Habentes dignam rationem servitiorum utiliorum S written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉SS written over ...⌉inceritatis Vestrae, virtute facultatum apostolicarum nominavimus illam ad primo proxime et immediate vacaturum canonicatum et praebendam etiam dignitatem ecclesiae Varmiensis et fecimus fieri cessionem in suum favorem magnifico ⌊Ioanni Andreae⌋ physico nostro.
Praeterea post nominatos nostros, videlicet primum ⌊Paulum Plothowski⌋ et secundum ⌊Carolum Antonium Bononiensem⌋ voluimus esse primum provisum Sinceritatem Vestram in ecclesia Varmiensi in praebenda et canonicatu etiam dignitate illius ecclesiae, etiam in mensibus ordinario concessis primo proxime et immediate vacaturis. Ad quod reverendus pater dominus ⌊Mauricius episcopus Varmiensis⌋ per nos summa diligentia postulatus, cum ⌊hic⌋ foret, dicens se ad maiora deligatum esse Sinceritatem Vestram, expresse consensit et suum ⌊capitulum⌋ ad hoc idem faciendum nobis inducere promisit. Cui quidem ⌊capitulo⌋ nos scribimus
commendan(tes) or commendan(do)⌈commendan(tes)commendan(tes) or commendan(do)⌉ personam Sinceritatis Vestrae et quantum nobis sit grata ac bene merita. Ad quae omnia confirmanda ita, prout volumus, scribimus litteras nostras reverendissimo domino ⌊cardinali Sanctorum Quattuor⌋, ut haec reservatio de primo vacaturo in ecclesia Varmiensi per summum pontificem firmetur, ita ut suum debitum sortiatur effectum. BCz, 1601, p. 556 Et sit haec reservatio maior omni exceptione, hoc nos aeque grate, ut libenter fecimus in favorem Sinceritatis Vestrae, urgentibus nos ad hoc suis bene meritis et ea, quam in rebus nostris apud ⌊caesaream maiestatem⌋ facit, opera et diligentia.
Hanc nos bene experimur et illam nobis commendat et inculcat magnificus ⌊Ludovicus Aliphius⌋ secretarius et orator noster, qui quicquid Sinceritati Vestrae in rebus nostris scripserit, ita facere et exsequi volumus hidden by binding⌈[mus]mus hidden by binding⌉ apud ⌊caesaream maiestatem⌋. Nam ita est voluntas nostra et ipse novit, quibus opus sit in rebus nostris. Nos haec et maiora, quae possumus, ubique facere volumus eidem Sinceritati Vestrae, nostro utique illam consequente<s> praemio et patrocinio. Nec desperet se aliquando his, quibus subicitur, dummodo omnia ex sententia et pro voto ac ea fide et virtute, qua coepit, perfecerit, praefici posse.
Et bene valeat.