List #2425
Ioannes LANGHANNIUS do Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-05-11
odebrano Marienburg (Malbork), 1541-05-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 6, f. [1] missed in numbering after f. 48
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Post devotam servitiorum meorum exhibitionem.
Cum hodie sub prandium Crac(oviensis)(?) cliens Paternitatis Vestrae Reverendissimae ex aula Vestrae Paternitatis huc rediret onustos currus(?) secum trahens, periucunda nobis laetaque nuntiavit, siquidem iucundiora non potuit. Dixit salutem et paternam benevolentiam pietatemque erga nos, dixit Reverendissimam Paternitatem Vestram in omni actione atque reipublicae administratione florere, praeterea totam coronam famulitii sub tanto domino suaviter vivere et hic quidem legationis suae tenor fuit. Unde incredibili laetitia affecti rogabamus Deum caeli, ut eam felicitatem utrisque sineret esse et perpetuam et communem.
Non potui autem committere, quin de rebus nostris, quo in statu sint, quid actum, quid constitutum sit, scribam.
Id cum mihi a burgrabio narraretur, fabulosum putabam, porro, ubi serio pergebat, fidem fecit, accurrunt cum plures, accurrebam et ego tam tristi spectaculo steteruntque comae, vox faucibus haesit. Ibi video cadaver, hominem iam non vidi. Positio corporis monstrabat eum non potionibus (nihil enim biberat), sed acerbis doloribus gravatum ex e lectulo cecidisse in terram, ibi diu lucta fractus (quod frusta a cruribus avulsa, quae scamno et lectuli pedibus cruenta adhaeserant, docere poterant). Cum nemo esset, qui iacentem erigeret, spiritum reddidit. Ego puto
Mirum, quod mihi aegritudinem sui corporis non detexerit, qui fueram
Burgrabius hortum alta saepe cingit. Cementarii fabri murum testudine aequant. Cloaca sub coquina brevi brevi restaurabitur. Si quid praeterea occurrerit, quod sollicitudinem nostram requirat, ne hanc quidem sumus neglecturi, in nullo magis sollicitiores, quam ut Deum oremus, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam nobis in multos annos reddat incolumem. Quare optamus Paternitatem Vestram Reverendissimam semper bene valere.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae humilis capellanus et fidelis oeconomus
Postscript:
Haec omnium voluntate scripsi, ut uno ore omnes loqui videamur.