1 | IDL 2365 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1540-12-15 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541(!)-12-29
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1597, s. 1157-1160
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1597, p. 1160
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et maecenati suo honorandissimo
BCz, 1597, p. 1157
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor colendissime.
Commendatione servitutis meae in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae commissa.
Allatae sunt huc ex urbe ⌊Roma⌋ litterae ⌊nepotis⌋ ex ⌊sorore⌋ Vestrae Dominationis Reverendissimae domino doctori ⌊Hosio⌋, quibus ab illo summa diligentia et contentione orat, omnia obtestans, ut canonicatus Warmiensis, si forte vacare decernetur, illi cedat neve a me impediatur. Ego, si hanc fuisse voluntatem vel Reverendissimae Dominationis Vestrae vel ⌊nepotis⌋ illius scivissem, numquam illum petere a reverendissimo ⌊domino⌋ meo in animum induxissem, qui non hanc solum, sed omnem fortunam viliorem mihi esse et inferiorem duco gratia Vestrae Reverendissimae Dominationis. Sed cum ad hanc meam petitionem et iam impetrationem a reverendissimo ⌊domino⌋ meo accesit, etiam voluntas commendatioque Dominationis Vestrae Reverendissimae, qua reverendissimum dominum meum rogare est dignata pro me, nihil dubito inconsulta Dominatione Vestra Reverendissima ⌊nepotem illius⌋ hunc canonicatum ambire. Et tametsi ego non dubito, si forte vacare decernetur, quin meus sit futurus, cui eum ⌊maiestas regia⌋ immediate a ⌊summo pontifice⌋, cum primum vacare beneficia decreta fuerint, impetrat, impetratio enim ⌊nepotis⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae ante vacationem beneficii irrita est, tamen quidvis mallem, quam ut eum contra voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae obtinere deberem aut in eo ipso aliquem Vestrae Reverendissimae Dominationis amicorum offendere.
Quare maiorem in modum Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum meum colendissimum, rogo, ne pariatur me in beneficio isto a suis impediri, ne quod mihi iam et voluntate, et commendatione Vestrae Dominationi Reverendissimae beneficii accessit, id alio illius inclinata mente non tam iucundum accidat. Spero Reverendissimam Dominationem Vestram mei, servitoris sui, et suae dignitatis habituram rationem. Nec enim id propterea scripsi, quod de Vestrae Dominationis Reverendissimae sanctissima constantia dubitarem, sed ut testatum relinquerem me omnem potius indignitatem et infortunium malle, quam ut in ea fortuna assequenda alicui Vestrae Dominationis Reverendissimae amico obstiterem, cui voluntas illius accederet.
Commendo BCz, 1597, p. 1158 me gratiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, domino meo colendissimo, eamque in annos Mathusalem valere cupio.
Vestrae Reverendissimae Dominationis humillimus servitor ⌊Nicolaus Lock⌋
| |
2 | IDL 6465 | Ioannes DANTISCUS do Mikołaj LOKA, 1544-05-30 List zaginiony |
odebrano 1545-04-05 List zaginiony, mentioned in IDL 2817 |
| |
3 | IDL 2790 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-02-01 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-06
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, address in another hand, BK, 230, s. 139-142
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BK, 230, p. 142 Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino suo clementissimo
BK, 230, p. 139 Commendata humillima servitute mea in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, domini mei clementissimi.
Quod proxime ⌊Casparis⌋ nullas meas ad Reverendissimam Dominationem Vestram adiunxerim, Reverendissime Domine, in causa fuit susceptum onus servitii in guardia ⌊summi pontificis⌋, quod ob inopiam sumptus cum maximo meo detrimento subire coactus sum. Ubi nihil aliud, nisi me singulis horis servitio interesse licet. Unde nisi me Dominatio Vestra Reverendissima, dominus meus clementissimus, in quo omnis spes mea est sita, exemerit, actum erit de me studiisque meis. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram obnixe precor me, ut mihi ex canonicatu a venerabili ⌊capitulo⌋ plus pecuniae, quo felicius in ingenuarum artium studiis versari possim, numeraretur, iuvare velit. Scit enim procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra, quantum pecuniae, qui ⌊Romae⌋ suis sumptibus vivere voluerit, ut habeat, oportet. Et nisi superinscribed⌈nisinisi superinscribed⌉ mihi superesset intimus amicus meus venerabilis dominus ⌊Caspar Hannovius⌋, nepos Dominationis Vestrae Reverendissimae, qui me et consilio, et auxilio numquam iuvare intermittit, pereundum mihi esset. Confido itaque P gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae eamque mihi inopi in hoc opem laturam minime dubito. De ⌊Alexandro⌋ vero nepotem Dominationis Vestrae Reverendissimae venerabilem dominum ⌊Gasparem⌋, cui negotium hoc magis est notum, quo in statu res sint, satis fuse scripsisse certo scio. Hoc unum tamen Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere ausim ⌊eum⌋ ex adventu meo ⌊Romam⌋ adeo perterritum, ut, quicquid agat aut quo se vertat, nesciat. ⌊Summum pontificem⌋ BK, 230, p. 140 proxima Quadragesima[1] ⌊Bononiam⌋ profecturum communis fama est. Praeter haec nova ⌊Romae⌋ alia sunt nulla, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae digna scribi putem. Commendo me gratiae et tutelae Reverendissimae Dominationis Vestrae, domini mei clementissimi. Quam ad annos quam plurimos salvam atque incolumem esse opto.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor ⌊Nicolaus Lok⌋ canonicus etc.
[1] Quadragesima (Great Lent) in 1545 started on February 18.
| |
4 | IDL 2804 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-03-20 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, UUB, H. 155, k. 91-92
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 216
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 149
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 451, s. 371 (angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
UUB, H. 154, f. 92v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino suo clementissimo
Reverendissime Domine, domine clementissime.
Quamprimum me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ ⌊dominus Caspar⌋, confrater carissimus, nomine Vestrae Reverendissimae Dominationis salutasset, eamque salvam atque incolumem esse cum cognovissem, magno affectus sum gaudio, ingentesque ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino meo clementissimo, quod mei in litteris suis mentionem fecerit. Det Deus itaque Omnipotens Reverendissimae Dominationi Vestrae pro hac singulari sua erga me gratia vitam salubrem, opto, atque eam longaevis temporibus felicem regnare concedat, necnon me ter fortunatum natum existimarem, si aliquando aliqua in re Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino meo clementissimo inservire possem.
Praeterea mei officii esse existimavi Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae hic agantur, scriptis significare, videlicet quod on the margin⌈quodquod on the margin⌉ ⌊sanctissimus dominus noster⌋ se prae nimia senectute adeo debilem esse exscusaverit, ut hoc Tridentinensi Consilio interesse non possit. Misit itaque ⌊Tridentum⌋ tres cardinales, deputatos legatos, ⌊unum⌋ de Sancta Cruce, alterum ⌊Parisium⌋, ⌊tertium⌋ de ⌊Anglia⌋, quos multi episcopi et quamplures alii doctissimi quique viri comitati sunt. Praeter haec ⌊Roma⌋ modo nihil aliud habet novi, sed quamprimum aliquid orietur Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere non negligam. De ⌊Alexandro⌋ venerabilem dominum ⌊Casparum⌋, nepotem Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui negotium istud magis est notum, quo in statu res sint, satis fuse scripssisse non dubito.
Ego, Reverendissime Domine, ob inopiam sumptus factus sum ex clerico miles, miserrimamque neglectis studiis in guardia ⌊summi pontificis⌋ ago vitam, et, nisi mihi solus dominus ⌊Caspar⌋ superesset, qui in me iuvando omnem suam impendit operam, intereundum mihi esset. Sed dabit his Deus quoque finem, atque haec olim meminisse iuvabit. Commendo gratiae et favori Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam diu salvam atque incolumem esse cupio.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Nicolaus Lok⌋
| |
5 | IDL 2817 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-04-20 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, UUB, H. 155, k. 94-95
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 225
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 151
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
UUB, H. 154, f. 95v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino et patrono suo clementissimo
⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae paenultima Maii anni praeteriti ad me datas, nonis Aprilis anni praesentis accepi,
quibus mihi Reverendissima Dominatio Vestra, quod me nep<ot>i suo, ⌊domino Gasparo⌋, commendaverit scribit, eumque in omnibus meis negotiis mihi profuturum indicat, quam suam in me iuvando operam, et qualis sit, Reverendissimae Dominationi Vestrae prioribus litteris meis declaravi, quodque suasu Reverendissimae Dominationis Vestrae, licet invitus, ⌊Romam⌋ sim profectus, ingentes pro hoc tam fideli consilio Reverendissimae Dominationi Vestrae domino meo clementissimo ago gratias. Sentio enim modo, quantum commodi mihi haec mea peregrinatio futuris temporibus adferre posset, si mihi tantummodo tanti superessent sumptus, quibus relicto hoc nefando servitio, solo ingenuarum artium studio operam dare liceret, qua in re spero, immo mihi certo persuadeo, Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum meum clementissimum, mihi inopi quemadmodum tum praesenti, tum etiam per litteras suas absenti, pollicita est, opem laturam. Nova, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae digna scribi putem, praeter haec alia sunt nulla.
Sacram ⌊caesaream maiestatem⌋ hisce temporibus legatum suum, ut ipse ⌊pontifex⌋ propria persona concilio Tridentino intersit, misisse, quod nuntium summus pontifex, cum excusationem suam apud caesaream maiestatem nullius esse momenti cognovit, aegro animo tulit atque nepotem suum nomine ⌊cardinalem Fernesium⌋, modernum ⌊Regni⌋ protectorem, hoc in negotio veloci cursu ad caesaream maiestatem misit. Quid vero inde orietur novi, quamprimum experiar, Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere non negligam.
⌊Alexander⌋ tredecimo (ante) Calendas Maii mecum lites coepit, quem brevi superinscribed⌈brevibrevi superinscribed⌉ poenam suis factis dignam accepturum minime dubito, perseverat enim in sua malitia, neque de sacramento (uti antea) quicquam credit, neque honorem eum, quem debet, cum eum aliquando divino officio interesse contingit, Sacrosancto Corpori Salvatoris nostri ⌊Iesu Christi⌋ exhibet. Praeterea, Reverendissime Domine, satis mirari non possumus
UUB, H. 154, f. 94v
cum ⌊domino Gasparo⌋ calliditatem superinscribed⌈calliditatemcalliditatem superinscribed⌉ eius hominis, qui litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae ad dominum Gasparum attulit, neque cur ⌊Romam⌋ venerit ab eo explorare potuimus, percontabatur tamen de ⌊Alexandro⌋ quam diligentissime cupiens eum alloqui, cum quo an locutus sit, scire nequeo, eumque aliquid in commissis ab aliquo ad Alexandrum habuisse existimo, sed nihil palam conari ausus est.
Commendo me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ gratiae et patrocinio Dominationis Vestrae Reverendissimae eamque longaevis temporibus salvam atque incolumem esse opto.
Ex urbe ⌊Roma⌋, XX Aprilis anno Domini 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor ⌊Nicolaus Lok⌋
| |
6 | IDL 2827 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-05-08 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1599, s. 527-528
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 528
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino clementissimo
Ex litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae proxime ad dominum ⌊Gasparum⌋ scriptis cognovi, quod nullae meae Dominationi Vestrae Reverendissimae adhuc sint redditae neque ubi locorum sim, Dominatio Vestra Reverendissima sciat. Quid causae vero sit, quod tam tarde ad Dominationem Vestram Reverendissimam perferantur, scire nequeo, cum ego etiam, ipso domino ⌊Gasparo⌋ teste, omnibus suis, quas per hoc tempus, quo ⌊Romae⌋ sum, Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsit, meas ad Dominationem Vestram Reverendissimam semper adiunxerim. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram, ne id negligentiae meae ascribat, obnixe precor, cum ii, quibus meas committo, quominus perferantur, sint causa maxima.
De homine autem isto, de quo Dominationi Vestrae Reverendissimae in prioribus scripsi, quid animi haberet, perspicere tum temporis satis non potui. Verum forte fortuna iam ⌊Prussiam⌋ a ⌊Roma⌋ discedere volens, ut contra me et dominum ⌊Gasparum⌋ coram iudice de rebus, quae illi non satis constabant, testimonium daret, ab ⌊Alexandro⌋ arrestatus, unde perterritus miser atque, ne Dominationem Vestram Reverendissimam testimonio hoc commoveret, pertimescens, se praedicto Alexandro nullum, cum de his, super quibus examinari debuerat, nihil sciret, testimonium dare posse excusavit, immo plus sibi de malefactis, quae maiori ipsimet Alexandro detrimento quam commodo essent, si ea fateri deberet, constare praesente ipso affirmavit. Quo audito ⌊Alexander⌋ animoque hominis cognito, continuo ab eo extensis brachiis discedens, eum, etiam examine relicto, liberum dimisit.
Quo ad causam nostram nihil optabilius nobis evenire potuisset, nam non satis miranda atque etiam horrenda illius hominis facinora, quae neque domino ⌊Gasparo⌋, neque mihi adhuc erant nota, nobis enumeravit. Super quae eum coram iudice II Maii clam examinari fecimus negotiisque nostris maxime profutura arbitramur. Non est itaque, cur is pauper Reverendissimae Dominationi Vestrae sit suspectus.
Ego, Reverendissime Domine, numquam, quandocumque oportunitate uti licebit, intermittam, quin Dominationem Vestram Reverendissimam de omnibus, quae hic agantur, certiorem reddam.
Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam diu salvam atque incolumem esse opto.
Ex ⌊Urbe⌋, 8 die Maii anno Domini 1545.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servitor ⌊Nicolaus Lok⌋
| |
7 | IDL 6466 | Ioannes DANTISCUS do Mikołaj LOKA, before 1545-10-15 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 2884: Redditae sunt mihi a Peruhio redeunti litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae eisque venerabilis capituli ad Dominationem Vestram Reverendissimam scriptae erant inclusae |
| |
8 | IDL 2884 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-11-15 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 153-158
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BK, 230, p. 158
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episco[po] Varmiensi, domino suo clementissimo
Redditae sunt mihi a ⌊Peruhio⌋ redeunti ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae eisque ⌊venerabilis capituli⌋ ad Dominationem Vestram Reverendissimam scriptae erant inclusae, quibus lectis singularem in me gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae et venerabilium dominorum inconstantiam cognovi, cum mihi ⌊Romam⌋ eunti pecuniam, quae canonicis bonis litteris operam navantibus a venerabili capitulo debetur iusto tempore, se missuros promiserint.
Nunc, in eo tempore, quo solutio fieri debet, exsistente, inter se quasdam statutorum fingunt exceptiones excusationesque, quo minus mihi eam, quam iure debent, spretis etiam monitionibus Dominationis Vestrae Reverendissimae solvant, immo in usus suos convertant. Neque miror, Reverendissimae Domine, quod talia superinscribed⌈aa superinscribed⌉ conari studeant, cum praelatorum et canonicorum apud ecclesiam tantus sit numerus, ut iis proventibus qui singulis accedunt, vitam sustentare nequeant, nisi id parum, quod nobis absentibus, deditur, sibi etiam vendicent, sed videant ipsi, in quem finem istud successu temporis deveniat, non enim erga me solum eiusmodi excusationibus utuntur, verum etiam erga venerabilem dominum ⌊Gasparum Hannovium⌋ nepotem Dominationis Vestrae Reverendissimae carissimum, qui a sex annis usque ad in hodiernum diem in negotiis et servitiis ⌊venerabilis capituli⌋ propriis sumptibus expediendis semper accuratissimus diligentissimusque fuit et adhuc est pro laboribus et benemeritis suis, statutis etiam bene solutis corpus praebendae a praedicto venerabili capitulo contra ius et fas sibi devagatur. Facile igitur Reverendissima Dominatio Vestra, quid inde eveniat, diiudicare potest.
Venerabilem dominum ⌊praepositum⌋ tamquam seniorem meis rogavi (etsi ipsimet ⌊venerabili capitulo⌋ satis superque hac de re scripserim, quarum copiam his inclusam Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto) meis rogavi, venerabile capitulum promissi et debiti admonere velit, ne, si posthac alio modo per me monitum fuerit, impudenter me fecisse dicat. Excusationem Dominationis Vestrae Reverendissimae, quod ob eas, quas nepotibus ceterisque amicis facit, expensas me iuvare non possit, aequo animo ut feram meque domum conferam necesse est, cum adeo ab omnibus me destitum, video, ut in ⌊Romae⌋ diutius manere non possim.
Negotium cum ⌊Alexandro⌋, Reverendissime Domine, in eo modo exsistit statu, ut nisi nos salvus conductus, de quo dominus ⌊Gaspar⌋
BK, 230, p. 154
Dominationi Vestrae Reverendissimae prioribus suis scripsit, impediat, cum confirmatione regiae sententiae brevi sit optatissimum finem consecuturum ms. consecuturae(!)
⌈consecuturumconsecuturum ms. consecuturae(!)
⌉ opem ferente nobis atque ipsae iustitiae domino ⌊Iesu⌋, quemadmodum fusius et domini Gasparis litteris Dominatio Vestra Reverendissima intelliget.
Causam mortis ⌊iunioris reginae⌋ omnes in tota ⌊Germania⌋ ⌊reginam seniorem⌋ esse dicunt. Nova praeter haec alia modo sunt nulla, videlicet quod lanczgrabius Hessiae totum exercitum ducis Brunswicensis prostraverit ipsumque una cum filio captivum tenet. Commendo me gratiae, tutelae et patocinio Dominationis Vestrae Reverendissimae eamque ad annos quam plurimos salvam atque incolumem esse opto.
Ex ⌊urbe⌋, XV Novembris anno a Christo nato 1545.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servitor ⌊Nicolaus Loka⌋ canonicus etc.
Enclosure:
BK, 230, p. 155
Salutem.
Reverendi ac Venerabiles Domini.
Iam dudum annus elapsus est, quo mihi pecunia ratione studii numerari debuit, nihil tamen usque huc accepi. Quamobrem autem id fiat, causam aliam invenire possum nullam, quam quod ⌊venerabile capitulum⌋ mihi ab ecclesia discedenti centum marcas Prutenicas mutuo dederat nihilque ulterius se mihi debere iam(?) on the margin⌈iam(?)iam(?) on the margin⌉ existimat. Totidem vero marcas me a ⌊venerabili capitulo⌋ accepisse fateor, ea tamen ratione, cum venerabile capitulum unicuique canonico bonis litteris operam danti, quoad in studio fuerit, singulis annis sexaginta marcas impendere consuevit et eam, quae ad annum praeteritum pertinebat pecuniae summam, mihi ab ecclesia ⌊urbem⌋ versus eunti solvit eisque alias quadraginta, quae numerum centum marcarum expleverunt, adiunxit. Quae quidem quadraginta marcae ab illis sexaginta anni subsequentis detrahendae sunt, quo facto nonnihil adhuc pecuniae tum ex sequentis anni summa, tum etiam ex allodio, quod post mortem venerabilis domini ⌊Georgii Donner⌋ mihi obvenit.
Quare Dominationes Vestras obnixe peto, mihi id reliquum, quod debetur, quamprimum mittere vel saltem in manus reverendissimi domini nostri, domini ⌊episcopi Varmiensis⌋, deponere dignentur. Hoc si fecerint, id quod etiam ipsa aequitas suadet et fraterna caritas, dabitur vicissim a me opera, ut gratum hoc officium vitae compensetur in hac praesertim urbe ⌊Roma⌋, in qua secundum variarum rerum eventum frequenter occurrunt benemerendi occasiones plurimae.
Commendo me etc.
| |
9 | IDL 6467 | Ioannes DANTISCUS do Mikołaj LOKA, before 1546-04-20 List zaginiony |
odebrano 1545-05-20 List zaginiony, mentioned in IDL 2973 |
| |
10 | IDL 2973 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1546-06-12 |
odebrano Guttstadt (Dobre Miasto), 1546-07-24
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 171-174
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BK, 230, p. 174 Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino clementissimo
Ex ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas mihi venerabilis dominus ⌊Gaspar⌋, nepos Dominationis Vestrae Reverendissimae carissimus, vigesima Maii cum viginti quinque ducatis reddidit, satis abunde cognovi, quanto amore et gratia me Reverendissima Dominatio Vestra complectitur, cum se acerrimum mei negotiorumque meorum def written over ess⌈ess def def written over ess⌉ensorem esse ostendit maximasque curas et molestias mea causa minime gravatur suscipere. Cum itaque huic adeo benigno et clementi Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me animo neque opibus, neque ullis meis servitiis satisfacere valeo, gratias debitas agere et Deum pro Dominatione Vestra Reverendissima orare numquam desinam. Venerabili ⌊capitulo⌋, quod pecuniam mihi missam acceperim, scripsi meque litteris, quantum potui on the margin⌈potuipotui on the margin⌉, illi commendavi petiique ab eo, ut solutionem pecuniae mihi (ut dicunt) mutuo datae usque ad felicem meum (si fieri poterit) in ⌊patriam⌋ reditum differat. Nam si eam pro 1546-11-11⌊festo divi Martini1546-11-11⌋ proxime futuro ex fructibus anni imminentis venerabile ⌊capitulum⌋ repetere voluerit, praescriptum tempus ab i written over e⌈eii written over e⌉pso nullo modo in ⌊Italia⌋ adimplere potero. Vereor tamen magnopere, Reverendissime Domine, immo mihi certo persuadeo, preces has meas nullum omnino pondus apud venerabile ⌊capitulum⌋ habituras. Praeterea Reverendissimam Dominationem Vestram latere nolui, quod sexta die mensis Iunii complures ex ⌊Gallia⌋ ad ⌊summum pontificem⌋ et nonnullos cardinales pervenere litterae, quae certo pacem factam inter ⌊Gallorum regem⌋ et ⌊regem Angliae⌋ in se continebant. De his vero, quae in ⌊India Orientali⌋ et ⌊Terra Sancta⌋ acta sunt, Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊⌋ domini ⌊Gasparis⌋ satis edoctam esse minime dubito. Cum ⌊Alexandro⌋ nostro quomodo agatur, eundem dominum ⌊Gasparem⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae de omnibus satis copiose ⌊⌋ certo scio. ⌊Qui⌋ summo studio laborat, ut quamprimum hac lite ad finem deducta in ⌊patriam⌋ ad Dominationem Vestram redeat. Quod brevi opem ferente domino Iesu futurum confido. Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis Vestrae Reverendissimae. Quam ad annos quam plurimos salvam atque incolumem esse cupio.
Ex ⌊urbe⌋, XII-a Iunii 1546.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor ⌊Nicolaus Loka⌋
| |
11 | IDL 3259 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1547-11-15 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 963-966
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 963
Commendata officiosissima servitute mea in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, domini mei clementissimi.
Reverendissime Domine, antistes clementissime.
Nolo Reverendissimam Dominationem Vestram latere, quod cum venerabilis dominus ⌊decanus⌋ noster ad {ad} nos pertulisset, sibi a doctore ⌊Solpha⌋ scriptum fuisse ⌊Alexandrum⌋ salvum conductum per ⌊reginalem maiestatem⌋ impetratum certo stain⌈[o]o stain⌉ habere atque ab omnibus criminibus absolutum esse et indies in ⌊Prussiam⌋ reditum maturare novasque turbas (ad concordiam suadens), [...]turum on the margin⌈[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉turum[...]turum on the margin⌉ suis affirmaret, continere me non potui, quin hac de re reverendissimum dominum meum, venerabilem dominum doctorem ⌊Hosium⌋, litteris meis certiores redderem et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ a quo huiusmodi fabulae scriberentur, aperirem.
Quid responsi ad meas acceperim, Reverendissima Dominatio Vestra ex litteris domini doctoris ⌊Hosii⌋ ad me datis (quae his sunt inclusae) accipiet. Neque ulli eorum de tali salvo conductu constare quicquam, reverendissimus ⌊dominus meus⌋ et dominus ⌊Grabia⌋ litteris suis approbant, praeterquam quod reverendissimus ⌊dominus Cracoviensis⌋ litterarum mentionem faciat, quae adhuc in Maio a ⌊regia maiestate⌋ ipsi ⌊Alexandro⌋ sunt concessae, quibus, ut quem vellet, ad defen<den>dum se sibi adiungeret procuratorem, illi sit admissum. Locutus est etiam frater meus cum domino ⌊Grabia⌋, ne facilis in emittendo huiusmodi salvo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ conductu esse vellet. ⌊Is⌋ iuramento adhibito pollicitus est se eum nullo modo emissurum. De reverendissimo domino ⌊episcopo Cra paper damaged⌈[ra]ra paper damaged⌉coviensi⌋ nullum est dubium, quin laboret, ne ⌊Alexander⌋ p[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ voti sui compos fiat.
Litterae Reverendissimae Paternitati Vestrae inscriptae paper damaged⌈[ae]ae paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ inclusae erant, quas aliquid magni in se habere, quod Reverendissimam paper damaged⌈[od Reverendissimam]od Reverendissimam paper damaged⌉ Dominationem Vestram scire oporteat considerans, communicato cum venerabi paper damaged⌈[m venerabi]m venerabi paper damaged⌉li domino ⌊Ioanne⌋, nepote Dominationis Vestrae Reverendissimae (qui me summo paper damaged⌈[mmo]mmo paper damaged⌉ amore complectitur), consilio, ne aliqua mora in red[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ committeretur, proprio nuntio illas Reverendissimae Dominationi paper damaged⌈[ominationi]ominationi paper damaged⌉s Vestrae mitto paper damaged⌈[tto]tto paper damaged⌉.
A domino ⌊Gasparo⌋ ex ⌊Urbe⌋ 21 Octobris litteras accepi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉, quarum data on the margin⌈datadata on the margin⌉ de die decima quarta Iulii erat praesentis anni. Quibus paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, quod adhuc ⌊Alexander⌋ propter cardinalium congregationem,
BCz, 1599, p. 964 quae hucusque nullo modo fieri potuit, liber maneat, indies hidden by binding⌈[es]es hidden by binding⌉ seque aut in ⌊Polonia⌋, aut in ⌊Prussia⌋ ... illegible⌈...... illegible⌉ omnino hiematurum commisso Sampsoni negotio pollicetur.
Nos hic apud ecclesiam prospera adhuc, laus superis, fruimur valetudine, Deum indies exorantes, ut Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum nostrum clementissimum, diu salvam et incolumem conservet.
Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis Vestrae hidden by binding⌈[Vestrae]Vestrae hidden by binding⌉ Reverendissimae.
| |
12 | IDL 3263 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mikołaj] LOK, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-18 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 333v (c.p.)
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 497
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Gratum nobis fuit, quod Fraternitas Vestra de ⌊Alexandro⌋ ad nos perscripsit ad nos scripsit fuit idem nobis G written over Q⌈QGG written over Q⌉ratum nobis fuit, quod Fraternitas Vestra ea nobis ⌊⌋, quae illi ad eam ex aula regis on the margin⌈⌊regis⌋regis on the margin⌉ in causa ⌊Alexandri⌋ de non impetrato salvo conductu scripta fuerunt. Idem nobis antea superinscribed⌈anteaantea superinscribed⌉ venerabilis dominus doctor ⌊Hosius⌋ et ipse magnificus dominus vicecancellarius on the margin⌈et ipse magnificus dominus ⌊vicecancellarius⌋et ipse magnificus dominus vicecancellarius on the margin⌉ descripserant, quemadmodum Fraternitas Vestra ex superioribus nostris litteris superinscribed⌈litterislitteris superinscribed⌉ ad nepotem nostrum, venerabilem dominum ⌊Ioannem Hannovium⌋, scriptis, intelliget, cui haec omnia significavimus, certiora tamen nunc ea esse credimus, cum eadem etiam nuntius Fraternitatis Vestrae retulerit, quam ut de iis nobis dubitare liceat.
Quod Fraternitas Vestra nobis litteras doctoris ⌊Hosii⌋, quas suis adiunxit, proprio nuntio transmisit, illi agimus gratias, et si vicissim illi gratificari poterimus, propensio nostra non deerit superinscribed in place of crossed-out promittimus propensionem nostram⌈promittimus propensionem nostram propensio nostra non deerit propensio nostra non deerit superinscribed in place of crossed-out promittimus propensionem nostram⌉ Fraternitati Vestrae.
Quam feliciter valere optamus.
| |
13 | IDL 3373 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1548-05-18 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-20
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 1089-1090
|
|
| |
14 | IDL 3441 | Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1548-09-03 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-09-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 1169-1172
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 1172 Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino et maecenati suo colendissimo
BCz, 1599, p. 1169 Reverendissime Domine, maecenas colendissime. Humillima servitia mea commendata{e} esse cupio Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Venit nuper exhi<bi>tor praesentiarum honorabilis Andreas de Calisch ad me on the margin, in the hand of sender⌈ad mead me on the margin, in the hand of sender⌉ cum litteris parentis mei, quibus a me postulat, ut nominatum Andream Reverendissimae Dominationi Vestrae litteris meis commendarem, quo subdiaconus exsistens diaconatus et presbyteratus ordinibus a Reverendissima Dominatione Vestra honorari possit. Ego, etsi hoc onus invitus in me suscepi, cum Reverendissimam Dominationem Vestram falcem suam in alterius messem minime missuram certo sciam, nullas enim habet dimissoriales, verum se eas habuisse atque longa itineris peregrinatione perdidisse coram ⌊episcopo Wladislaviensi⌋, a quo in subdiaconum ordinatus probabili on the margin, in the hand of sender⌈probabiliprobabili on the margin, in the hand of sender⌉ edocuit testimonio. Litteris tamen tum patris mei, tum domini ⌊officialis Pomeraniae⌋ permotus, quae eum probum atque devotum hominem esse testantur, continere me non potui, quin ei litteras ad Dominationem Vestram Reverendissimam darem hisque obsecro magnopere, quodsi illi aequum videbitur tempore adveniente hoc imperfectum opus amore Dei perficere dignetur. Habet Reverendissima Dominatio Vestra hominem pauperem et miserum, qui neque victum, neque amictum modo habet. Quare non dubito, quin sui Reverendissima Dominatio Vestra miserebitur, praemium a Deo exspectans. Quod, ut ad ordines sacerdotii acci ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉piendos veniam, Reverendissima Dominatio Vestra per venerabilem dominum ⌊Ioannem Hannovium⌋ confratrem mihi unice carum mihi significaverit, immortales ago gratias. Ad quos veniam perlubens, nisi equi, quos una cum curro cum fratre meo ad ⌊regiam maiestatem⌋ ⌊Radom⌋ versus proxime ablegavi, ultra praescriptum tempus in itinere tardaverint. Nova apud nos sunt nulla. Venerabilis domini ⌊Gasparis⌋ felicem ad nos adventum in dies exspectamus magno cum desiderio, non tamen omnes aequanimiter. Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere in annos quam plurimos. Cuius me gratiae, tutelae et patrocinio commendo.
⌊Warmiae⌋, 3 Septembris anno 1548.
| |