Ego non video causam, ut Dominatio Vestra Reverendissima tantopere sollicita esse debeat de ⌊Sculteto⌋ apud ⌊dominam nostram⌋. ⌊Ille⌋ nonnisi semel ad ⌊illam⌋ scripsit iamdiu, illa vero Romam superinscribed in place of crossed-out ad illum⌈ad illum Romam Romam superinscribed in place of crossed-out ad illum⌉ semel etiam dumtaxat idque ⌊Hosii⌋ nostri iudicio. ⌊Is⌋ enim formam litterarum eiusmodi ad Scultetum confecit pro parte Reverendissimae Dominationis Vestrae cum narratione ⌊eius⌋ operum sanctorum et quod salvum conductum regium spreverit etc.
Quantum ego scio et quantum intelligo, ⌊domina nostra⌋ ⌊huius hominis⌋ patrocinium non suscipiet, nec pro illo mordicus pugnabit, neque alii. Ovis haec sine vellere est. Proinde Dominato Vestra Reverendissima nihil hinc metuat, nos enim nisi timidos persequimur. Agat itaque rem suam secura. Si quid postea nubeculae hinc or huic⌈hinchinc or huic⌉ obortum fuerit, facile id discuti poterit. Excusationes multae non sunt Dominationi Vestrae Reverendissimae defuturae, praesertim in re bona.
Locutus sum etiam de ⌊proconsule⌋, pertentando animam, num castellanus esse deberet. Responsum mihi est numquam id futurum. Nihilominus tamen fortasse necessarium esset, ut domini ac nobilitas missa legatione publica agerent cum alia, si quae sunt, tum vero id de proconsule. Suspicor certe, ne extollatur ad hanc tam amplam dignitatem, nam ⌊domina⌋ heri mihi dixit, cum dicerem cum illa: “Quid mali hinc esset, si homo ignobilis fiat consiliarius et locum habeat inter dominos? Nam et ⌊dominus Varmiensis⌋ etiam est de ordine ac genere civili, est tamen primus ille in ⌊Prussia⌋ in ordine senatorio. Cur igitur est creatus AAWO, AB, D.70, f. 347v nobilis is proconsul, si iuribus nobilium uti non debeat? Cum tamen creati nobiles sint aeque boni, uti nati ex nobili sanguine.”
Amplius non potui expiscari. Dominatio Vestra Reverendissima una cum ceteris dominis si quid hac de re acturae sunt, agant cito, priusquam aliquid fiat. ⌊Rex⌋ enim noster senex iam plus quam puer est. Omnia facit alieno arbitratu. Quid deceat vel non deceat, non videt etc.
Id etiam tacendum non puto: intrusus est ⌊palatinus plocensis⌋ ad capitaneatum Gnevensem paper damaged⌈[nsem]nsem paper damaged⌉ contra iura ⌊Prussiae⌋, contra iusiurandum ⌊regis⌋, et ... illegible⌈...... illegible⌉[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ si siluerint Dominationes Vestrae, plura huiusmodi audebuntur.
⌊Palatinus⌋ hic homo est omnium, quos terra fert, nequissimus paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉. ⌊Plocenses⌋ mei iam sciunt eius immanitatem, homicidia, rapinas, iudicia iniquissima, propter egestatem et naturae malignitatem ab eo facta. Dignus, qui non officiis publicis modo privetur, sed vita ac honore mulctetur etc. ⌊Is⌋ si ceperit audere furere in ⌊Prussia⌋, poenitebit dominos huic written over uius⌈uiusuicuic written over uius⌉ rei tempori non occurrisse etc.
De matrimonio ⌊regis iunioris⌋ nihil plane nunc audimus. Novarum rerum nihil habemus.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam perpetuo salvam ac felicem esse ex animo opto.