List #291
Jan ZAMBOCKI do Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1526-07-05, postscript 1526-07-06
odebrano Granada, [1526]-11-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico domino
ms 1 In aula caesareae maiestatis,
ms 2 omitted⌈In aula caesareae maiestatisms 1 In aula caesareae maiestatis,
ms 2 omitted⌉
Salutem.
cf.
print 1 Czimmerman⌈Hanns Schulczms 1 Hanns Schulcz,
print 1 Czimmerman⌉. Is dies fuit 1526-05-04⌊quartus Maii1526-05-04⌋ mensis. Cuius rei seriem et historiam, si tibi in universum describere deberem, tecto et umbra mihi on the margin⌈mihimihi on the margin⌉ opus esset, quibus videlicet rebus historiarum scriptores gaudere solent, quaeque me (ut scis) deficiunt. Scio praeterea, quid a reverendissimo domino episcopo Cracoviensi de his rebus ad te perscriptum sit. Illinc poteris nonnihil conicere, sed plura ex fratre tuo, qui istuc ad te proficiscens maria et terras emensurus est, quique magnam partem earum rerum, quae hic Gdani actae sunt, coram contemplatus est et, quid futurum speratur, perspicere potuit. Adiectis adhuc 5 diebus tres continuos menses hic transegimus. De discessu nonnihil tractatur, sed is, quo die fut<u>rus est, nobis furfantibus non constat.
Causari videris, quod ad te rarius scribam. Dispeream, si quispiam alter crebriores det ad te epistulas aut si quisquam me uno plus superinscribed⌈plusplus superinscribed⌉ te diligit vel colit et observat. Sed ego, postea quam tu
Curia, immo tota patria nostra veterem illum suum praeclarum cursum tenet, quem etiam (quamvis longe abes) tamquam coram adesses pro tua rerum peritia considerare potes. Viget manetque illa (nobis cum toto orbe terrarum communis, qua etiam creator omnium Deus gaudere et delectari existimatur) rerum varietas atque mutabilitas. Nescio, an aliquis sit contentus sorte sua. Ille crucem sceleris praemium tulit, hic diadema etc. Premit insontes debita sceleri noxia poena etc. Pauperes egent, divites abundant, amant iuvenes, desperant senes, mediocres queritantur. Ego (ut tibi meam stultitiam referam) torpeo et attonnitus obstupesco atque, ut saxum Niobe, paene obrigui. Sed satis philosophatum. Si non fatuisatum, modo et hora divos adeundi appetit, qua re cessandum est aliquando et rumpenda haec loquacitas. Illud scias me nihil aeque cupere (q(ua)l(iter) te etiam expetere necesse est) quam reditum tuum huncque celerem. Vive, vale mei memor.
Postscript:
Nypczicz noster aberat hinc. 9 paene continuos menses fuit in Hungariam legatus in Fucarorum negotio missus superinscribed⌈missusmissus superinscribed⌉, quibus populari furore magna vis facultatum in fodinis est direpta. Ferunt plus CC milibus nummorum aureorum eos damnum fecisse. Ad haec recuperanda Michaele Spis et Georgio Hegel cooperantibus Nipczicz missus fuit. Profecerit necne, non plane mihi constat, tametsi Fukarones regi per litteras gratias egerunt, quod opera eius in integrum restituti essent. Illud conicere necessarium est tantorum clientum patronum auro q(uo)damtenus suffarcinatum esse. Accessit, quod Stossz senex nuper mortuus est, post quem
Hoc ideo adscripsi, ne forte, si priusquam Nipczicz huc venerit, fratrem tuum, qui ventum dumtaxat praesolatur, navem conscendere continget. De rebus eius, cui faves, aliquatenus certior fieres. Alioqui si fratrem tuum hic anteverterit, urgebo eum, ut ad te scribat. Haec scripsi mane hora sexta. Iterum vale.
Tuus