Per quendam virum nobilem,[2] qui ⌊hinc⌋ ad vos est profectus a diebus octo, ⌊⌋ ea, quae tunc occurrere visa sunt. Nunc vero nihil est, quod scribam, quam pertaesum orig. pertesum⌈pertaesumpertaesum orig. pertesum⌉ huius longissimae morae aliam rationem consilii inire decrevisse. Ex toto enim tempore, quo ⌊hic⌋ fuimus, cum saepius admonuerimus ⌊principem⌋ nostrum, rerum suarum nullum umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ responsum obtinuimus. Quo fit, ut in magnis difficultatibus versemur non tam nostra causa, quam ⌊illius⌋, est enim ⌊hic ducatus⌋ expositus multis et dubiis vicinis, nobilitas autem ob id rerum novarum avida et minime hactenus coercita, indulgentia nescio magis,[3] an inscitia praefectorum. Haec et plura scripsimus frequenter responsumque nobis est unica respondendi ratione, hoc est silentio. Proinde statuimus collega meus[4] egoque praestolari ad festum Martini ms. o(!)
⌈ii ms. o(!)
⌉ diem.[5] Quo tempore si nihil certi habituri sumus, decretum est, ut ego profi written over e>⌈e>ii written over e>⌉ciscar ad ⌊caesarem⌋ redditurus illum de omnibus certiorem et mentem illius intentionemque sciscitaturus. Itaque ad XV-m huius futurum me reor ⌊Bruxellae⌋.
⌊Levinus⌋ meus hic mecum fuit. ⌊Is⌋, quod et ego illi optarem, vellet ingeri in familiam ⌊serenissimae reginae⌋, ad quod arbitratur auctoritatem orig. authoritatem⌈auctoritatemauctoritatem orig. authoritatem⌉ tuam illi posse plurimum conducere, qui et in ea es aula[6] gratiosus, et industriam illius habeas plane perspectam.[7] Petiitque, ut se tibi commendarem hoc nomine, si quis interim esset locus istic orig. isthic⌈isticistic orig. isthic⌉, in quo posset operam commodare, commendationem pro illo tuam ut interponeres, id quod pro tuo written over a⌈aoo written over a⌉ erga me affectu et benevolentia omnino persuadeo mihi facturum. Vellem enim et ego ⌊illi⌋ bene prospectum esse, ex quo mihi datum non est ut de quoquam bene mereri posse. Rogo te, ut hanc rem cordi habeas.
Litteras[8] ad ⌊uxorem⌋, quas written over m⌈mss written over m⌉ his inclusas mitto, da ⌊Michaeli⌋ tuo mittendas, si lubet. Et rectissime vale.