List #4546
Adolphus de SCORNACO do Ioannes DANTISCUSRome, 1535-06-03
odebrano [1535]-07-22 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Salutem plurimam. Reverendissime Domine et Patrone incomparabilis.
Non dubito, qui paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉n Paternitati Tuae mirum videatur, quod ego tam insolens audeam scribere ad eum, qui in summa dignitate et rerum administratione sit constitutus, nempe qui talibus levibus naeniis non deberet praepediri, sed sese exhibuit tanta nuntii commoditas atque eadem argumenti ubertas, quae facile persuasit, ut Tuam Paternitatem a seriis aliquantisper avocarem. Credebam praeterea non insuavia futura, nisi omnino a pristina morum ac vitae ratione sit alienata.
Primum sane Paternitatem Tuam latere nolui, quamvis suspicor eam famam ad vos pervenisse, dominum meum ac patronum singularem, dominum
Habui proximis diebus ex
Pontifex creavit sex cardinales in 4-or temporibus Spiritus, quorum sex tres sunt praesentes in curia Rhomana, reliqui tres absunt et sunt nomina haec: Capuanus, is est frater Nicolaus Germanus Misnensis,
Monasterienses de deditione tractant, sunt enim ad extremam penuriam redacti et desperati. Gubernator Frisiae his proximis diebus VI-c anabaptistas, qui in partibus Frisiae locum cuiusdam monasterii fortificaverant obsidione inclusit et violenta manu occupavit omnesque gladio ultore delevit.
Nondum effluxis octo diebus, in Ambsterdam, munitissimo oppido Hollandiae, quidam anabaptistae noctu omnes vigiles, in domo consulari excubias servantes, interemerunt et domum violenter occuparunt, burgimagistrum interfecerunt, sed illico facta bonorum Christianorum irruptione, omnes interempti fuerunt, nisi nimium festinassent in exsecutionem sui sceleris anabaptistae exspectassentque ad unam horam habuissentque sui sceleris complices VIII-c viros, qui reliquos omnes interfecissent, oppidum vi occupassent. Sed prospexit Omnipotens Aeternus Deus.
Datum
Postscript:
Haec sunt, quae nolui Paternitatem Tuam ignorare, sic est turbulentus reipublicae Christianae status.
Quod ad me attinet, reliqui caesarem ante duos annos in Hispanias navigaturum, uno altero anno vixi meis apud Flandros, secundo contuli me
Si quid est in quo Paternitati Vestrae possim inservire, inveniet me ad quidvis paratissimum. Hoc unum deprecor, ne aegre ferat, quod tam audenter te a seriis negotiis interpellarim. AAWO, AB, D. 5, f. 118v Federicus dux Bavariae fuit apud caesarem in Hispaniis. Fama est illi nuptui datam iri principem Daniae natu maiorem.
Bene valeat Reverendissima Paternitas Vestra, quam Deus Optimus Maximus diu conservet incolumem.
Ex urbe
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis servitor