Diuturni silentii mei haec causa est. Semper credidi me post prima Festa Paschalia abiturum ⌊Brugis⌋ venturumque in ⌊Germaniam⌋. Ab eo tempore laboravi apostemate par written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉parpar written over ...⌉tim, partim negotiis familiaribus, durum enim visum est meis tam cito me excedere domo, praesertim cum id hactenus fecerim aliquanto meo cum incommodo, et destituere interim res privatas, ad quas videri posset tutissimum esse refugium. Auxit hanc opinionem, quod, cum in aulam nostram venissem, ibi offenderim omnia imparata neque etiam visae sunt occasiones, ob quas properarem ⌊caesare⌋ languente et rebus non apparentibus, ut componerentur. Tertium accessit, quod, cum hieme orig. hyeme⌈hiemehieme orig. hyeme⌉ superiore summo meo cum periculo neque levibus expensis meis superinscribed⌈meismeis superinscribed⌉ reduxerim ⌊ducatum Lucemburgi⌋ ad voluntatem ⌊caesaris⌋ ex ipsius maiestatis praescripto et ab aerariis nostris exiguum quiddam esset decretum, neque tamen illud persolutum hactenus, vidi duo incommoda mihi instare: aut, si non peterem, arrogantiae crimen aut ostentationis, aut certe incuriae, si peterem, laborem summum et iniquos sudores. Ut tamen non peterem rem mihi debitam, obstitit ratio, quod written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉quodquod written over ...⌉ non impetrarim, modus agendi noster s stain⌈[s]s stain⌉ive nostrum potius.
Nunc tamen omnino redeo ad vos, non enim possum diutius abesse ab amantissimis mei et cumprimis observandis. Dominus ⌊baro a Monfalconnet⌋ hodie hinc abiit, cum quo vel ante quem has scribo subsecuturus ante sex dies, nam hic curia est, cui simul et affectui oportet me non nihil indulgere.
Omnia sunt in eodem statu. Cum ⌊Anglis⌋ nihildum transactum. Dominus ⌊Thomas Heliota⌋ nudiustertius hinc abiit teque salutavit. Facit id ipsum ⌊uxor⌋ mea et familia, quae prospera omnia tibi apprecatur.
Et bene vale, Reverendissime Domine.