Scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae ultimas sub dat(a) 1530-08-27⌊28(!) Augusti1530-08-27⌋[1] per quendam cursorem, parum ex quibus intellexit me hic adhuc torqueri. Et de illis somniatis litteris ⌊reginae⌋ nec hic auditur hactenus. Numquid non commodius poterant mitti ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae per illam viam, et iam mihi eas decies remisisset? Patientia. Rettulit hic unus Italus, qui adhuc in Iunio venit hic(!) a ⌊regina⌋, qui sciret omnino, sed nescio unde, quod ⌊dominus Ludovicus secretarius⌋ mittitur ⌊Barum⌋ et hic propediem sit venturus. Quod si ita foret, ⌊ille⌋ me redimeret. Ille me in eam peregrinationem expulerat. Quod utinam ita sit, adhuc sperarem, alias nescio, quid mecum agunt. Ego nihilominus iamdudum scripsi fratribus et amicis meis, ut venditis omnibus, quae hoc anno et futuro de fructibus meis sum habiturus, hic(!) mihi mitterent et ego ad eos recte venirem et ⌊reginam⌋ utinam non viderem. Novi et scio eam.
Dudum hic sollicitabat hic mercator ⌊Ia(cobus) Dunig(nan)o⌋, per quem remittere posset litteras istas reginae. Et dicit, quod multum important, nemo autem occurrit a duobus mensibus, qui iret in ⌊Poloniam⌋. Rogavit, ut mitterem eas ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae et ipsa mittat eas cum primis suis descripta via, qua venerunt ad eam, ac et ea causa, quoniam per neminem hinc transmitti poterant, quia iam vetustae sunt datae. Ego certe scio, quod si immineret perditio vel ruina status, non auderet eas mittere iste mercator expensis ⌊reginae⌋, habeat honorem.
Nil est, quod aliud scribam Magnificentiae Vestrae, quia in eodem praedicamento maneo sicut antea. Si illa quidpiam habebit, quod mihi scriberet boni, scio quod non negliget. Saluto ⌊fratres⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae, et frater meus se plurimum eidem recommendat et petit aliquot officium in curia sua. Cui mallet servire quam caesari. Commendo me et ego Dominationi Vestrae Reverendissimae, quam sanam et felicem semper valere cupio.