Memini esse antea a nobis diligenter cautum, ne auctoritate nostra conventuum generalium translationes fierent, quas in constitutionibus
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋ sibi re servaverat. Palatinorum quoque absentia an commode praetexi possit, dubitare me facit, quod cum nuper nobis ⌊Elbingum⌋ conventuris eadem se difficultas offerret. Reverendissima Dominatio Vestra existimabat in iudiciis necessariam non esse dominorum palatinorum praesentiam. Utcumque tamen id habeat, quoniam propter temporis angustiam communicare non possumus, his de rebus consilia et video sententiam de transferendo conventu Reverendissimae Dominationi Vestrae et plerisque aliis dominis consiliariis placere. Mihi quoque ne displiceat, res ipsa monet, modo quamprimum excusetur factum apud s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ ⌊maiestatem regiam⌋ rationibus, quas Reverendissima Dominatio Vestra recensuit. Itaque domi me ipse continebo et statibus terrae Culmensis, ne rem ignorent, evestigio declarare studebo. Ad ea, quae per nuntium domini ⌊castellani Gedanensis⌋ Reverendissima Dominatio Vestra ad me scripsit, cum locum non daret consiliis meis, non videbar habere rescribendi causam aliquam. Vellem autem ne ab iis, qui se totius nobilitatis Culmensis legatos fecerunt, impositum esset Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod quale sit, res indicabit. Certe utcumque palatinus noster infacitiscat(?), non erat suadendum ⌊regiae maiestati⌋, ut quorundam importunitate mota, perpetuae suae constantiae rationem desereret. Ego facile patior quemque Marte suo res suas agere, quamquam dissidia haec placere non possunt. Cupio me Reverendissimae Dominationi Vestrae esse et habere semper commendatissimum. Cui precor omnia faustissima.