Nobilis ⌊Martinus de Lusien⌋, Reverendissimae Dominationis Vestrae subditus, ex itinere me allocutus narravit se aliorum exemplo seductum, cum sublatum putaret bombardarum interdictum, imprudenter incidisse Reverendissimae Dominationis Vestrae indignationem. Quam ut placare posset ipseque in pristinam gratiam recipi, existimavit meae intercessionis auctoritatem pondus aliquod habi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉turam esse. Rogatus igitur ab ⌊illo⌋, quamvis pro alienis subditis interpellare praeter meum sit morem, tamen pro iure amicitiae, quae cum illius familia olim mihi intercessit, tum quod probabile mihi visum est eum non destinata praenarrandi voluntate, quam constitutionis verba exprimere videntur, deliquisse. Oro, Reverendissima Dominatio Vestra, ⌊subditi⌋ factum in mitiorem partem interpretari ac veniae locum benignum illius errori concedere velit. Quod ⌊ipse⌋ cumulatiori obsequio se repensurum pollicetur ac erit id mihi etiam non ingratum. ⌊Simon⌋, nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae, eius nomine ferinam coxam heri cum litteris dono mihi obtulit, pro qua gratias plurimas ago. De reliquis, quae scripta sunt, in ⌊comitiis⌋ nostris proximis conferendi erit locus. Cupio me Reverendissimae Dominationi Vestrae esse commendatissimum eamque valer stain⌈[mum eamque valer]mum eamque valer stain⌉e diutissime.