List #921
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) do Ioannes DANTISCUSs.l., 1533-03-27
odebrano [1533-04-12] Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino suo gratioso
Salutem dico.
Post eas, quas nuper scripsi, episcopus Olomucensis huc finem Posoniensis conventus scripsit, hoc est nihil illic actum esse omnino. In causa sunt, quod Ioannes rex Hungariae suos oratores caesaris Thurcorum mandato revocavit idque, ut ipse Constantinopoli pacem firmaret. Scribit namque Hieronimus de Sarra Siracusanus, paulo ante per Romanorum regem Constantinopolim missus, se ex Ferdinandi sententia apud illum caesarem firmasse pacem condicionibus, quas per Turci nuntium, cui filium adiunxit comitem, mox intelliget. Turcum vero et praesidia et arma omnia revocasse, hoc idem faciendum Ferdinandianos persuadet, ne hic data violaretur fides, cum caesar in integrum amicum et filium proprium susceperit Ferdinandum et Ioanni waywodae mandaverit, ut omnibus ex locis reducat copias. Ioannes scribit, cum ita placuit nostro adversario, ut Constantinopolim mitteret et ibidem de pace tractaret, opus non fore, ut duobus in locis de pace agatur. Accepisse enim ab imperatore mandatum, ut illuc illustrem Aloisium Gritti gubernatorem et consiliarium suum mittat, quod et mox fecit. Harum ego litterarum exempla, ubi commoda potero, mittam atque ita rebus infectis utrimque discessum est. Ea mihi res vehementer suspecta est, ne quid in his litteris lateat mali fraudisque. Haec, quaeso, si fieri possit, reverendissimo domino Warmiensi significare dignetur.
Raptissime, 27 Martii 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae Iostus subscripsit