⌊⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae in principio istius mensis et paulo post 1530-01-10⌊decima etiam huius1530-01-10⌋ iterum ea, quae tum se offerebant, cum domino ⌊Iacobo Copecz paper damaged⌈[z]z paper damaged⌉⌋ misique cum eo quaedam exemplaria ⌊⌋ meae, quam hic de temporum nostrorum calamitatibus edidi, et in eventum, si forsan ista exemplaria ad dominum ⌊Copecz⌋ non pervenissent, nam illa ad eum misi ⌊Venecias⌋, adiunxi his alia, quo Dominatio Vestra Reverendissima liquidius cognoscat me hic de rebus nostris, quantum mihi licet et convenit, non tacere, quandoquidem indutiae hic nostrae cum ⌊Turcis⌋ passim male audire coeperant. Ad id reprimendum ⌊⌋ haec mea non obfuit fuitque a multis admissa, quemadmodum vel ex solius reverendissimi domini ⌊cardinalis Farnesii⌋ testimonio, cuius his inclusi copiam, patebit. Ad praesens non visum mihi fuit integrum cum hoc nuntio ⌊maiestati regiae⌋ et ⌊reginali⌋ scribere, missurus subinde, ut in novissimis scripsi, ⌊fratrem meum⌋, cum quo de omnibus copiosius. Nolui tamen omittere, cum mihi doctor ⌊Resszicza⌋ diceret se habere tabellarium, quin scriberem congeramque in compendium, quae post ⌊⌋ hucusque acta sunt, de quibus ea, quae digna videbuntur, Dominatio Vestra Reverendissima in notitiam ⌊maiestatis regiae⌋ et ⌊reginalis⌋ deducet.
1530-01-11⌊Undecima die huius1530-01-11⌋ vocatus fui cum aliis oratoribus ad consistorium, quod tum ⌊pontifex⌋ iusserat fieri, proponebatque ⌊cardinalis Farnesius⌋ nomine pontificis difficultates, in quibus nunc respublica Christiana versaretur, et ⌊Turcarum⌋ rabiem atque potentiam, postulans ab oratoribus, si ad consultandum de his rebus haberemus mandata, quo imminenti huic periculo obveniri possit. Inter omnes oratores praeter caesareos et Anglos nemo fuit, qui ad ea tractanda mandatum se habere diceret. Angli dicebant se habere limitatum, quod de his rebus cum nullo(?) alio, quam cum aliis oratoribus simili mandato fulcitis, agere deberent. Qua de re ⌊cardinalis Farnesius⌋ nos alios hortabatur et rogabat, ut ad reges et dominos nostros scriberemus pro sufficienti mandato, quodque illud cumprimis habere possimus rebus Christianis sic urgentibus et quod pro pecuniis ad hoc negotium contra ⌊Turcas⌋ conquirendis iam ⌊pontifex⌋ per omnia sua et ecclesiae dominia contributionem indixisset tam saecularibus quam etiam ecclesiasticis, ut videlicet omnibus illorum bonis, mobilibus et immobilibus, taxatis de quolibet centum ducatis medium ducatum persolverent, adiungens pontificem dedisse exemplum, quo omnibus ea res magis cordi foret. Ad ea quisque nostrum pollicitus est operam suam apud dominum suum interponere, quo huiusmodi mandatum quantocius haberi possit.
BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1287, f. 85v
Haec fuit summa istius consistorii.
Proposuit etiam dominus ⌊cardinalis Gattinarius⌋ supremus ⌊caesareae maiestatis⌋ cancellarius contra reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum Gneznensem⌋, ad quae respondi me in his nullam habere commissionem, sine qua nullius me errata defensurum, protestatus written over i⌈iusus written over i⌉ nihilominus, ne quicquam ea in re in praeiudicium ⌊maiestatis regiae⌋ et ⌊regni Poloniae⌋ fieret. Sic fuit discessum. Loquebatur etiam mecum de hoc negotio reverendissimus dominus ⌊cardinalis Sanctorum 4⌋ seorsum, cui praeter commissionem id respondi, quod potui. Sic fuit discessum.
Interea nihil aliud se obtulit, quam quod ⌊Florencia⌋ adhuc oppugna paper damaged⌈[ugna]ugna paper damaged⌉tur, unde huc pridie venerunt oratores petentes pacem, sed, ut paper damaged⌈[sed, ut]sed, ut paper damaged⌉ passim creditur, plus ad explorandum, quae hic fiunt, quam ad paper damaged⌈[ad]ad paper damaged⌉ componendum huc venerunt. ⌊Pontifex⌋ adeo in eos est exulcera paper damaged⌈[lcera]lcera paper damaged⌉tus, quod, si forte liceret, ipsemet in persona interesset obsidioni paper damaged⌈[bsidioni]bsidioni paper damaged⌉. ⌊Florentini⌋ contra – adeo feruntur animati et offirmati, uti(?) priusquam paper damaged⌈[riusquam]riusquam paper damaged⌉ se ⌊pontifici⌋ dederent, potius quodvis exitium perferre written over i⌈iee written over i⌉ sunt pa paper damaged⌈[pa]pa paper damaged⌉rati. Si isti sumptus contra ⌊Turcas⌋ deberent fieri, qui in ⌊Florentinos paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉⌋ profunduntur, credo, quod iam et ⌊Belgradum⌋ recuperassemus. Post novissimum, de quo scripsi, consistorium, ne verbum amplius hic de ⌊Turcis⌋ audimus. Velim, ⌊maiestas regia⌋, quam longissimas posset, iniret indutias. Vereor, ne ⌊caesar⌋, quamprimum ⌊Romae⌋ coronatus fuerit, rursus in ⌊Hispaniam⌋ traiciat, sicque cf. Vulg. Mt 27. 64 ⌊novissimus error peior erit prioricf. Vulg. Mt 27. 64 ⌋. Sed de his atque aliis, de quibus non satis tutum est agere per litteras, cum ⌊fratre⌋ meo latius.
Debueramus hinc abire 1530-01-20⌊20 huius1530-01-20⌋,[1] sed adhuc profectio nostra protrahitur. ⌊Caesar⌋ coepit pridie laborare quadam febricula et gravissimo catharro. Caveat etc. Habituri sumus, cum pluat cotidie, pessimum iter et nemo forsan peius, quam ego, deficiens in viatico. A mense Augusto, quo venimus ad istam ⌊Italiam⌋, non est mihi responsum de provisione mea a ⌊reginali maiestate⌋ et iam debeo 550 ducatos amicis. Pro ista profectione, ne mandatum ⌊regiae⌋ et ⌊reginalis maiestatis⌋ excedam, cogor, si quid recularum mihi reliquum est, pro habendis ducentis ducatis impignorare aut vendere feramque adhuc istam personam, sicut hucusque feci, modo quo possum honestiori. Venerat huc superiori die dominus ⌊Antonius Welser⌋, qui cum fratre suo ⌊Bartholomaeo⌋ capite istius societatis multam mihi pecuniam in ⌊Hispania⌋ sine suo, ut vocant, interesse et emolumento pro servitio ⌊reginalis maiestatis⌋ BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1287, f. 86r
dedit in mutuum. ⌊Is⌋ mihi questus est, quod ⌊thesaurarius reginalis maiestatis Barensis⌋ acceptis litteris meis cambii adhuc ei debeat 800 ducatos, et cum ab eo peterem, ut mihi pro ista profectione cum 200 ducatis subveniret, respondit mihi: willige pferde sol man nicht zu vil reittenn. Quibus igitur in angustiis versor pro fidelibus et du
ris meis servitiis, facilis est coniectura. Scripsi his de rebus ex ⌊Genua⌋, ex ⌊Placencia⌋ et hinc aliquoties et hucusque nullum habere potui responsum a ⌊reginali maiestate⌋, quae nescio quod de me facere intendat, cui adeo utiliter et fideliter servivi. Quod si secus facere voluissem (quod Deus omen avertat), iam cf. Ov. Tr. 3.7.41-42 nempe addit cuicumque libet Fortuna rapitque / Irus et est subit, qui modo Croesus erat ⌊essem fortassis ⌊Croeso⌋ beatior, malo tamen ⌊Irus⌋ esse cum fide meacf. Ov. Tr. 3.7.41-42 nempe addit cuicumque libet Fortuna rapitque / Irus et est subit, qui modo Croesus erat ⌋, etiamsi Irum ad sepulcrum usque comitari debeat. Bonus iste ⌊Levicius⌋ post ⌊⌋, quas 1529-12-05⌊5 Decembris1529-12-05⌋ ex ⌊Neapoli⌋ ad me dedit, ne iota quidem amplius ad me perscripsit. Iam si provisionem meam non curat, facile ei condono, utique 150 ducatos, quos mihi debet et ego amicis, curare deberet. Sic vivo hic ab omnibus relictus et destitutus unicam spem meam in Deum meum et in Dominationem Vestram Reverendissimam habens. Cui humiliter supplico, si quid gratiae mihi apud Dominationem Vestram Reverendissimam reliquum est, dignetur pro me ad ⌊maiestatem regiam⌋, et si non videbitur esse frustra, etiam ad ⌊reginalem maiestatem⌋ intercedere, ut mei misereantur, iam pridem enim mille ducatos, quos mihi ⌊caesar⌋ dedit, et meos prius 750 ducatos absumpsi. Nihil aliud peto, quam quod honeste solutis debitis creditoribus meis redire possim. Quo animo ista scribo, Deus scit. Hunc rogo, ut Dominationem Vestram Reverendissimam inducat, quod rebus meis adsit non asper egenis, et ut a me auferat opprobrium et contemptum.
Inter scribendum intellexi, quod tam cito adhuc ⌊hinc⌋ abire non possimus tum ob ⌊caesaris⌋ aegritudinem, quae non levis esse dicitur, tum etiam, quod tempora et viae adeo sunt malae, quod vix quispiam ire possit. Fertur superiori die quidam homo mendicus, quem plerique sanctum putant, ad ⌊caesarem⌋ fuisse BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1287, f. 86v admissus illumque dixisse, quod caesar hinc ire non possit, nisi prius in ecclesia sancti hic Petronii sit coronatus, et quod ab isto ⌊papa⌋ non debeat coronari, sed a superinscribed, in the hand of other⌈aa superinscribed, in the hand of other⌉ quodam alio, qui caesari inserviat. Talia vaticinia hic iam non pauca habuimus. Ego, ut verum fatear, de hoc ⌊caesare⌋ timeo – utinam sim vanus vates – quod ista aegritudo male hunc bonum principem afficiet etc.
Venturi huc sunt oratores sollemnes, ut vocant, cum magna pompa ⌊Venetorum⌋ et in publico consistorio praestabunt paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ oboedientiam ⌊pontifici⌋, feruntque ⌊caesari⌋ ex pactis novissime paper damaged⌈[sime]sime paper damaged⌉ factis centum milia ducatorum; habiturus pro 4 annis paper damaged⌈[nis]nis paper damaged⌉ subsequentibus etiam tantum, hoc est 25 milia quolibet anno paper damaged⌈[anno]anno paper damaged⌉. ⌊Dux Mediolani⌋ etiam in decursu istius mensis ratione paper damaged⌈[ione]ione paper damaged⌉ pacis confectae daturus est ⌊caesari⌋ centum milia ducatorum paper damaged⌈[catorum]catorum paper damaged⌉ et ante decursum istius anni alia ducentena milia ducatorum ac deinde in decem annis quinque centena milia ducatorum, quemadmodum Dominatio Vestra Reverendissima latius habitura est ex articulis pacis, quos cum ⌊fratre⌋ meo paulo post mittam.
Non potui omittere, cum mihi dominus ⌊Cornelius Scepperus⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus est ad manum, quin articulos pro destitutione reverendisimi domini ⌊archiepiscopi Gneznensis⌋, quos ⌊ille⌋ ex mandato ⌊caesaris⌋ confecit, his adiungerem. Mihi cum nihil est commissum, nihil licet. Isti articuli dati sunt fiscali, ut eos in consistorio futuro proponat et prosequatur. Quaecumque se inde offerent et alia, quae in novis ex his aulis ⌊pontificis⌋ et ⌊caesaris⌋ habebuntur, per ⌊fratrem⌋ meum perscribam. Interea tamen, quo ⌊ille⌋ non applicuerit, Dominatio Vestra Reverendissima apud ⌊regiam⌋ et ⌊reginalem maiestatem⌋ reditus mei rationem, quaeso, habeat. Audivi reverendissimum dominum ⌊episcopum Vilnensem⌋ huc venturum, quod mihi certe gratissimum est. ⌊Ille⌋ hoc onus sumptuum facilius, quam ego, ferre poterit. Modo ego honeste hinc absolvar, cessurus sum oppido quam libentissime, quisquis sit, qui venie written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ee written over ...⌉t, quandoquidem in hoc iam taedio et tam mala provisione atque in tam duro servitio, in quo sine ullo meo emolumento cum pecu
BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1287, f. 87r
niarum mearum profusione sex annis superinscribed⌈sex annissex annis superinscribed⌉ versatus sum, ne vivere quidem velim ulterius. Quodsi tam diu Dominationi Vestrae Reverendissimae pro minimo sc... illegible⌈...... illegible⌉(?) scriba servivissem, utique aliquod mihi accessisset sacerdotium, mihi vero ⌊regiae⌋ et ⌊reginali maiestati⌋ per maria, per terras, per pestes, per aestus et per mille rerum aperta pericula servienti nihil accessit aliud, quam genugra, chiragra et podagra cum aliis morbis, decessit vero aetas, tempus et quicquid in me vigoris fuit. Sicque canus totus redibo, qui fui opera Dominationis Vestrae Reverendissimae parochus Columbanus. Hinc et ego nunc dicere potero:
cf. Verg. Ecl. 1.73 ⌊Insere nunc Meliboee piros, pone ordine vitescf. Verg. Ecl. 1.73 ⌋ etc.
Quod reliquum est, commendo me et fortunas meas, si quas umquam sum habiturus, Dominationi Vestrae Reverendissimae et rogo hanc meam fortassis vehementiorem scriptionem boni consulat et, ubi potest, sicut consuevit, semper rebus meis patrocinetur meque cum primis per litteras suas, quas avidissime exspecto, consoletur.