Etsi dominus ⌊Nibschicz⌋ clarius omnia sciens, de singulis scripserit, volui tamen voluntati Vestrae Reverendissimae Dominationi satisfacere addereque aliquid de meo statui.
Serenissimi ⌊principes⌋ nostri feliciter vivunt, audiunt crebro oratores, quos more solito prudenti consilio praemisso expediunt. Tamen ⌊senior rex⌋ videtur non parum senescere ob hocque parum firmus, quae res forsan locum conventionis mutabit. Cuius rei sunt aliquo modo potentes potentes praecursores in particularibus conventionibus, qui quid statuent, audiemus.
Ex ⌊Italia⌋ nova scribuntur, quomodo in Curphu convenerint ⌊caesaris⌋ 50, ⌊Venetorum⌋ 80 et ⌊summi pontificis⌋ 32 triremes contra ⌊Turcum⌋ bene armatae adfuturumque imperatorem cum ⌊rege Franciae⌋ ⌊Neapoli⌋ mense Ianuarii. Quod si ita est futurumque sit, audiemus. Incerta ut incerta scribo. Quot praeterea naves illic sint, nescio. ⌊Rex iuvenis⌋ certo credit ⌊regem Franciae⌋ comitaturum ⌊caesarem⌋.
BCz, 1597, p. 204
⌊Rex Ioannes⌋ composuit res suas cum ⌊Turco⌋ Ecchius huc scribit (vidi et legi litteras) eum factum denuo tributarium debereque solvere infra 4 menses trecenta millia ducatorum. Rex autem iuvenis mihi dixit eum non tributum solvere, sed munus tantum dare. Timeo male.
⌊Vosczkowa⌋ movet omnem lapidem, sed nihil potest efficere nec efficiet quicquam.
Equum vallachum Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Eichler⌋ relictum statui meis adiungere. Fietque ex eo, quod iusserit Vestra Dominatio Reverendissima, cum responsum hab... illegible⌈...... illegible⌉uero ad eas, in quibus mihi eum dari, rogo. Interim trahat meum currum mereaturque victum etc.
⌊⌋ ⌊hinc⌋ Vestrae Dominationi Reverendissimae ultima Augusti, 10 et 14(!) Septembris, 9 et 20 huius. An litterae omnes reddantur, nescio. Debito meo satisfacio, ut et apud vos sciatur, quid hic agatur.
Cogito hac hieme in Prussiam abire, ut tandem rebus meis aliquando consulam, pertaesus sum aula hidden by binding⌈[a hidden by binding, possibly am⌈aa hidden by binding, possibly am⌉]a hidden by binding⌉. Dominus Lipniczki videns me has scribere, sui servitiorumque suorum addi voluit commendationem.
Dominus ⌊Fabianus Czema⌋ quoque se et servitia sua Vestrae Reverendissimae Dominationi diligenter commendat. Ego cum fratre meo, servitores, osculamur manus Dominationis Vestrae Reverendissimae.
Quae felicissime valeat.