1 | IDL 3473 | Sigismundus de RUSSIS to Ioannes DANTISCUS, Modugno, 1530-03-31 |
received Mantua, [1530]-04-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 41-42
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Multotiens ad Vestram Dominationem litteras dedi et, quia ab humanitate et virtute tua responsum non accepi, vereor, ne infidi fuerint litterarum portitores. Cum autem ad praesens in ⌊caesaris⌋ castris militaturus se conferat ⌊Lombardiam⌋ praesentium lator
no(m)i(n)e or no(v)i(ssim)e⌈no(m)i(n)eno(m)i(n)e or no(v)i(ssim)e⌉
comes factus(?) de Russis de nostra Russorum familia et domini L(udovi)ci consanguineus, ut ad ⌊caesaris⌋ curiam veniat Vestram Dominationem meo nomine visitatum, rogavi. Quam habeo exoratam, ut mihi dignetur suam bonam valetudinem significare et, quia magnificus dominus ⌊Levicius⌋ in ⌊Civitate Neapolis⌋, qui meo honore et beneficio bonum opus effecit, ad quod perficiendum ⌊caesaris⌋ in meum favorem ad eiusdem regni ministros commendatitiae litterae mihi omnem tribuent dignitatem, ut per Vestram Dominationem quam citius fieri poterit a caesare impetrentur et ad me superinscribed⌈ad mead me superinscribed⌉ remittantur, pro eius inmensa humanitate ipsam exoro. Erit hoc opus ⌊maiestati suae⌋ servitio serenissimae et reginae et domino L(udovi)co gratissimum et ego plus Tuae Dominationis quam mihi ipsi debere profitebor. Et quia res ardua non est, spero, quod tua valida intercessio sola sufficiet. Sin autem opus erit favore reverendissimi archiepiscopi nostri qui, ut audio, est multum amicus et frater Dominationis Vestrae, et ad quem in meum favorem scribit per eundem consanguineum meum eius vicarius generalis in hoc archiepiscopatu ipse, quatenus(?) sibi visum fuerit, poterint invocare et uti, magis enim unita virtus fortior est. Vale, excellens domine et mei memor.
Ad servitia Vestrae Excellentis Dominationis paratissimus ⌊Sigismundus de Russis⌋ Barensis
[1] Missing parts of address were written on lost piece of paper the seal was impressed through.
| |
2 | IDL 649 | Sigismundus de RUSSIS to Ioannes DANTISCUS, Bari, [1531]-07-07 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 243, p. 169-172
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 365
|
Prints: |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quia tardissime fuit ad me perlatum, quod episcopali fueris dignitate illustratus, propterea sera gratulatio reprehendenda non est, Reverendissime Domine, qua de re tum gratulor et exopto, ut sempiternae Tuae Dominationi sit laudi dignitas ista, quae a viro magis illustratur, in quem collata est, cum etiam quibus verbis Dominationi Tuae gratias agam, non reperio, quod ad excellentem dominum ⌊Aliphium⌋ rescripseris, quod mei sis memor et studeas, quemadmodum possis meae exspecta written over satisfac⌈satisfacexspectaexspecta written over satisfac⌉tioni satisfacere, quam tua virtus, benignitas et humanissimae pollicitationes concitaverunt, verum quia per septennium ms. septemmnium(!)
⌈septenniumseptennium ms. septemmnium(!)
⌉ in hac me continui exspectatione et interim temporis iacturam aliquam non feci, sed assidue in perorandis et patrocinandis causis forensibus me exercui, a quarum mercennaria opera cupio tandem me liberare. Vestram propterea Dominationem vehementer exoro, ut huic meae subvenias sollicitudini, vel (ut verius dicam) propriae consulas saluti et honori, et postquam bono sidere mihi datum est habere licere tantum virum mei honoris amplificatorem, ut, quod pro amicos tuae virtutis studiosissimo coepisti opus, perficias, rogo, Reverendissime Domine, et mihi cures decerni alteram ex infrascriptis administrationibus: vel regiae aud<i>entiae provinciae ⌊Calabriae⌋, vel provinciarum Idrunti et Bari, in quibus duo creantur proreges et {et} apud quemlibet duo creantur magistratus, qui provinciales auditores appellantur, sunt non modicae administrationis et solent per biennium vel triennium decerni. Verum quia triennalis dictorum officiorum administratio magnum mihi conferret honorem et utilitatem, Vestram Dominationem habeo exoratam, ut omnem necessariam operam impendat, qua mihi triennalis alterutrius per ⌊caesarem⌋ decernatur administratio. Ex
p(raefa)tis or p(raedic)tis⌈p(raefa)tisp(raefa)tis or p(raedic)tis⌉
utilior reputatur illa, quae geritur in provincia BCz, 243, p. 170 ⌊Calabriae⌋ et ea de re longe gratior mihi foret. Unum moneo Vestram Dominationem, quod si forte de dicta regia audientia ⌊Calabriae⌋ alius reperiatur provisus de recenti, itaque non sit in anno proximo sequenti vacatura, et obtinuerit Vestra Dominatio mihi decerni alteram videlicet provin written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉provinprovin written over ...⌉ciarum terrae Idrunti et Bari est necesse obtinere litteras cum clausula derogatoria privilegio istarum provinciarum, quo cavetur, ne provincialibus possint dictae administrationes decerni. Etsi pro anno immediate sequenti de p(raefa)tis or p(raedic)tis⌈p(raefa)tisp(raefa)tis or p(raedic)tis⌉ regiis audientiis fuerit in alios facta collatio, itaque in anno sequenti non essent vacaturae, esset pur mihi gratum provideri de altera ex administrationibus iudicatuum mag(n)ae curiae vicariae in ⌊civitate Neapolis⌋, quae in anno proximo vel de mense Septembris vel Martii sunt vacaturae, per quam iudicatuum administrationem mihi pateret aditus ad maiora, si maioribus me dignum iudicarent, et ne vacuus altera ex p(raefa)tis or p(raedic)tis⌈p(raefa)tisp(raefa)tis or p(raedic)tis⌉ administrationibus remaneam. In anno proximo sequenti Vestram Dominationem habeo exoratam, ut si possibile erit ante ingressum mensis Septembris sequentis anni, alteram ex dictis provisionibus dignetur ad me remittere. Vale igitur, Reverendissime Domine, et amici non esto immemor, qui omnem rem suam, causam seque totum tuae virtuti, fidei tradidit atque benignitati.
Ex ⌊Bari civitate⌋, Nonis Iulii 1531.
Vestrae Reverendissimae Dominationis devotus servus ⌊Sigismundus de Russis⌋ Barensis
| |
3 | IDL 711 | Sigismundus de RUSSIS to Ioannes DANTISCUS, Bari, 1531-11-12 |
received Brussels, [1531]-12-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 152 + f. [1] missed in numbering after f. 152
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 436
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Plures, quas ad Vestram Reverendissimam Dominationem mensibus decursis dedi litteras Vestrae Dominationis benignissimum et peroptatum desiderant responsum, verum, quia vereor, ne infidi eas interceperint vel neglexerint tabellarii, rescribere decrevi non nimis veritus Vestrae Dominationis benignissimas aures tot litteris offendere, posthac tuae Dominationi summa in next line⌈aa in next line⌉ benignitas et proprii honoris sollicitudo et tot diuturnae ac humanissimae expromissiones in me omnem spem de tua virtute concitaverunt. Verum quia de mense Septembris sequentis anni proximi futuri in provincia ⌊Calabriae⌋ vacat administratio unius ex auditoribus dictae provinciae, quae solent alias decerni per biennium et alias per triennium, propterea Vestram Reverendissimam Dominationem habeo orig. abeo⌈habeohabeo orig. abeo⌉ exoratam, ut dictae provinciae Calabriae proximam vacaturam audientiae administrationem per triennium a ⌊caesare⌋ pro me impetrare dignetur ms. dige...(!)
⌈digneturdignetur ms. dige...(!)
⌉, et quidquid erogare necesse erit, per litteras cambii per bancos ⌊Belzerorum(!)⌋ remittere, quod in ⌊hac civitate⌋ habent orig. abent⌈habenthabent orig. abent⌉ negotiatores et respondentes, vel ⌊Neapoli{s}⌋, et statim remittentur, et perquam gratissime, et si remittere(n)t<ur>, dictam administrationem decernere per triennium Vestram Dominationem exoro, ut instet pro obtinenda triennali administratione, quia solet alias concedi et magno mihi erit commodo et honori. Vale, Reverendissime Domine, et me totum honorem quam meum Vestrae Reverendissimae Dominationi
AAWO, AB, D. 6, f. 152v
tutissime et benignissime protectioni committo et mando hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉.
Ex ⌊Bari civitate⌋, XII Novembris 1531.
| |