1 | IDL 848 | Jan KARNKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Wolbórz, 1532-10-29 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 67, k. 147 + f. [1] missed in numbering after f. 147
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 159
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Sunt redditae mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae litterae. Quamvis autem maluissem ipsam ego Reverendissimam Dominationem Vestram longo iam tempore mihi non visam videre et alloqui, praesentisque vivas audire voces, dextram deosculari et collo manus inicere, posteaquam tamen illud mihi fortuna fatisque nobis adversis negatum est, non potui non dolenter ferre et fortunam meam bis terque accusare. Epistulam autem eius et manibus obviis et animo sum totiens amplexatus iterumque ac iterum deosculatus.
Quam autem affert excusationem, non tantum admitto bonive consulo, verum et gratiam quoque ago et habeo quam maximam pro tali in me animo sic videlicet propenso et amico, qui tanta licet temporum atque locorum interveniente intercapedine videtur factus auctior, tantum abest, ut sit mutatus factusve tepidior. Quare et iterum ago gratias id unum ab Ea petens, ut quod suapte sponte facit, pergat facere ad ultimum et se praestans sui similem me solito amore complectatur de me sibi amica invicem omnia persuadendo.
Quam Vestram Reverendissimam Dominationem Deus omnipotens in multum aevi AAWO, D. 67, f. 147v praestet incolumem atque secundet in omnibus. Cui istam ego incolumitatem et salvum atque honoratissimum post tot annorum curricula postque talium legationum munus summa cum laude et obitum et absolutum in patriam reditum, itidemque pontificalis dignitatis accessionem gratulor equidem ex animo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus ⌊Ioannes episcopus Wladislaviensis⌋
| |
2 | IDL 7325 | Ioannes DANTISCUS do Jan KARNKOWSKI, before 1532-11-08 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 851: Redditae sunt mihi Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae, quibus scribit Iacobum Rossmoller civem Culmensem sibi de me questum fuisse |
| |
3 | IDL 851 | Jan KARNKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Wolbórz, 1532-11-08 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 67, k. 151 + f. [1] missed in numbering after f. 151
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Redditae sunt mihi Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊⌋, quibus scribit ⌊Iacobum Rossmoller⌋ civem Culmensem sibi de me questum fuisse, quod illi nonnullas res morte olim ⌊Fransisci Parchenii⌋ cognati sui relictas, quae ad ipsum iure successionis devolvi deberent, retinere mandassem etc. rogatque Dominatio Vestra Reverendissima, ut ego eum rebus ipsis uti libere sinerem. Fateor, mi Reverendissime Domine, huiuscemodi relicta ipsius olim ⌊Francisci⌋ me iussisse retinere idque, si rem, ut se habet, cognoscet, me non temere egisse iudicabit. Etenim, ut palam est, olim ⌊Franciscus Parchenius⌋ per unum circiter annum omnium bonorum meorum et ⌊ecclesiae meae⌋ in ⌊Prussia⌋ et ⌊Pomerania⌋ constitutorum per me institutus agebat wladarium proventusque, census, decimas ac alias utilitates unius anni percepit. Quae, si diligenter, ut par erat, curata fuissent, ad summam duorum milium florenorum Polonicalium liberaliter procul dubio ascendere potuissent. Ad horum autem perceptorum rationem con paper damaged⌈[con]con paper damaged⌉stat ⌊ipsum⌋ in vita non amplius quam 883 floreni pecuniarum mihi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ abso paper damaged⌈[abso]abso paper damaged⌉lvisse ex postque brevi, uti Deo placuit, ex hac luce migravisse, facto paper damaged⌈[facto]facto paper damaged⌉ tamen prius per eum testamento, quo cautum esse voluit, ut omnino ad exsecutionem illius non procedatur nec legata cuique distribuantur, nisi reddita mihi prius de omnibus per eum administratis sufficienti ratione et pro retentis omnimoda satisfactione praestita. Atque paper damaged⌈[tque]tque paper damaged⌉ ita ego, tum non ignarus huius, quod ⌊ipse⌋ fructus meos percepisset mihique adhuc ad plenum minime satisfecisset, providens rebus meis, ut aliquantisper valeant, quam in toto pereant, relicta illius tam diu retinenda decrevi, quoad non fuerit mihi de bonis meis per eum administratis ad plenum responsum, quandoquidem et haec eius ultima voluntas exstitit. Postremo inita utcumque ratione et calculo cum notariis, quos ⌊ipse⌋ ad suum illic nutum instituerat idque per medium proborum virorum quam modeAAWO, AB, D. 67, f. 151vratissime deductis, expositis et aliis deducendis, olim Franciscus compertus est mihi debere aliquot centa florenorum ultra retenta, quorum non amplius quam 90 florenos reliquit, nam fere omnes proventus illorum bonorum exegit. Verum ego alia damna et incommoda mea hac in re minime attendens multaque intolerabilia ab olim ⌊Francisco⌋ patienter sufferens, non nisi 128 florenos ab eius heredibus cupiebam, si vellent relicta per illum habere. Omitto ea, quae olim ⌊Franciscus⌋ parum frugaliter vivens frumenta daticia, quae a colonis villarum mearum, ut illic mos est, census nomine dari solent, percepit et in usus nescio quos convertit idque ultra frumenta ex horreis trium praediorum percepta, quae supra quadringentos florenos constituere potuerant. His itaque pensatis cognoscet plane Reverendissima Dominatio Vestra meum grave damnum, quod mihi haec olim ⌊Francisci⌋ administratio attulit bonique consulet me retinui paper damaged⌈[ui]ui paper damaged⌉sse res eius morte derelictas, quas tamen, ut dixi eius cognatis paper damaged⌈[atis]atis paper damaged⌉ e paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉tiam praesentibus, praesto sum mandare extradi, modo satisfactum paper damaged⌈[sfactum]sfactum paper damaged⌉ sit mihi pro summa 128 florenorum. Commendo me Reverendissimae Dominationi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ Vest paper damaged⌈[Vest]Vest paper damaged⌉rae. Quae valeat felix et incolumis diutissime.
Ex ⌊Wolborz⌋, 8 Novembris anno Domini MDXXXII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Ioannes Dei gratia episcopus Wladislaviensis⌋
| |
4 | IDL 7126 | Ioannes DANTISCUS do Jan KARNKOWSKI, 1532-12-29 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 883: Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae eas, quas novissime ad 29 Decembris ad me dedit litteras |
| |
5 | IDL 7327 | Ioannes DANTISCUS do Jan KARNKOWSKI, before 1532-12-29 List zaginiony |
odebrano before 1533-01-02 List zaginiony, mentioned in IDL 877: Redditae sunt mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae litterae; IDL 883: ad eas litteras, quas paulo ante ad me dedit |
| |
6 | IDL 877 | Jan KARNKOWSKI do [Ioannes DANTISCUS], Wolbórz, 1533-01-02 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 67, k. 164-165
|
Publikacje: 1 | UBC Nr 879, s. 737-739 (in extenso; niemiecki regest) | 2 | AT 15 Nr 3, s. 5-7 (in extenso; polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 67, f. 164r
Reverendissime in Christo pater, domine amice et frater merito observande. Salutem et mei commendationem.
Redditae sunt mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae ⌊⌋, ex quibus ego singularem quandam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me voluntatis significationem abunde cognovi, redditum etiam cum iis exemplum paraphrasis Psalterii nuper ad Hebraicam veritatem versi, opus plane meo iudicio, ut primo potui intuitu conspicere, singulare ac verum prophetae sensum mirum in modum elucidans, quo ego non mediocriter capior, ita quod eo, de quo Reverendissima Dominatio Vestra mihi scribit, auro et argento longe gratius est idque multo magis eo nomine, quod ab eadem Reverendissima Dominatione Vestra sit profectum in quoddam veteris illius coniunctionis nostrae mutuae et amicitiae testimonium, pro quo ego ago et habeo eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, daturus operam, ut aliquando etiam intelligat me sibi semper et bene velle ac omnibus studiis et officiis gratificari cupere. Proverbia Salomonis et Ecclesiasten, de quibus Reverendissima Dominatio Vestra scribit, apud me in exspectatione sunt.
Ceterum queritur Reverendissima Dominatio Vestra de Urbano officiali meo Pomeraniae, quod parum recte sese erga Reverendissimam Dominationem Vestram gesserit et maxime in eo, quod de administrata per eum aliquot annis parochiali ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae in Gdano, cuius commendarium agebat, nullam hactenus reddiderit rationem etc., quodque etiam nonnullas eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae res de domo plebanali asportaverit et ecclesiam illam absque omni ordine et sacrorum administratore reliquerit, et nescio quem dominum Stanislaum praeter scientiam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae in locum suum istic subrogaverit etc.
AAWO, AB, D. 67, f. 164v
et item quod dominum Georgium Muchav, quem istic Reverendissima Dominatio Vestra in commendarium constituit, modis omnibus persequeretur etc. Ego profecto, mi Reverendissime Domine, haec omnia ab eo non grato accipio animo. Cuperem enim, ut omnes mei et officiales, et servitores ita se erga eos, quibus ego bene volo vel morem gero, conservent, quemadmodum ipse ego. Itaque scribo eidem, ut omnino se de omnibus Vestrae Dominations Reverendissimae iustificatum faciat rationemque de per eum administratis reddat et hunc dominum Georgium Muchau, quem Vestra Dominatio Reverendissima ecclesiae suae commendarium esse voluit, in quiete officium suum et debitum agi permittat, cui ego commendam in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae mitto. Quod si Urbanus ipse mandatis meis non acquieverit fueritque adhuc incivilis et ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra inurbanus erga illam neque reddiderit illi sufficientem rationem de perceptis per eum, faciam ego eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae de eo omnimodam iustitiam.
Praeterea pergratum mihi vehementer est illud, quod Vestra Dominatio Reverendissima magistratui Gdanensi scribere dignata est, eumque commonefaciens, quo Pancracium monachum Dominicanum, per eum in ecclesia Reverendissimae Dominationis Vestrae istic contionatorem institutum, qui sopitos utcumque iam pridem istic ignes suis erroneis dogmatibus, quos in vulgum inertem de suggesto spargit, plane excitare videtur, inde ablegaret; fecit Reverendissima Dominatio Vestra sane officium boni praesulis et pastoris. Idem ego etiam superioribus diebus feci non modo per meas, sed etiam maiestatis regiae et reverendissimi domini archiepiscopi litteras, feci etiam per nuntium proprium, cupiens eum ipsum magistratum ad officium iri reductum. Verum et ipse nihil profeci, pollicitus siquidem erat id se facturum
AAWO, AB, D. 67, f. 165r
per omnem eam occasionem, per quam aliquis in populo tumultus suboriri non possit, id praetexens, quod, si subito ammotus inde fuerit, fieri non poterit absque gravi ipsius magistratus et totius istic cleri periculo et discrimine vitae. Sed iam diu est, quod ista exspectatur occasio et interim pestis haec in dies magis ac magis, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra, gliscit atque pullulat. Sed si mandata et leges per manus et maiestatis regiae eidem tradita, ex quarum praescripto urbs illa regi debebat, contemnunt, quid sperare debemus? Quanti nostras faciet commonitiones, facile quisque iudicare potest. Ego tamen, quoad fieri poterit, non deero debito et officio meo contendamque cum consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae in id, quod praestare poterimus ex re religionis sacrosanctae.
De domo illa Beginarum, de qua ad me Reverendissima Dominatio Vestra scribit, quod illam magistratus ipse Gdanensis miseris cuperet adimere mulierculis, quae curant infirmos et ecclesiis inserviunt etc., item et de Conrado Suchten ac Michaele pictore Schatman et ceteris Lutherianae farinae hominibus, qui olim etiam fuere Gdani motus illius labefactatae religionis auctores, in quibus nunc rursum illi quasi iam oblitterati errores repuerascunt, scribo ad officialem meum Pomeraniae, ut his de rebus faceret summariam inquisitionem meque plene informaret, ut se res habeat et quod etiam ageret cum ipso magistratu meo nomine tam de ipsis Beginis et earum domo, quo eas quiete domum illam permittat in ea, qua ante usae sunt,
AAWO, AB, D. 67, f. 165v
libertate possidere etc., quam etiam ut in ipsos Conradum et Michaelem etc. debite animadvertat. Alioqui si ea in re parum officiosum sese nobis declaraverit, curabo profecto ea omnia maiestati regiae deferre. Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra meque solito amore prosequatur.
Ex Wolborz, 2 Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Ioannes Dei gratia episcopus Wladislaviensis
| |
7 | IDL 883 | Jan KARNKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-17 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 67, k. 173-174
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 210
|
Publikacje: 1 | UBC Nr 881, s. 739-740 (in extenso; niemiecki regest) | 2 | AT 15 Nr 19, s. 33-35 (in extenso; polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae eas, quas novissime ad 1532-12-29⌊29 Decembris1532-12-29⌋ ad me dedit ⌊⌋, quibus me eadem Dominatio Vestra Reverendissima invisere voluit, cupitque etiam ad eas ⌊⌋, quas paulo ante ad me dedit, sibi responsum iri. Cui ego primum pro ea Dominationis Vestrae Reverendissimae benevolentia et animi propensione, quod se praestat semper mei memorem, ago et habeo quam maximas gratias.
Ad ea autem, quae superioribus diebus Dominatio Vestra Reverendissima tam de illo officiali meo Gdanensi inurbano, quam de beginarum domo et ⌊magistratu Gdanensi⌋ ac ⌊Pancratio⌋ contionatore etc. scribere voluit, iam satis abunde per meas, quas ad proximas ferias Natalis Christi, priusquam huc me ex ⌊Wolborz⌋ contuli, ad Vestram Dominationem Reverendissimam dedi ⌊⌋, responsum esse puto, quae per meum Wladislaviensem praefectum in manus Dominationis Vestrae Reverendissimae citra moram perferri debebant. Ex ⌊⌋, nihil iam dubito, Dominationem Vestram Reverendissimam esse sufficienter resolutam, atque ita non opus esse censeo, ut ea rursus repetam.
Scribit preterea Reverendissima Dominatio Vestra cupiens, ut eiusdem consecrationi, quam Deus praestet auspicatissimam, in longa utriusque nostrum sospitate praeessem: obibo non gravatim eam provinciam una cum reverendissimo domino ⌊episcopo Plocensi⌋ in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae et, si placet, in ecclesia mea Wladislaviensi, quod esset mihi pergratum, ubi ego ea, quibus expediens erit usui et necessitati,
D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉
Vestrae Reverendissimae AAWO, AB, D. 67, f. 173v subministrabo. Sin minus ita eidem visum fuerit, vadam quocumque et quandocumque iusserit, maxime vero tum, cum ipse circa ecclesiam meam affuero. Cuperem autem ego, si Deus dabit vivere, per dies 1533-02-26 — 1533-04-13⌊Quadragesimae proximos usque ad festa Paschae1533-02-26 — 1533-04-13⌋ inclusive illic agere. Verum opus erit ante omnia, quod Dominatio Vestra Reverendissima promoveatur in presbyterum, idque fieri non poterit, si Dominatio Vestra Reverendissima specialiter dispensata non est, quod extra tempora a iure praescripta ordinari possit, nisi temporibus a iure statutis. Alioqui non esset Dominatio Vestra Reverendissima capax consecrationis.
Ceterum quod queritur Dominatio Vestra Reverendissima se cum in obeundis legationibus ⌊maiestatis regiae⌋ et ⌊Regni⌋, tum etiam expeditione litterarum episcopatus sui, plurimum esse extenuatam, facile credo, mi Reverendissime Domine, non modo illam esse extenuatam, sed etiam, ut ita dicam, exenteratam, nam ipse quoque, quantum sumptus requirat munus oratorum, qui ex dignitate principis sui et Regni illud obire volunt, probe novi, et harpiarum illarum Romanarum rapacitatem periculo meo satis cognitam habeo, adeo quidem, quod et ipse propterea adhuc aere alieno gravor etc. Credo itaque, quod Dominatio Vestra Reverendissima, tot et tantis peregrinationibus, curis et laboribus satiata, cuperet iam tandem respirare ac valetudini suae consulere. Ea in re quicquid ego possem una cum ⌊reverendissimo domino nostro archipresule⌋ praestare, quod ex re et commodo ac dignitate eiusdem fore censebitur, profecto non deerit studium ac diligentia mea.
Unum AAWO, AB, D. 67, f. 174r autem scio, quod Dominatio Vestra Reverendissima se excusare neque poterit, neque illam alias facere fuerit licitum, quin veniat ⌊Cracoviam⌋ tum, cum per ⌊regiam maiestatem⌋ accersenda erit, quando paper damaged⌈[quando]quando paper damaged⌉ ⌊cesareae maiestatis⌋ et serenissimi domini ⌊regis Romanorum⌋ oratores ad tractandum de pace cum oratoribus ⌊regis Ioannis⌋ ⌊Hungariae⌋ venient, quorum adventum brevi speramus. Et de hoc sibi Dominatio Vestra Reverendissima certo persuadeat, quod ad eum actum vocabitur, vocabuntur etiam ceteri primores ⌊Regni⌋ et illic ⌊comitia⌋ praesentia, hic iam utcumque coepta, ⌊regia maiestas⌋ terminabit.
Cupio tandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime salvam et incolumem vivere. Cui me ex corde commendo.
Ex ⌊Pyotrkow⌋, XVII Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis integerrimus ⌊Iohannes Wladislaviensis episcopus⌋ subscripsit
| |
8 | IDL 7329 | Ioannes DANTISCUS do Jan KARNKOWSKI, before 1533-02-02 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 890: Accepi heri Dominationis Vestrae Reverendissimae novissimas litteras, quibus rursum mihi negotium Iacobi Rossmoller subditi sui commendat |
| |
9 | IDL 890 | Jan KARNKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-02-02 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 67, k. 175-176
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 216
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Accepi heri Dominationis Vestrae Reverendissimae novissimas ⌊⌋, quibus rursum mihi negotium ⌊Iacobi Rossmoller⌋ subditi sui commendat. Equidem, mi Reverendissime Domine, satis abunde iam antea prioribus meis eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae declaravi ⌊⌋ rem, scilicet, ut se habet et quantum ego damni et incommodi ex mala parumque frugali olim ⌊Francisci⌋, ipsius ⌊Rossmoller⌋ cognati, bonorum meorum administratione perpessus sum. Quas quidem ⌊⌋ perspectum habeo procul dubio eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae fuisse redditas. Nam ⌊⌋ in superioribus suis ad me litteris Dominatio Vestra Reverendissima fecit mentionem et proinde non parum adducor in admirationem, quod toties ea de re mihi inculcat, de qua iam dudum antea responderam. Revolvet, quaeso, easdem priores meas ⌊⌋. Nihil dubito, quod ex eis sese ad unguem resolvet ita plane, quod cognoscet me his viris bonis toties de me querulantibus in re vel minima esse iniurium. Fuisset, quod ego plus de his viris bonis queri debeam, quod illi nulla habita ratione et ipsius olim ⌊Francisci⌋ ultimae voluntatis et suae, ut ita dicam, honestatis, cuius utique vel potissima haberi debuit ratio. Quamquam probe noverint, quod olim ⌊Franciscus⌋ testamento suo cautum esse voluit, ne ad legatorum in testamento descriptorum extraditionem per exsecutores procedatur tantisper, quoad sufficiens de administratis per eum bonis meis episcopalibus reddita fuisset mihi ratio AAWO, AB, D. 67, f. 175v et plena satisfactio. Atque interim bona quaecumque morte sua derelicta voluit mihi esse obligata. Nihilominus tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ ipsi, nescio quo pacto, coclearia argentea in fidele depositum ⌊genitrici Reverendissimae Dominationis Vestrae⌋ data, quae poterant non parum damni mei compensare, ex scrinio seu reservaculo, quo inclusa erant, praeter scientiam forsan genitricis Dominationis Vestrae Reverendissimae, receperunt etc. Quae postea, quamvis ⌊magistratus Gdanensis⌋ decreverat et ⌊genitrici Dominationis Vestrae Reverendissimae⌋ iniunxerat, ut omnino rursus hidden by binding⌈[sus]sus hidden by binding⌉(?) ea mihi vel officiali meo curaret reddere, non sunt tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ reddita. Ego profecto non satis contentus sum de his rebus morte olim ⌊Francisci⌋ derelictis, nam per eas nequaquam compensari potest, etiam in media parte, id, quod mihi olim ⌊Franciscus⌋ vel eius heredes debent. Magis itaque cuperem, quod isti viri boni id, quod mihi olim ⌊Franciscus⌋ ex calculo et ratione per notarios, quos ipse olim tum, dum vixit, ibidem in bonis meis constituerat, facto superinscribed⌈factofacto superinscribed⌉ mansit debitor, paratis persolverent pecuniis resque suas tollerent. At si videtur eis, quod sint eo gravati vel quod ipse sim illis eo nomine iniurius, quia res ipsas retineo, vetus est illud, ut iurisperiti dicere solent,
cf. Iust. Inst. 4.1.14(16) pignori potius incumbere quam in personam agere ⌊melius pignori intendere, quam in personam agerecf. Iust. Inst. 4.1.14(16) pignori potius incumbere quam in personam agere ⌋. Quare reddant mihi pro olim ⌊Francisco⌋ de bonis meis, ut iam dixi, rationem, praesto fuero semper AAWO, AB, D. 67, f. 176r illam audire. Verum si quid adhuc ex ratione et calculo mihi olim ⌊Franciscum⌋ debere compertum fuerit ultra id, quod prima supputatione mihi mansit, quaeso, boni consulant, quod illis vel in minimo quadrante non parcetur, quandoquidem ita temere mecum agunt et me ita insimulant, quod illis hac in re fuissem iniurius. Multa etenim sunt, quae iam post factam rationem comperta sunt per olim ⌊Franciscum⌋ percepta fuisse, quorum tamen in perceptis nullam fecerunt notarii ipsius mentionem etc. Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam valere diutissime opto.
Ex ⌊Pyotrkow⌋, 2 Februarii anno Domini MDXXXIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater integerrimus ⌊Ioannes episcopus Vladislaviensis⌋
| |
10 | IDL 960 | Jan KARNKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-06-07 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 67, k. 206-207
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 297
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 67, f. 207v Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino et amico carissimo ac plurimum honorando
Sunt 1533-06-06⌊hesterno mihi die1533-06-06⌋ redditae litterae ⌊dominorum⌋ utriusque ordinis praelatorum ⌊terrae istius⌋ ex ⌊conventu⌋ Marienburgensi proxime superiori. ⌊Cui⌋, ut persuasum habeo, Vestra Dominatio Reverendissima non tantum interfuit, verum etiam, quod eius fastigio, ad quod eam evectum iri voluit Deus, illiusque doctrinae, illius prudentiae ac rerum peritiae iusto utique iure tribuendum est, praefuit. Quibus agunt apud me causam legatariorum a paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉tque heredum domini olim magistri ⌊Francisci Harth⌋ wladarii mei Sobcoviensis. Et illud quidem, Reverendissime Domine, parvae est admirationi mihi, quod homines leviculi, ne dicam vani et nugacissimi nebulones habendi cupiditate ducti, tot me et talibus querelis et calumniis et praesulem, et inculpatae famae hominem impetere non dubitarunt suisque maledicis linguis praescindere, in tanti praesertim ⌊senatus⌋ celebri et frequentissima corona. Sed illud potius miror miransque stupeo, quod apud ⌊viros illos⌋ et graves, et prudentes tam aures faciles et tam credulas invenere. Quibus etiam potuerunt persuadere me, nulla umquam, quod scio, notatum rapina vel istiusmodi oppressione, sic praeter fas et condicionis meae dignitatem esse iniquum etc. Potissimum vero admiror super Vestra Dominatione Reverendissima, cui anteacta vita mea est utique non incognita et quae est diu multumque versata mecum ad aulam ⌊principis⌋, maxime cum iam totiens rescripserim ei super his, totiens facti mei reddens rationem. Utcumque tamen est, dominis scribentibus communiter communiter rescribo, crimina, quibus insimulor, diluens reddensque facti mei rationem, rei totius serie explicata. Quam, quia iam totiens ad Vestram Dominationem Reverendissimam ⌊⌋ totiensque inculcavi, non opus est, ut repetam. Sed illud potius ex ea peto magnopere, tribuat et aures mihi fidemque verissimis dictis meis vel tantam, quantam dedit hominibus leviculis meras in me calumnias congerentibus. Nec plus apud eam valeant quicumque nebulones viris probis et gravibus, sed sit digna ratio communis nobis dignitatis et famae meae, numquam alias, ut liceat gloriari, istiusmodi criminibus iniuriae et oppresioAAWO, AB, D. 67, f. 206vnis notatae etc. Equidem, Reverendissime Domine, nihil est actum per iniquitatem nihilque perperam, sed quia, ut rem iterum perstringam, cum poneretur calculus rationis per notarios, quos dominus ⌊Franciscus⌋ in bonis meis, quae administrabat, ex suo unius arbitrio constituerat, rationis, inquam, non exactae nec qualem redditum iri oportuisset, immo admodum remissae deductisque impensis necessariis, inventus est mihi debere centum et triginta, si bene recolo, florenos. Quos du paper damaged⌈[du]du paper damaged⌉m non essent solvendo, est illius supellex in vim quasi pignoris paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ detenta per viam arresti. Cuius bona pars est, ut reor, ⌊Gedani⌋, pars quaedam, ne vestes vel id genus alia situ tineisve corrumperentur, est fortasse in ⌊Sobcow⌋ avecta. Codices autem sunt ⌊Wladislaviae⌋ per ⌊illum⌋, dum adhuc viveret, depositi. Ad me autem nihil, quod scire possum, devenit praeter duos equos, utrumque claudum. Quicquid tamen est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ fuitve, quae sunt omnia diligenter fideque bona conscripta, sum paratus restituere ipsis legatariis aut heredibus, cum mihi primum reddita fuerit mea pecunia aut sponsores de reddenda positi. Id quod feci declaratum iam alias tam legatariis ipsis, quam Vestrae Dominationi Reverendissimae, facioque et ⌊dominis⌋, qui his diebus scripserunt ad me, quamvis non est, quod dicitur, tanti supellex illa, cum praesertim coclearia illa, quae eius ipsius supellectilis pars fuit potissima, sint per eos, qui in me nunc deblaterant, dolo sublata. Licet, inquam, totiens iam reddiderim facti mei rationem Vestrae Dominationi Reverendissimae totiensque declaratum fecerim esse me paratum ad reddendam supellectilem, cum primum mihi fuerit reddita mea pecunia, ipsa tamen, non his contenta, patitur nebulones in me deblaterare, adiuvans vel agens eorum causam meamque apud ⌊terrae istius primores⌋ gravans opinionem, equidem cum iniuria mea. Quaeratur enim ⌊Augustinus⌋ excutianturque iterum regestra, et ponatur de integro, si ita opus facto est, tota ratio etc. Et quamvis non multo tempore administraverit ⌊ille⌋ bona mea, census tamen omnes fructusque et proventus percepit. Cum itaque nullam habent iuste querendi de me causam legatarii heredesve, cum nemo nesciat legatis priora esse debita, obsecro, AAWO, AB, D. 67, f. 207r cessent me linguis suis maledicis impetere. Aequus enim fuero in illos omnia, quae illorum videntur, redditurus, dummodo ipsi aequos se mihi praebeant. Quod erit, si debitam mihi pecuniam numerabunt aut fideiussoribus de numeranda mihi providebunt. Quodsi tamen Vestra Reverendissima Dominatio perget contendere et, quae vult, velle ad ultimum, ut sim videlicet cum damno et iniuria mea facilis ac liberalis in eius subditum et alios paper damaged⌈[ios]ios paper damaged⌉, quorum suscepit causam tuendam, cedendum constitui sic, ut rem istam omn paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉em aliorum arbitrio, ut ipsamet voluerit, cognoscere permittam. Aut sola ipsa Reverendissima Dominatio Vestra causam ipsam de suo ipsius arbitrio cognoscat atque definiat, quantum illud sit, quod debeant mihi, vel si debent aliquid. Maluero enim pecuniae potius quam famae et amicitiae iacturam. Si namque alias amavi semper eandem Dominationem Vestram Reverendissimam, nunc est maxime animus istiusmodi amorem non intermittere, sed officiis eum omnibus alere atque in dies magis ac magis auctiorem reddere, cum sic visum superis est, ut sit uterque nostrum ad pontificalis dignitatis fastigium sublimatus et sit uterque alteri vicinus etc. Me itaque commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam diu praestet incolumem Deus. Verum u written over e⌈euu written over e⌉t viva quoque voce coram suis fiat deductum probationibus suisque et indubiis argumentis me huius, cuius arguor, noxae immunem esse, vel hac una causa mittam ego brevi ad Vestram Reverendissimam Dominationem secretarium, velut obtinuit usus, cancellarium meum dominum ⌊Dambrowski⌋, ut praesens ei quoque praesenti, praesente quoque et parte ac vocatis ad hoc ipsum domino ⌊Dominico Camienski⌋ praefecto meo Sobcoviensi et ⌊Augustino⌋, qui omnes, dum poneretur ratio, interfuere et quibus est quam notissima huius totius tragoediae series, satisfaciat et tota ratione de integro facta, praesente, ut dixi, parte, Vestra autem Reverendissima Dominatione non tantum praesente, sed et praesidente una cum eadem, sed ex eius arbitrio simulque cum eadem cognoscat, definiat et constituat de causa tota, an videlicet tantum aut non tantum, plus minusve debeatur mihi et iuste an iniuria arrestum ego posuerim, idque genus omnia. Ut sit tandem huius tragoediae finis sitque iam deinceps aliter de me persuasa Dominatio Vestra Reverendissima, et sit ad plenum instaurata inter nos amicitia, nulla iam umquam aut forAAWO, AB, D. 67, f. 207vtunae impulsu, aut iniquorum hominum rabie labefactanda. Me iterum commendo.
⌊Ioannes episcopus Wladislaviensis⌋
| |
11 | IDL 7324 | Ioannes DANTISCUS do Jan KARNKOWSKI, before 1533-07-14 List zaginiony |
odebrano Cracow (Kraków), 1533-07-14 List zaginiony, mentioned in IDL 977: Sunt hesterno mihi die redditae Vestrae Dominationis Reverendissimae litterae, quibus respondet ad meas, quas hinc dederam septima Iunii |
| |
12 | IDL 977 | Jan KARNKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-07-15 |
odebrano [1533]-07-29
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 243, s. 313-316
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 319
|
Publikacje: 1 | AT 15 Nr 358, s. 487 (polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Sunt 1533-07-14⌊hesterno mihi die1533-07-14⌋ redditae Vestrae Dominationis Reverendissimae ⌊⌋, quibus respondet ad ⌊⌋, quas ⌊hinc⌋ dederam septima Iunii. Et quod est quidem ad legatarios heredesve domini olim ⌊Francisci Harth⌋ mei in ⌊Sobcow⌋ praefecti, qui ausi in me sunt, quod scripsi sciensque repeto, in celebri frequentia ⌊istius terrae senatus⌋ deblaterare meamque apud tales viros opinionem gravare, me iniquitatis atque rapinae ore nugacissimo insimulando. Cum huius causae totius cognitionem Dominationi Vestrae Reverendissimae permiserim eiusque rei gratia miserim secretarium meum dominum ⌊Dambrowski⌋ archidiaconum etc., sitque mihi persuasum iam esse rem ipsam actam et transactam atque omni ex parte compositam, nihil opus est, ut haec iterum replicem remque actam agam. Summa est. Malo facultatum et pecuniae iacturam, quam aut opinionis bonae, aut nostrae inter nos amicitiae, nunc maxime, cum ita Deo volente est uterque nostrum ad paris dignitatis culmen evectus sitque praeterea uterque alteri vicinus, solidioribus iam superstructionibus mutuisque officis alendae. Sic fuit quidem persuasum apud me bonos illos viros aut bonos nebulones, quod, nisi auctore magno vel adiutore, non ausi fuissent moliri, sua nugacissima in me ora laxasse, adiuvante aut favente Vestra Dominatione Reverendissima. Id, quod dissimulare non valens expostulavi, fateor, cum ea videor non mihi fecisse temere tot et quidem non ambiguis accedentibus praesumptionibus. Cum enim semel atque iterum BCz, 243, p. 314 scripserit ad me super his mihique, dum rescriberem diluens calumniam et facti reddens rationem, parum loci tribuerit cumque de ⌊conventu⌋ iterum scriberetur ad me et iam alias visam totiens mihi manum probe cognoscerem itidemque et phrasim, quae alia cogitatio paper damaged⌈[io]io paper damaged⌉ mentem subire potuit, quam quae subiit? Cum sint praesertim, qui istinc dedere ad me litteras, quibus me voluerunt reddere certiorem improbos illos, qui me indignis non verentur incessere conviciis, quod faciunt, facere, Vestra Dominatione Reverendissima favente eorumque causam tuente. Quodsi non? At saltem pro amici officio proque communis nobis dignitatis debito non illud fortasse reticere debuerat, quod ad refellendum mendacium illorum blateronum et ad reddendam facti mei rationem pertineret, ne ⌊senatus⌋ ille admitteret in animum talem de me et senatore, et praesule opinionem aut me causa indicta condemnaret, cum praesertim non sit condicionalis illa clausula adiecta in eorum litteris ad me. Quae in regum litteris istiusmodi argumenti non solent omitti, si videlicet ita est, ut conqueritur. Utcumque tamen est, excusationem ego aut purgationem Reverendissimae Dominationis Vestrae admitto, plenam eius dictis fidem adhibens, quod videlicet causam illorum nihil adiuverit contra me. Et rogo quicquid in hoc deliqui, hanc mihi culpam condonet posthac non admissuro quid eiusmodi. Condonet, inquam, et non tam ipsi mihi, quam gravi dolori meo, qui affectus potest plurimum etc. De causa autem ipsa rogo, ne gravetur cognoscere, si nondum est transacta. Cognoscat, inquam, et constituat atque componat pro suo unius arbitrio, BCz, 243, p. 315 ut sublata istiusmodi disceptatione, non dicam altercationis materia, tam legatarii, quam alii quicumque false conceptam opinionem de me, quem avaritiae, rapinae aut iniquitatis condemnabant, iam tandem deponant sitque instaurata inter nos pax et animorum utrimque benevolentia etc. Quodsi vero gravatur id facere, quod minime reor, at saltem unum hoc nolit mihi negatum iri, ut civem subditumque suum, alterum de legatariis ⌊Francisci⌋ mei meisque calumniatoribus certa ac diligenti per obsides aut fideiussores cautione sic mandet provideri, ut nihil hostile in me meosve attentet per scelus et quascumque insidias. Id, quod certum habeo, facturum itidem dominum Dzialinski de suo altero. Quandoquidem et priores litterae ⌊dominorum⌋, et deinde Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊⌋ tale, quid videntur vel implicite insinuare eos, videlicet quid hostile aut moliri, aut mina paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ri. Verum nihil eo, ut ipse mihi persuadeo, opus fuerit, cum certum habeam rem esse transactam et omni ex parte compositam vel iamiamque componendam. Ut ipse enim ego, ita et Vestra quoque Reverendissima Dominatio toto studio volet provisum iri, ut hac disceptandi causa et omni deinceps alia aut sublata, aut nequaquam admissa, nihil deinceps accidat, quod facere, quid valeat ad dirimendam vel quovis modo infirmandam nostram inter nos benevolentiam et animorum coniunctionem. Polliceor enim ei omnia de me amica polliceorque hoc ipsum mihi de ea. Quam Deus Omnipotens praestet incolumem diu atque prosperet. Cuius damnum, quo est non mediocriter affecta in ⌊civitatis⌋ suae deflagratione, fero equidem dolenter. Ut hoc tamen mali ferat ipsa pro forti et magnanimo semper animo suo moderate feratque patienter non immemor humanae condicionis, quae, quam sumus diu in hoc procelloso mari huius vitae navigan(tes) or navigan(do)⌈navigan(tes)navigan(tes) or navigan(do)⌉, his et illis itemque illis malis et multifariis fortunae insultibus, fecit nos obnoxios. Rogo hortorque et moneo, consensu enim et aequanimitate sunt haec nobis mala potius lenienda, BCz, 243, p. 316 quam impatientia et dolore asperanda et tanto quidem magis ferenda patienter, si haec non nis i paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ permissu divino eveniunt dicente propheta:
cf. Vulg. Am 3,6 si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? ⌊non est malum in civitate, quod non fecerit Dominuscf. Vulg. Am 3,6 si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? ⌋. Sciet ille voletque etiam, si suae nos voluntati nihil viderit obluctantes, ut claro est exemplo ⌊Iob⌋ ille beatus omnigenum malis exercitus, sed de arce patientiae minime depulsus, abunde bonis potioribus iacturam istam compensare etc. Me commendo fraterno amori Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus ⌊Ioannes episcopus Vladislaviensis⌋ etc.
| |