Perveni tandem ⌊Cracoviam⌋ in itinere et in ⌊Kelsa⌋ decem diebus humanissime a ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ habitus. ⌊Bonus ille et pius senex⌋ voluit, ut illic diebus aliquot subsisterem et capita quaedam ⌊Pauli⌋ illi praelegerem on the margin⌈praelegerempraelegerem on the margin⌉, astante familia quae Latine novit et avidissime auscultante, quamquam praesule ipso avidius nemo on the margin⌈nemonemo on the margin⌉. Ita factum est, ut superinscribed⌈est, utest, ut superinscribed⌉ octo prima capita ad Rhomanos paucis explicuerim; cupivisset optimus antistes me diutius retinere et plura audire, sed ego properabam ⌊Cracoviam,⌋ ut proverbia et commentariolus, in duas nimirum ⌊Pauli⌋ epistolas, ederetur. Videns autem ⌊praesul⌋ ipse mihi hoc esse vehementer cordi, misit me suo curru cum quattuor equis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉ ⌊Cracoviam⌋, ipse vero mansit in praedio, non venturus ⌊Cracoviam⌋ ante 1534-03-29⌊festum Palmarum1534-03-29⌋. Donavit mihi vestem talarem elegantibus subductam pellibus cibellum(?) vesticulam interiorem cese eiusdem generis pellibus subductam, februariolum praeterea holosericum subductum martibus; addidit praeterea decem florenos pro viatico, liberaturum ultra haec omnia puto illum me ex superinscribed⌈exex superinscribed⌉ hospitio, in quo hic sum nimis sumptuoso. Ut autem animi mei gratitudinem quoquam ostenderem, dicavi{t} illi proverbia, quae iam coepta sunt excudi. Et commentariolus ste coeptus est; ubi absoluta fuerint, curabo ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ per ⌊Georgium Hegel⌋ exemplaria aliquot mittantur ad Dominationem Vestram. Offendi hodie fasciculum litterarum missum ad Reverendissimam Vestram Paternitatem per ipsum ⌊Carolum Crutzer⌋ a magnifico domino ⌊Cornelio⌋, qui iterum missus est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ ⌊Constantinopolim⌋, quemadmodum Vestra Dominatio ex litteris intelleget on the margin⌈intellegetintelleget on the margin⌉. Huic fasciculo non dubitabam quin aliquid inesset scriptum ad me superinscribed⌈ad mead me superinscribed⌉, quare aperi, sed nihil inveni praeter litteras a nostro seniore et ⌊Mirabili Petro⌋. Forte ⌊Cornelius⌋ nondum resciverat me a Dominatione Vestra discessisse. Est praeterea psalteriolum meum, cui ex imitatione Parisiensi adiectus est Ecclesiastes, ⌊Lugduni⌋ impressum, ab eodem Cornelio Dominationi Vestrae missum on the margin⌈ab eodem ⌊Cornelio⌋ Dominationi Vestrae missumab eodem Cornelio Dominationi Vestrae missum on the margin⌉. Oro quantum possum obnixissime, Dominatio Vestra aegre ferre non velit, quod fasciculum aperuerim, nihil enim intus laesum est, sed tantum externum signum, cuius loco ego imprimam meum. Brevissime scribam et Vestrae Reverendissimae Dominationi plura et domino ⌊Bernhardo⌋, quando et exemplaria mittam, aut etiam ante. Non gravetur quaeso Dominatio Vestra aliquando Campensem suum litteris invisere. Valeat quam diutissime Reverendissima Vestra Paternitas cum tota cognatione sua, cui ex animo commendari cupio.