum, quod in primo iudicio ante aliquot retro annos coram me tunc cancellario celebrato commissum sit ⌊reo⌋, ut ab ⌊actrice⌋ omnino in posterum se contineret commercium cum ea nullum habiturus. Alioqui contrarium facturus matrimonialiter illi copularetur, id quod ita factum esse, ne hic quidem in iudicio negare potuit. Ceterum non continuisse ⌊se⌋ ab ipsa et propria eius confessio, et dicta testium loquuntur, atque adeo tumens ⌊actricis⌋ uterus clamat. Accidit, quod neque contractum primum inter ⌊se⌋ et ⌊actricem⌋ mediatoribus bonis viris initum pro solutione pudoris ac prolis educatione servaverit aut ei satisfecerit.
Testes duae, licet sint sorores ⌊actricis⌋, non est tamen verisimile falsum eas deposuisse, fortissimo praesertim, ut moris ac iuris est, iuramento in partis adversae praesentia constrictas. Et in causis q matrimonialibus, quae favorabiles sunt, et quibus, ut plurimum amici et consanguinei seclusis extraneis intersunt, tales testes admittuntur, quales haberi possunt, ut multo melius me novit Reverendissima Dominatio Vestra.
Ego salva conscientia iuxta actorum tenorem et causae qualitatem on the margin, in the hand of sender⌈et causae qualitatemet causae qualitatem on the margin, in the hand of sender⌉ auderem pronuntiare pro ⌊actrice⌋, ut in scheda iis indita habetur, salvo perspicatiori iudicio ac prudentissimo consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae. Ad cuius cognitionem haec omnia etiam propterea lubens refero, quod pars rea certam sibi istic victoriam pollicetur, interventu nescio cuius patroni in arce ⌊Heilsberg⌋ sibi comparati, qui, indicta causa, immo cuius ne statum quidem scit, BCz, 1597, p. 1194 iam iam praeiudicio quodam pro absolutione ⌊rei⌋, ut audio, pronuntiaverit. Mihi profecto neque apud ⌊actricem⌋, neque apud ⌊reum⌋, ut est in proverbio,
cf. Vulg. Prv 22:8 mihi istic nec seritur, nec metitur ⌊seritur aut metiturcf. Vulg. Prv 22:8 mihi istic nec seritur, nec metitur ⌋. Officium mihi a Reverendissima Dominatione Vestra impositum obeo fideliter ac omnia fide bona tracto, in scriptisque redacta iudicio eiusdem oboedienter subicio. Quae quicquid id est, quod decreverit mihique rescribere dignabitur, boni consulendum est, nam ad decretum eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae hic audiendum constitui partibus pro termino finali feriam sextam proxime sequentem, quae erit XXV dies Februarii. Opto ex totis praecordiis Reverendissimam Dominationem Vestram salvam esse ac diu vivere. Cuius gratiae me ac fortunulas meas omnes quam subditissime commendo.
Ex ⌊Gutstat⌋, XVIII Februarii anno MDXLI.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor ⌊Nicolaus Human⌋
| |
7 | IDL 2477 | Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUS, Guttstadt (Dobre Miasto), 1541-08-09 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 1281-1284
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1284
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo ac pastori clementissimo
BCz, 1597, p. 1281
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Post debitam obsequiorum meorum exhibitionem.
Venit ad me mulier quaedam, adhaerens ab aliquot retro annis concubinae loco rustico cuidam villae Reverendissimae Dominationis Vestrae Mawern, ex quo etiam proles duas genuit, exhibens mihi litteras testimoniales praesentibus inditas, quibus probat se solutam et a marito priore liberam esse, nempe quia ille, cui matrimonialiter iuncta fuerat, habebat uxorem vivam, quam reliquerat cum duobus liberis. Quod si verum est, ut litterae sonant, hanc alteram in uxorem superinducere et per consequens matrimonium hoc secundum constare non potuit.
Praefatus autem rusticus in animum iam induxit suum, ut hanc sibi in uxorem copulari faciat, si modo liceat. Querenti itaque mulieri ... illegible⌈...... illegible⌉ consilium aliud dare ex me neque volui, neque potui, nisi prius requisito consensu Reverendissimae Dominationis Vestrae. A qua humiliter peto, dignetur me per litteras suas clementer certiorem facere, possimne eos copulari facere, an non. Mihi quidem non inconsultum videtur, ut hi, qui hactenus amplexibus adhaeserunt fornicariis, nunc legitimis iungantur on the margin⌈nunc legitimis iunganturnunc legitimis iungantur on the margin⌉, et rusticus iste, qui iam pridem solutus ac dissolutus satis
cf. Pl. As. 874 fundum alienum arat, incultum familiarem deserit ⌊fundum arat alienumcf. Pl. As. 874 fundum alienum arat, incultum familiarem deserit ⌋
, iam tandem
cf. Juv. 6.42-44 si moechorum notissimus olim / stulta maritali iam porrigit ora capistro, / quem totiens texit perituri cista Latini? ⌊uxorio porrigat ora superinscribed⌈oraora superinscribed⌉ capistrocf. Juv. 6.42-44 si moechorum notissimus olim / stulta maritali iam porrigit ora capistro, / quem totiens texit perituri cista Latini? ⌋
, vel hac adiecta cautela, ut si in posterum secus compertum fuerit, duplicem eos poenam subituros esse, videlicet divortii turpis ac multae corporalis infligendae per Reverendissimam Dominationem Vestram.
Cuius gratiosum responsum ac inditarum litterarum remissionem exspecto, optans eandem Reverendissimam Domiationem Vestram quam diutissime et quam felicissime vivere.
Ex ⌊Gutstat⌋, nona Augusti 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor ⌊Nicolaus Human⌋
| |