Post absolutionem conventus Marienburgensis recta me ⌊huc⌋ ad illustrem dominum ⌊marchionem Brandenburgensem⌋, ducem in ⌊Prussia⌋, contuli et ea omnia, quae negotium banni concernunt, exposui illumque in animo quietiorem et firmiorem reddidi, quemadmodum fortassis ex eius litteris intelligetur. Neque mihi in re Varmiensi defui eaque omnia, quae expedire videbantur, per medium domini ⌊Achacii Czeme⌋ castellani et ⌊Iohannis de Werden⌋ proconsulis Gdanensis cum apud status Prussiae, tum etiam apud ipsum reverendissimum ⌊dominum Varmiensem⌋ transegi, quod et ipsemet, quantum mihi conveniebat, non omisi.
Inveni non male erga me omnium fere affectos animos, sed cum prius in ⌊Tidemanum⌋ consenserint et ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ intercesserint, visum est pluribus non licere a priore sententia recedere, quod et ipse reverendissimus ⌊dominus Varmiensis⌋ in notitiam meam deduxit, qui alias in hoc conventu cum aliis dominis me humanissime tractavit consultumque mihi est id ipsum, quod et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ ego animo volvebam, ut obtinerem a serenissima regia maiestate litteras, quae statibus Prussiae, ⌊capitulo⌋ et reverendissimo domino Varmiensi, quantum posset fieri, clementius responderent maiestatem regiam pro hidden by binding⌈[pro]pro hidden by binding⌉ hoc tempore alium quam me non posse admittere coadiutorem rogareque, ut si coadiutor quispiam esse debeat, pro meritis meis etc. in me consentirent, qua in re iuribus, privilegiis et libertatibus ⌊terrarum Prussiae⌋ et ⌊ecclesiae Varmiensis⌋ nihil decedere deberet servaturamque maiestatem regiam pacta cum ecclesia Varmiensi inita, quibus derogaretur, si alium admittere<n>t coadiutorem quam eum, qui maiestati eius placeret daturamque maiestatem regiam litteras, quod consensus iste in personam meam iuribus, privilegiis et libertatibus terrarum Prussiae et ecclesiae nihil in posterum deberet officere.
Quod si fortassis inter BNW BOZ TG 14 nr 1690, f. 176v cessioni pro me non annuerent, ⌊maiestatem regiam⌋ pactis haesuram quousque per mortem se offerret occasio hique, qui ad eum modum respondendum statibus Prussiae, ⌊capitulo⌋ et reverendissimo ⌊domino Varmiensi⌋ censuerunt, putant rem pro votis serenissimae regiae maiestatis cessuram.
Ex his Dominatio Vestra Reverendissima facile conicere potest, quod omnibus modis apud serenissimam ⌊regiam et reginalem maiestatem⌋ atque apud primores aulae nostrae omnes per partem ambientem temptabitur, quo eo, quod avide cupit, potiatur utque commodius partem illam allicerem, proposita fuit cessio episcopatus mei, si ego assumerer, quae partem illam aliquanto reddidit faciliorem. Et quo me abduceret illa pars a prosecutione gratiae serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋, effecit, ut mecum praesenti auro et pensione ad vitam ageretur, ne hoc, quod ambit, impedirem. Id ipsum plane abieci, utpote simoniacum. Quod si serenissima ⌊maiestas regia⌋ in ea erga me gratia et propensione perstiterit (quod, ut ex Deo proveniat, necesse est), vicimus.
Non libenter attingo quempiam gravius, quam decorum est, non possum tamen pro fide mea erga serenissimam ⌊regiam maiestatem⌋ et ⌊regnum⌋ me continere, quin hoc refricem, quod in bello Pruteno novissimo actum est. Novit et meminit serenissima ⌊maiestas regia⌋, quod cum esset suspicio de reverendissimo olim ⌊Fabiano Varmiensi⌋, ne ad hostes deficeret, dominum ⌊Tidemannum⌋ et doctorem Iohannem Sculteti ad hoc facinus fuisse consultores, me autem serenissima maiestas regia contra hostes suos ante Vangrowiecz et locavit, et vidit armatum in acie. Non luctor cum larvis neque cuiquam velim detrahere, fidem tamen meam nulla in re umquam fuisse fragilem, non possum non palam facere. Deus scit cor et mentem meam, non ambio, sed quo melius et fidelius quam forsan alius serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ et regno patriaeque meae inservire possem, non recusarem et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ digniorem honorem et gravius onus subire. In his omnibus fiat Dei voluntas.
BNW BOZ TG 14 nr 1690, f. 177rEt quod mihi novissime, cum iret ad synodum Dominatio Vestra Reverendissima, iniunxit, ne mihi ipse desim, hoc maxime mihi apud Dominationem Vestram Reverendissimam expedire videtur, cuius text damaged⌈[ius]ius text damaged⌉ ope ex gratia Dei id sum, quod sum. Ad quem igitur alium his in rebus confugiam on the margin⌈confugiamconfugiam on the margin⌉, praeter Dominationem Vestram Reverendissimam habeo neminem, quam humiliter et impense rogo, quemadmodum coepit, apud serenissimam ⌊regiam et reginalem maiestatem⌋ fortunis meis faveat. Largitionibus et promissis usus sum numquam neque id apud Dominationem Vestram Reverendissimam puto necessarium. Ego alias Dominationi Vestrae Reverendissimae cum hoc meo corpore et facultatibus, qualesquales sunt, sum obligatissimus.
Mittit ad praesens in rebus suis magnificus dominus ⌊Georgius de Baisen⌋ palatinus Marienburgensis et dominus ⌊Achacius Czeme⌋ ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋, cui profecto et nobis terrarum et civitatum ⌊Prussiae⌋ consiliariis on the margin⌈consiliariisconsiliariis on the margin⌉ non levis fit iniuria, quod pars adversa, nulla audita sententia, frivole, ne dicam temere, ad maiestatem regiam appellaverit, inducta per bonum (si dis placet) virum ⌊Nicolaum Holste⌋ procuratorem, qui sua vesania multa negotia in ⌊terris Prussiae⌋ corrupit et infecit. Quod si diutius ad eum modum procurare debebit, longe graviores et periculosiores habituri sumus d paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉ifficultates, quam prius umquam habuimus, et verendum, ne ali paper damaged⌈[ali]ali paper damaged⌉quando in tumultum res exeat.
Quapropter et consulo, et rogo, ne eos, quos prius, in curia nostra inveniat favores, quibus reddatur insolentior. ⌊Gdanenses⌋ ⌊illum⌋ non abs re expulerunt neque ⌊civitatem illorum⌋ audet ingredi non ob aliam causam, quam quod misere sycophantiis suis Romanis, quibus etiam usque ad chordas pervenit, multis imposuit et plerosque perpetuis litibus involvit. ⌊Elbingenses⌋ illum etiam apud suos a procuratione reiecerunt et hoc eadem de causa. Quid fecerit reverendissimo domino ⌊episcopo Varmiensi⌋, qui graviter contra ⌊illum⌋ consiliariis in hoc conventu questus est, ex litteris eius, ut arbitror, ad ⌊maiestatem regiam⌋ intelliget.
Det itaque, quaeso, Dominatio Vestra Reverendissima operam, ne ille, BNW BOZ TG 14 nr 1690, f. 177v qui exilium a nobis meruit, apud nos imperium habeat, nemini apud nos nisi factiosis et qui superinscribed⌈quiqui superinscribed⌉ aeternis litibus oblectantur, carus est et omnes eas appellationes ex hoc nostro conventu, cum et ipse appellaverit, confecit, quo assequatur, quibus in curia regia plerosque corrumpat.
Et cum sim in procinctu profectionis meae versus ⌊Lubaviam⌋, non possum esse longior. Deberem quidem serenissimae ⌊regiae et reginali maiestati⌋ aliisque dominis non pauca scribere, quod paulo post facturus sum ex ⌊Lubavia⌋, inde etiam de omnibus Dominationi Vestrae Reverendissimae copiosius. Cui me humiliter et ex corde commendo. Christus Dominus noster sospitet et prosperet quam diutissime Dominationem Vestram Reverendissimam in omnibus.