Memini in ⌊harum terrarum comitiis⌋ non semel iam Serenissimae Maiestatis Vestrae ⌊consiliariis⌋ pro communi hic mercatorum consortio a spectabili ⌊magistratu Gedanensi⌋ expositum, quomodo ipsi mercatores in ⌊Magno Ducatu Serenissimae Maiestatis Vestrae Lithuaniae⌋ insolitis teloneis gravantur. Qua de re aliquoties ex ⌊conventu⌋ nostro, ut mercatores in veteri observatione libertatum et consuetudinum, quibus hactenus usi sunt, permanere possint, Serenissimae Maiestati Vestrae supplicatum est.
In praesenti vero nihil moderationis aut levaminis factum esse ad me ab ipso ⌊magistratu⌋ ⌊⌋ accepi. ⌊Cuius⌋ rogatu atque ex officio has intercessorias ad Serenissimam Maiestatem Vestram humillime dedi et oro, ut, pro sua apud omnes et in omnes laudatissima iustitia, praeter veterem morem ⌊harum terrarum⌋ mercatores gravari et molestari non permittat, verum illos in sua regia gratia et solita libertate conservet conservarique iubeat. Quo omnium hic animos prius sibi devinctos, reddet devinctissimos Serenissima Maiestas Vestra.
Cui me supplicissime commendo atque illi a domino Deo aetatem in prospera valetudine diutissime incolumem ac felicissimam intime precor.