Ut suum viseret cognatum ⌊Franciscum Rufelaerdum⌋ fratrem nostrum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉, virum religiosum, nuper apud nos, Reverende Pater, fuit probus adulescens et fidus minister tuus ⌊Michael Amicus⌋ Gandavensis, concivis meus. ⌊Qui⌋ copiosus tuarum virtutum depraedicator praeclare tui mentionem apud nos fecit. Et imprimis quidem, quod nomine tui ⌊regis⌋ apud ⌊imperatorem⌋ nostrum honorificentissimae legationis munere perfungeris, ac deinde, quod etiam inter nostrates ⌊rei publicae⌋ tuae magnam partem sustines, carus utique ⌊imperatori⌋ nostro ceterisque principibus, praecipue tamen omnibus eruditis et sacra ⌊Musarum⌋ colentibus. Oratorem te commemoravit eloquentissimum et eminentissimum poetam omnique salutari doctrina perpolitum. Tuam comitatem ac dexteritatem in rebus obeundis dictitabat. Quibus de causis factum est, ut ⌊imperator⌋ noster apud se retinere te voluerit tuisque prudentissimis uti consiliis, quoties arduitas negotiorum expostularet. Audivimus denique divina quaedam abs te nuper elucubrata et quaedam edita quidem, quae nondum vidimus, quaedam vero, quae propediem tuo permissu ⌊Coloniae⌋ formulis excuderentur. Et haec quidem ⌊ille⌋ atque alia multa his similia nobis amice referebat. Graphicum profecto, Reverende Pater, nactus es tuarum laudum praeconem.
⌊Cuius⌋ verbis sic accendebamur in admirationem tui, ut amare te plurimum coeperimus tibique admodum gratulari, tuisque virtutibus favere. Ita namque natura comparatum est, ut eos etiam, quos numquam vidimus et excellenti gratia pollere cognovimus, non diligere sincero pectore nequeamus. Sed imprimis erga doctissimum quemque mihi vehemens est amor. Cuius impulsu factum est, ut hasce darem ad Tuam Celsitudinem litteras, quibus erga te meam testarer benevolentiam. Quoniam vero te singulari quadam humanitate praeditum intelleximus, ideo tenues ⌊Musae⌋ nostrae, verecunde quidem, sed tamen ad te venire teque salutare peroptaverunt.
Est ⌊Bruxellae⌋ pretiosa admodum sepultura viri illustris domini ⌊Philippi de Rauenstain⌋, cuius ad tuam eruditionem venit epitaphium a me concinnatum, quando obiit. Siquidem ⌊heros⌋ ille praeclarus dum viveret, magna contulit in nos beneficia, quorum nos immemores decet esse numquam. Et aliud carmen paper damaged⌈[en]en paper damaged⌉ de pace ⌊Cameraci⌋[1] facta ad te properat. Quae studiorum meorum sunt indices paper damaged⌈[es]es paper damaged⌉, in quibus, tam etsi non est admodum excellens eruditio, spero tamen pro tui candore, quicquid id est, te boni consulturum.
Ego vero, si quovis modo paper damaged⌈[odo]odo paper damaged⌉ usui possim esse tibi, omni tempore, quo apud Tuam Sanctitatem fuero, optarim(?) AAWO, AB, D. 6, f. 123v tibi fidele obsequium semper exhibere.
Opto te, Reverende Pater, tuosque omnes in Domino semper bene valere.