1 | IDL 1667 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-07-11 |
received [1537]-07-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 127
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 500
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 127v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia <episcopo> Culmensi et administratori Pomezaniensi, domino meo observandissimo et gratioso
AAWO, AB, D. 4, f. 127r
Humili commendatione cum obsequiorum meorum exhibitione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Iniunctum fuit mihi nudiustertius munus legationis obeundae in ⌊Cracoviam⌋, quod tametsi viribus meis accomodum non est, detrectare tamen nequivi. Statui itaque hinc ire 1537-07-18⌊XVIII huius Iulii1537-07-18⌋ recta ad Dominationem Vestram Reverendissimam in ⌊Lubaviam⌋ concessurus, ita ut ibi sum 1537-07-19⌊feria quinta1537-07-19⌋ ad vesperam atque de omnibus, quae in rem Dominationis Vestrae Reverendissimae erunt, latius locuturus.
Quam haec pro officio et studio meis erga Dominationem Vestram Reverendissimam nolui celare
Me eidem interim sinceriter commendando.
Ex ⌊Frauenburg⌋, XI Iulii MDXXXVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Alexander Sculteti⌋
| |
2 | IDL 4509 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-08-23 |
received [1537]-08-25
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 50
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 556
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 50v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, et administratori Pomesaniensi, domino meo clementissimo et gratiosissimo
AAWO, AB, D.5, f. 50r
Studiorum et servitiorum meorum debitaeque reverentiae exhibitione praemissa. Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime.
Non possum iterum non hortari Reverendissimam Dominationem Vestram, ut
tres(?) in aula s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊regiae maiestatis⌋ rem ita curet, ne alii quam quos indicavi, per s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ regiam maiestatem nominentur, de
gloria(tio)ne or glori(fic)a(tio)ne⌈gloria(tio)negloria(tio)ne or glori(fic)a(tio)ne⌉
hominum non habendo aliquem respectum. Existimo autem, quod ex ea nominatione plus dedecoris quam gloriae, si sapierint, sint laturi. De prorogatione facienda videbit Reverendissima Dominatio Vestra ex formula litterarum s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ ⌊regiae maiestatis⌋ scriptarum. Melius esset, ne si regia maiestas ad constitutum diem XX Septembris nominatos mitteret. Alioqui non video, quomodo ante conventionem in ⌊Grudentz⌋ venire possim ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quae utique haec etiam apud s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ ⌊regiam maiestatem⌋ efficere poterit, ut cubicularius hic sit XIX Septembris. Hoc praeterea nolo celare Reverendissimam Dominationem Vestram nos ante XXV Septembris etiam si XX die fieret postulatio, hinc recedere ad Dominationem Vestram Reverendissimam non posse propter quandam arduam causam, quae nobis est cum quodam nobili ⌊Georgio Sack⌋, cui venerabile capitulum XXIIII Septembris ad hic comparendum praefixit. De itinere Romano optimum foret, ut de multis interim saltem per litteras ageret Reverendissima Dominatio Vestra cum venerabili domino custode et an nonnulla mihi ad iter necessaria sint ordinanda, ita ut in medio Octobris iter aggredi possim. Interim me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae unice commendo, quam obnixe precor, ne aegro ferat animo me non valedicta Reverendissima Dominatione Vestra abisse, quod utique nullo contemptu per me admissum fuit. Sed haec melius coram.
Citissime ex ⌊Frawenburg⌋, XXIII Augusti 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Alexander Sculteti⌋
| |
3 | IDL 6427 | Ioannes DANTISCUS to Alexander SCULTETI, before 1537-09-08 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 1705 |
| |
4 | IDL 1705 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-09-08 |
received [1537]-09-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BK, 230, p. 31-32
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 32
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino meo clementissimo et gratioso
BK, 230, p. 31
Reverentiae et observantiae debita exhibitione praemissa. Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime.
Superioribus diebus per puerum venerabilis domini custodis redditae mihi fuerunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae in illarum calce annectit, ut rebus suis faveam. Profecto non erat opus haec desiderare Reverendissimam Dominationem Vestram, mallem enim antea mori quam coeptam amici(?) causam neglegenter fovere nedum turpiter deserere. Nihil in me umquam experietur Dominatio Vestra Reverendissima quam „est” esse „est”. Si quippiam scrupuli ab aliquibus, qui nunc cum votis suis primi esse volunt, cum sunt ultimi, ingeretur Reverendissimae Dominationi Vestrae, id nihil moveat ipsam, cui certe nihil proderunt illa vel plurium suffragia. Nam neque physicus regiae maiestatis, ut ex eius litteris accipio, aderit et alioqui petit se diligenter commendari Reverendissimae Dominationi Vestrae nihil aliud sciens quam rem omnem pro Reverendissima Dominatione Vestra totaliter esse expeditam, etiam si sine on the margin⌈sinesine on the margin⌉ aliorum nominatione.
Quam primum huc venissem a Reverendissima Dominatione Vestra, scripsi ⌊Georgio de Suchten⌋ cognato meo, ut si ⌊filius⌋ eius operante Reverendissima Dominatione Vestra per dominum ⌊Henricum Schnellenberg⌋ in coadiutorem reciperetur, se litibus non impliceret etc. similiter(?) de L illis ducatis. Super quo respondit mihi, ut ex inditis eius litteris intelliget Reverendissima Dominatio Vestra. Sed, ut audio, venerabilis dominus custos nihil usque dum egit cum domino Henrico existimans plurimum in rem esse, si prius litteras creditivas Dominatio Vestra Reverendissima ad dominum Henricum dederit. Insuper formidat in Urbe paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ multas impensas esse faciendas. Ego autem rem aliter processuram spero, ne opus sit in Urbe eas impensas facere. Si videlicet defuncto domino Henrico nepos meus adnitente Reverendissima Dominatione Vestra ad possessionem absque litteris coadiutoriae venerit, prout etiam factum fuit cum q(uondam) Achatio Frunt et venerabili domino Felice. Quis enim illi litem movere vellet, quem sciret iure coadiutoriae, quae omnibus erit nota, esse suffultum. Ob id permissio de expensis etiam in Urbe faciendis domino Fabiano non gravatim erit facienda. Primum itaque curare dignabitur Dominatio Vestra Reverendissima, ut qualicumque modo dominus Henricus constituat procuratores ad consentiendum in coadiutoriam, ne in hoc cognatus meus quicquam impendere cogatur. Alia, ut memoravi, faciliter obtinebit Reverendissima Dominatio Vestra apud capitulum. Neque suspicetur obsecro Dominatio Vestra Reverendissima in hac, quod cognatus meus cupit provisum filio, quicquam sinistri latere vel machinari, quid vergere possit in detrimentum status ecclesiae. Omnia enim sinceriter aguntur alioqui neque ego me text damaged⌈[e]e text damaged⌉ patronum nepoti facere vellem. De omnibus autem, quae Reverendissima Dominatio Vestra in hac re statuerit, oro me certiorem fieri. Interea me unice Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo stain⌈[o]o stain⌉.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus ⌊Alexander Sculteti⌋
| |
5 | IDL 5624 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-09-25 |
received [1537]-09-27
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 150
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 590
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 68, f. 150v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, postulato Warmiensi et administratori Pomesaniensi, domino meo clementissimo et gratioso
AAWO, AB, D. 68, f. 150r
Reverentiae et observantiae exhibitione plurimaque commendatione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Quae diebus proximis per aliquot nostrum facta sunt, intelliget Dominatio Vestra ex his, quae nunc mittuntur. Ego his totus intentus neque magna adulatione opus esse credens hactenus nihil scripsi, attamen scripsi, sed non cito cito. Nunc etiam(?) vix vacat, ut pluribus congratuler Dominationi Vestrae Reverendissimae, satis enim esse, quod omnia cesserint ex sententia Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui ad serviendum sum promptissimus et alacer.
Ne autem inanibus meis litteris sim Reverendissimae Dominationi Vestrae molestior, cupio nihilominus eidem esse commendatissimus.
Ex ⌊Frawenburg⌋, XXV Septembris 1537.
Eiusdem Dominationi Vestrae Reverendissimae deditissimus ⌊A(lexander) Scultetus⌋
Postscript:
Gaudeo dominum ⌊Theodericum⌋ nostrum, cui etiam nunc commendo negotium ⌊ecclesiae utriusque⌋, diligenter omnia petita perfecisse, sed homo totus integer et probus sui dissimilis esse nequit.
| |
6 | IDL 3643 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-04-20 |
received [1538]-04-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1081-1082
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1082
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino colendissimo et gratioso
BCz, 1595, p. 1081
Devota commendatione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et gratiose.
Tametsi meopte motu, non vocatus, me in consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae ingerere non deberem, non possum nihilominus pro debito officii mei, quo Reverendissimae Dominationi Vestrae sum devinctus, mentem quoque meam in hac indebita et, ut vocant, plus petitione venerabilis domini ⌊cantoris⌋ non detegere, cum credam neminem ex nobis fore, cui sinister hic conatus non sit displiciturus. Ob id existimo, ne propterea Dominatio Vestra Reverendissima turbari velit quodque cesset hoc negotium scriptis denuo agere apud dominum ⌊cantorem⌋ aut causas allegare, quare non obligetur, sed quod mentem suam Reverendissima Dominatio Vestra venerabili domino ⌊Felici⌋ scribat, quam domino cantori referre possit.
Ne autem ⌊ille⌋ apud suos conqueri aut fidem Reverendissimae Dominationi Vestrae paper damaged⌈[Vestrae]Vestrae paper damaged⌉ desiderare valeat, consulo, ut Reverendissima Dominatio Vestra in litteris ad venerabilem dominum ⌊Fel paper damaged⌈[Fel]Fel paper damaged⌉icem⌋ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉is se etiamnum d... illegible⌈...... illegible⌉dis offerat ad consentiendum in reservatione promissae pensionis adhortarique faciat dominum ⌊cantorem⌋, ut formulam praestandi consensus quamprimum mittat Reverendissimae Dominationi Vestrae. Nam ante reservatam pensionem per ⌊sedem apostolicam⌋ non est integrum [Reverendissi]mae Dominationi Vestrae on the margin⌈Reverendissi hidden by binding⌈[Reverendissi]Reverendissi hidden by binding⌉mae Dominationi Vestrae[Reverendissi]mae Dominationi Vestrae on the margin⌉ propter prius scriptas et alias multas rationes aliquam pensionem dare posse et ecclesiam gravare. Hac oblatione puto se magna ex parte liberabit Reverendissima Dominatio Vestra ex his tricis. Neque formidet Reverendissima Dominatio Vestra, quod ⌊sedes apostolica⌋ talem pensionem sit absque causa reservatura, hoc enim solum fieri solet ob ius cessum vel dimissum. Alioquin omnia beneficia iampridem per pensiones absumpta forent, si quisque pro affectu in suos posset reservari facere pensiones.
Hoc apud me indubitatum est, si in facta confirmationis vel admissionis postulationis expeditione haec pensio constituta non est, quod postea, etiam consentiente Reverendissima Dominatione Vestra non dabitur, si autem his meis satis tuto se committere noluerit Reverendissima Dominatio Vestra, consulo, ut omne negotium in praesentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae reiciatur.
Me interim Reverendissimae Dominationi Vestrae humiliter commendo.
Ex ⌊Frawenburg⌋, XX Aprilis MDXXXVIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Alex(ande)r Scult(eti)⌋
| |
7 | IDL 7265 | Ioannes DANTISCUS to Alexander SCULTETI, before 1538-08-13 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 1903: Quae nuper Reverendissima Dominatio Vestra mihi de coqua mea significavit, and in IDL 1905: Dominus Alexander longe mihi aliud quam Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsit. Ad illum litteras dederam et revera paternas, ut concubinam cum nothis, quae eius se esse gloriatur legitimam coniugem, abigeret, mihique hoc scandalum publicum advenienti videndum non praeberet. |
| |
8 | IDL 1903 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-08-13 |
received 1538-08-14
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BK, 230, p. 29-30
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 30
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo colendissimo et gratioso
BK, 230, p. 29
Observantiae et reverentiae devota exhibitione praemissa. Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime et gratiose.
Quae nuper Reverendissima Dominatio Vestra mihi de coqua mea ⌊⌋, non potuerunt non afficere animum, ob id maxime, quod perspicerem aemulos meos mihi varias struxisse technas meque non solum apud Reverendissimam Dominationem Vestram, verum etiam passim multis confictis traduxisse. Cum hactenus de coniugio nec per somnium quidem quicquam mihi in mentem venerit meque iactatio haec coquae meae, qua{m} ipsa constanter inficiatur, hactenus latuerit, sed mirum non est, quod obtrectatores mei haec et maiora comminiscuntur. Oro autem(?) Reverendissima Dominatio Vestra, quandoquidem delatores illorum numquam docebuntur, d... illegible⌈...... illegible⌉ obtrectatorum eiuscemodi calumniis faciles aures non praebere velit atque omnem rem usque ad mutuum colloquium differre dignetur. Non opinor Reverendissimam Dominationem Vestram in me exasperatam ob exsecutam citationem contra venerabilem dominum Hosium, praesertim quod intellexi a venerabili domino cantore alias in Heilsberg Reverendissimam Dominationem Vestram per ipsum, num aegre latura foret, si nepos meus contra dominum Hosium ius suum prosequeretur, sciscitatam respondisse, quia ad desiderium Reverendissimae Dominationis Vestrae res pro domino Fabiano Dameraw non successit, se susque deque laturam, quid alii essent iure facturi. Ante annum quoque, cum explicarem Reverendissimae Dominationi Vestrae de iure nepotis mei, quod tanto tempore in commodum Reverendissimae Dominationis Vestrae non consului prosequendum, non consideravi amaritudinem aliquam Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quomodo eatenus melius servire debuissem vel fratri germano, ignoro. Tandem post cessionem qu iuris mei, quae quo respectu ante annum facta est, optime novit Reverendissima Dominatio Vestra, non est mihi integrum neque meae potestatis, ut a causa, ob quam affinis meus defuncto Alberto Bisschoff missione proprii nuntii in Urbem sumptus fecit et expensas, illum totaliter retraham, aut si persuadeam de omnino relinquendo iure et causae cedendo, si alius quicumque id ab eo extorquere videbit, erit mihi multo gratissimum, tantum abest, ut quapiam inde crucier. Si vero ille neutiquam flecteretur, rogo et obsecro, Reverendissima Dominatio Vestra cogitare dignetur de tolerabili modo et condicione, quibus illi persuadeam transactionem, alioqui frustra rem conabor et absque meo demerito indignabitur mihi Reverendissima Dominatio Vestra. Quam interim obsecro, ut me pro observantia et studio meis in Reverendissimam Dominationem Vestram vetere sua benevolentia gratiaque et favore amplecti et fovere dignetur. Si quapiam alia in re me ad nutum Reverendissimae Dominationis Vestrae componere debebo, reperiet me ipsa sui addictissimum. Cuique me devotissime commendando omnem precor felicitatem.
Ex ⌊Frawenburg⌋, XIII Augusti MDXXXVIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus ⌊Alexander Sculteti⌋
| |
9 | IDL 7278 | Ioannes DANTISCUS to Felix REICH & Alexander SCULTETI, 1538-11-03 — 1538-11-09 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 1977: Litteras, quas Reverendissima Dominatio Vestra duobus hic in causa domini praepositi Gutstadensis ad me dederat, ob certas causas non reddidi nec reddendas puto.; written on request of Felix Reich (IDL 1963: Si non esset grave Reverendissimae Dominationi Vestrae utrique nostrum paucis scribere et ad concordiam nos hortari, occasionem nanciscemur rem inter nos tractandi. |
| |
10 | IDL 1976 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Mehlsack (Pieniężno), 1538-11-10 |
received [1538]-11-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 261-262
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 262
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo colendissimo et gratioso
BCz, 1597, p. 261
Observantiae et obsequiorum meorum commendatione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime et gratiose.
Intelligo dominum ⌊praepositum Gutstatensem⌋ fuisse apud Reverendissimam Dominationem Vestram, subinde etiam familiarem ipsius pro consilio huc fuisse missum, quod an pro voto acceperit, addubito. Existimo autem omnia pendere ex arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam rogo et obsecro me de mente domini ⌊praepositi⌋ certiorem reddere dignetur, an per me oblata acceptare velit, aut si nobis lite causa erit prosequenda. Quod si postremum aggredi cogemur, rogo, Reverendissima Dominatio Vestra nos in iustitia tueri et manutenere dignetur.
His me humiliter Reverendissimae Dominationi Vestrae commendans.
Ex ⌊Melsac⌋, X Novembris MDXXXVIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae adictissimus ⌊Alexander Sculteti⌋
| |
11 | IDL 1998 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-11-25 |
received [1538]-11-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 315-316
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 316
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo observandissimo et gratioso
BCz, 1597, p. 315
Reverentiae et observantiae debita exhibitione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et gratiose.
Quod ad ⌊⌋ meas a Reverendissima Dominatione Vestra nullum responsum neque per puerum Reverendissimae Dominationis Vestrae huc ablegatum acceperim, existimo causam fuisse, quod dominus ⌊praepositus Gutstatensis⌋ non sine iactura ⌊nepotis⌋ mei negotium comperendinare conetur. Ob id satius esse duco, ut ad exsecutionem litterarum apostolicarum procedatur. Eo forte incitatus libenter amplectetur conditionem oblatam, ad quam post inceptas expensas vix admittetur. An autem recte divinem, ignoro, humiliter nihilominus Reverendissimam Dominationem Vestram rogando et obsecrando, ut mihi significare dignetur mentem domini ⌊praepositi⌋, ne, si oblata refutarit, tempus frustra teratur.
Me Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui felicissima quaeque exopto, sinceriter commendo.
Ex ⌊Fruenburg⌋, XXV Novembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus ⌊Alexander Sculteti⌋
| |
12 | IDL 2005 | Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-12-02 |
received [1538]-12-04
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 325-326
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 326
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino meo colendissimo et gratioso
BCz, 1597, p. 325
Post reverentiae et observantiae debita exhibitione.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et gratiose.
Ne non obsequar voluntati Reverendissimae Dominationis Vestrae, accingam me 1538-12-03⌊crastina die1538-12-03⌋ ad iter, ut praestituta 1538-12-04⌊die divae Barbarae1538-12-04⌋ sim apud Reverendissimam Dominationem Vestram. Quae quidem, humillime obsecro, de hoc certiorem facere dignetur venerabilem dominum ⌊praepositum Gutstatensem⌋, ut 1538-12-04⌊eadem1538-12-04⌋ vel 1538-12-05⌊sequenti die1538-12-05⌋ quoque adsit, si ita facto opus esse censuerit Reverendissima Dominatio Vestra.
Cui me interea deditissime commendo.
Ex ⌊Frawenburg⌋, II Decembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimus ⌊Alexander Sculteti⌋
| |
13 | IDL 7186 | Ioannes DANTISCUS to Alexander SCULTETI, before 1539-03-19 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 2119: Novissime litteris et quidem paternis illum commonui, ne diutius patientia mea abuteretur et per Deum, iustum iudicem, rogavi, ut resipisceret. Quibus ne vel per unum iota respondere dignatus est. |
| |