List #3466
Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1529-07-12
odebrano Genoa, [1529]-09-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico domino
Magnifice domine, amice carissime et honorande.
Redditae mihi litterae Vestrae Dominationis declararunt et illam bene valere et me non deletum esse de mente eius superinscribed⌈eiuseius superinscribed⌉ et amicitia, quae duae res me oblectarunt plurimum. Faveo enim Vestrae Dominationi salutem ac quosque felices successus, et me ab ea amari plurimum desidero. Quod autem hactenus ei scripserim nihil, in causa fuit, nolui enim gravare eam laborare rescribendi, cuius legendis litteris vel libris potius, ad utramque maiestatem principum nostrorum datis, non semel os et oculos defatigaverim, unde metiebar, impie et impudenter me facturum, si ineptis incultisque litteris meis auribus eius oggannirem et manus ipsius, tanta scriptione alioquin lassatas, ad rescribendum provocarem et, quanta est eius humanitas, cogerem. Nullam tamen praetermisi occasionem, ubi res Vestrae Dominationis postulare videbantur, quominus opellam meam diligenter impendissem. Verum perculerat animum meum catalogus ille domino Cornelio Scepero oratori caesareo, adolescenti omnibus numeris commendatissimo, datus, in quo Vestra Dominatio descripserat amicos suos in aula serenissimi principis nostri, quorum consuetudine homo suavis ille et paene litterarum ipsae deliciae ex praescripto Vestrae Dominationis uteretur, et dum me farragini illi adscriptum non compererim, plurimum indolui et frequentibus suspiriis deploravi, quod me tam infelicem viderem, ut albo amicorum vestrorum putarer indignus. Cornelius, ut nusquam se sibi dissimilem non exhibuit, ut qui humanus, prudens et eruditus, non est aspernatus, sed amori vestro fidens, me quoque catalogo addere, agitque etiamnum mecum per litteras. Cui ego quoque respondeo, sed amoris puritate et vehementia, non litterarum elegantia et lepore, mittoque litteras ipsas ad manus Vestrae Dominationis, quam rogo, curet pro utriusque nostrum BCz, 1595, p. 18 amore, ut ad eum, ubi ubi ille fuerit, perferantur. Et deinceps Vestrae Dominationis suis me amicis seu amatoribus adnumerare non dedignetur, qui si minus possum, at non minus cupio tibi et tuis. Vale, vir optime, meque, quod cupio, amare non abnuas.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Magnificae Dominationis frater