Accepimus iam dudum grato animo ⌊⌋ Strenuitatis Tuae datas
ex ⌊Valle Oleti⌋ 1527-08-17⌊XVII mensis Augusti.1527-08-17⌋ Ex quibus ac ex aliis
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
⌊maiestati regiae⌋, domino et coniugi nostro colendissimo, per Tuam Strenuitatem scriptis intelleximus illius in negotiis nostris solitam operam, studium ac diligentiam, quae non immerito comprobamus et uberiori gratia nostra suo tempore rependemus. Quod autem scribit Strenuitas Tua binas nostras ad se non pervenisse litteras, hoc nobis molestum est. Nam non libenter videremus, ut vel minimae litterae nostrae in alienas manus veniant, quod iam forte actum est non semel. Ad praesens nil aliud Strenuitati Tuae scribendum duximus, quam quod vehementer cuperemus, ut a solutione adohae liberae et immunes efficiamur, et arcem nostram Barensem quam primum recuperaremus. Hortamur Strenuitatem Tuam, ut omnibus modis, salva dignitate nostra et commodo, nitatur et satagat, quo desiderio nostro satisfaciat, etiam per intercessionem serenissimae ⌊imperatricis⌋, cuius maiestati sabellinos nostro nomine Strenuitas Tua obtulit, ut ex Tuae Strenuitatis litteris intelleximus. Et cum primum haec obtinebimus, Strenuitatem Tuam ad nos revocabimus. Hactenus hic nil vacavit etiam in hac sacerdotiorum post mortem olim ⌊episcopi Plocensis⌋ permutatione, quod personae Strenuitatis Tuae ex sententia nostra honori et commodo esse possit. Curabimus tamen, veluti curamus, ut eandem ad aliquam dignitatem, quae cum commodo illius erit, brevi extollamus omnemque impensam eiusdem abunde refundemus, quo servitiorum nobis exhibitorum et exhibendorum Strenuitatem Tuam non paenitebit, in quo minime dubitet. Accepimus insuper exemplar petitionis Strenuitatis Tuae sacrae ⌊caesareae et catholicae maiestati⌋ nostro nomine porrectae, quod libenter legimus, et utinam eo quod optamus brevi potiamur.
Praeterea nobis Tuae Strenuitatis literae redditae sunt sub
dat(a) or dat(o)⌈dat(a)dat(a) or dat(o)⌉ 1527-08-20⌊XX Augusti1527-08-20⌋ ex ⌊Valle Oleti⌋, ex quibus intelleximus, sub quo cardine res nostrae versentur et quomodo BCz, 3465, p. 82 ⌊astu⌋ tractentur, quoad Italici belli finis scitur. Speramus in Domino, quod brevi haec tempestas bellica sedabitur, namque exhaustas utrimque et penitus languentes vires credimus et nonnisi tranquillam pacem oborituram procul dubio tenemus. Quod Deus ipse faxit. Tuae vero Strenuitati non sit grave tantisper exspectare, quoad in tuto navigare valeamus, erimus suorum laborum neque ingratae, neque immemores, ut res ipsa utiliter indicabit.
De morte domini ⌊Guth⌋ falso Tuae Strenuitati nuntiatum est, ille namque vivit et aura fruitur aetherea. Si occubuisset, quod absit, non invitae intercessissemus pro Tua Strenuitate, ut villam ⌊Colombiam⌋ cum omnibus proventibus obtinuisset.
Sed Tua Strenuitas sit boni animi, nam ante suum ad nos reditum speramus aliquid eventurum, quod Tuae Strenuitati et commodum, et honorem parere poterit. Hoc nobis cf. Verg. A. 1.26 ⌊manet alta mente repostumcf. Verg. A. 1.26 ⌋ et effecturas nos pollicemur, quod Tuam Strenuitatem tam longae peregrinationis et taedii iam perpessi nulla ex parte poenitere possit.
⌊Florianum⌋ gratia nostra prosequemur, ut Tua Strenuitas cognoscat nos et illi, et servitoribus suis benignitatem nostrumque favorem libenti animo praestituras.
Venerunt ad nos non pridem ex ⌊Italia⌋ novitates, inter quas ferunt illustrem ⌊proregem regni Neapolitani⌋ diem clausisse extremum idque certo certius affirmant. Et quia ⌊illi⌋ a sacra ⌊caesarea et catholica maiestate⌋ mandatum fuerat de restitutione ⌊arcis Barensis⌋, propter continuos bellicos tumultus restitutio arcis expediri non potuit, et, ut credimus, ante expeditionem ab humanis ipse secessit. Audimus praeterea ⌊Don Hugonem de Moncada⌋ loco ipsius proregis surrogatum usque ad mandatum sacrae ⌊maiestatis caesareae⌋, quae vel illum confirmare vel alterum proregem constituere dignabitur. Tua Strenuitas, quae est hic praesens in curia ⌊caesaris⌋, audiet et sciet, quis erit futurus prorex in ⌊illo regno⌋. Curabit igitur, ut illae commissiones, quae domino ⌊Carolo de Lanoy⌋ datae fuerant, BCz, 3465, p. 83 in commendationem ⌊ducatus nostri Barensis⌋ et pro restitutione ⌊arcis⌋ denuo reformentur et novo proregi dentur et porrigantur, quo res nostrae brevi absolvi possint, praesertim restitutio arcis, super qua tota vis nostra consistit. Et speramus, quod amoto iam illo durissimo obstaculo omnia de plano procedant, ni bella aliquantisper obsistant. Quibus Deus ipse optimus maximus placidum finem imponere dignetur. Cetera committimus fidei et diligentiae Strenuitatis Tuae, quae est in facto, et novitates omnes ad unguem intelligit et pro temporis qualitate actus suos temperet. Et bene feliciterque valeat.