Pridie reddidit mihi ⌊Mauricius⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊⌋, bonum nuntium et spem exspectandam de coadiutoria afferentes. Utinam fata eo me deducant ad quietiorem scilicet et sanctiorem vitam, in qua re, divino habito adiutorio, nec egomet mihi, nec Vestra Reverendissima Dominatio deerit, ut a multis annis non temere mihi pollicitus sum. Timeo autem, ne menestra seu offa illa uncta sapiat simoniam. Pecuniam numerare non erit difficile, cum habetur. Quae etiam, si non haberetur, per bonos amicos daretur mutuo etc.
Nuper ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationi bis, nolens ulllum eo euntem vacuum litteris dimittere, significando, si quid innovatur. Nihil autem postea audivimus novi. Mirantur, quidnam in causa esse possit, quod cursor ordinarius, qui ex ⌊Bario⌋ singulis 40 diebus hinc inde mitti solet, non veniat.
De nuptiis serenissimae ⌊reginulae Isabellae⌋ nil certi possum scribere, cum ⌊rex Ioannes⌋ continuo per ⌊Turcas⌋ turbetur. Dominus ⌊Fabianus Czema⌋ se et servitia sua commendat Vestrae Reverendissimae Dominationi. Dominus ⌊Nibschicz⌋ fit cotidie difficilior et morosior, solo optimo vino et optimorum sodalium consuetudine reficitur.
BCz, 1597, p. 126
Dominus ⌊Bohuss⌋, qui aliquando fuit marschalcus reverendissimi domini olim ⌊Thomiczki⌋, statuerat abire ab aula. Interim honesto salario vocatus est ad servitium reverendissimi domini ⌊episcopi Posnaniensis hidden by binding⌈[nsis]nsis hidden by binding⌉⌋. Sunt aliquot inter primos aulicos, qui statuunt abire. Rerum omnium fit cotidie maior caritas. Stipendia nota sunt.
Nil restat scitu dignum, sed ecce rumor ex ⌊Ungaria⌋ venit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ aliquot millia ⌊Turcarum⌋ per ⌊regem Ioannem⌋ caesa et ⌊palatinum Vallachiae⌋ per ⌊Tartaros⌋ occubuisse. Certi mihi nondum quicquam constat.
⌊Vosczkova⌋ heri advolavit, seducta forsan misere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. Dixit (audivi) ⌊reverendissimus dominus Braniczki⌋ heri eam nil amplius posse efficere.
Hodie iterum imus venatum, redituri pro 1538-05-08⌊festis sancti Stanislai1538-05-08⌋. Postea quicquid erit novi, non omittam scribere.
Commendo me iterum Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae felicissime valeat.