List #7468
Ioannes DANTISCUS do Piotr KMITA Sobieński1542, first months
List zaginiony, mentioned in IDL 2564: Litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis ea hora redditae sunt mihi, cum iam diaeta Regni generali transacta Piotrcovia excessurus eram proptereaque, cum nec punctum otii superesset mihi ad eas tum legendas, hucusque et rescriptum distuli. Censuit ergo illis litteris Vestra Reverendissima Paternitas, ut oratores illustris principis Prussiae causa finium inter Lithuaniae et Prussiae ducatus ex aequo et bono iuxta litteras transactionis regundorum ad nos, Regni senatores, missi et benigne audirentur, et cum spe potiundi optati remitterentur. [...] Cum non parva laetitia litterae manu eiusdem scriptae a me lectae sunt, in quibus vidi eandem Vestram Reverendissimam Paternitatem de amicitia erga se mea subdubitare, ac si offensionum, si quae antea intercesserant, hucusque non essem immemor, obtestans, ut reiectis oblitteratisque illis ad priorem erga illam redeam amicitiam etc. [...] Oratores illustris ducis Prussiae ita per nos excepti et tractati sunt, prout par erat. Si tamen magis tempestive litterae eiusdem mihi datae fuissent, praesetulissem forsan me magis erga illos solito, ut Vestrae Reverendissimae Paternitatis non inanem esse agnovissent interpellationem. [...] Desuetus lingua Germanica eidem rescribere non potui, id ergo, ut boni consulat, rogo etc. |