Anxius animus afflicto respondet. Iam pridem declaravimus Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam grav text damaged⌈[v]v text damaged⌉i et offenso animo tulerimus, quod Vestra Reverendissima Dominatio nostras ad se superinscribed⌈sese superinscribed⌉ scriptas litteras consuetudine confidenti aliis palam fecerit, ut inde motus non necessarii excitarentur, quos nos semper abhorruimus et donec vivemus abhorrebimus. Si enim nos aliquid sinistri et malevoli de ⌊senatu terrarum Prussiae⌋ sentiremus vel sciremus et praesertim, quod sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ et ⌊Regni⌋ dignitatem offendere deberet, alium processum facere sciremus, ut id ipsum averteretur. Sed ea, quae Vestrae Reverendissimae Dominationi scripsimus calamo, ut noster mos semper fuit, confidenti, Vestrae Reverendissimae Dominationis commodo, odiorum fomites ab ipsa pellere volentes, consulendo scripsimus et adiecimus vulgarem opinionem, eam permovere volentes, ut animum a talibus contineat suum, quae vulgum ad detrahendum quibusvis probis provocant. Nemo enim est, cui vulgus, liberum os habens, non detrahat, sed nec ipsi Salvatori nostro a blasphemis parcitur, vel etiam principibus in maximis dignitatibus constitutis. Semper enim nos ⌊optimates Prussiae⌋ in honore habuimus et habemus.
Igitur id, quod nos vobis scripserimus, ne firmetur opinio vulgarium de affectu non bono ⌊dominorum Prutenorum⌋ in ⌊Polonos⌋, id ad Vestrae Reverendissimae Dominationis commodum superinscribed⌈commodumcommodum superinscribed⌉ scripsimus, faventes, ut ipsa ab omni homine et imprimis a principibus diligatur, et ⌊Costhkam⌋, cui id imputatur, numquam nominavimus vel detulimus, quia Costhka numquam ad nos tale aliquid detulit. Sed vulgo itaque possibile est os claudere, uti ⌊Istulae⌋ meatum suum prohibere. Anxii itaque animi hactenus fuimus, sed et vestrae turbationi compatimur, sperantes, quod Vestra Reverendissima Dominatio pro prudentiae suae captu postea se cautiorem in talibus faciet. Nostra enim interest, qui senatoria dignitate ornati sumus, ea semper agere eaque intendere, quae non modo inter privatos, sed etiam inter communitates concordiam et tranquillitatem conservent.
Nos vero ⌊reverendissimi domini Cracoviensis⌋ adhortationi et mutuae nostrae vetustae benevolentiae parentes, boni consulimus et cum ipsa in gratiam redimus, ea tamen lege, ut Vestra Reverendissima Dominatio apud ⌊optimates Prussiae⌋, si quae est de nobis sinistra superinscribed⌈sinistrasinistra superinscribed⌉ erga se persuasio, aboleat. Nam nos semper ⌊dominis Prussiae⌋ liberaliter nostram benevolentiam exhibuimus et deinceps exhibebimus. Et suademus,
BCz, 249, p. 202
ut oborta odia et controversias opprimatis et componatis, ut sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ animus non inquietetur.
⌊Costhka⌋ vero superinscribed⌈verovero superinscribed⌉ nulla necessitudine nobis attinet, neque umquam talem se nobis exhibuit, ut pro eo nedum cum Vestra Reverendissima Dominatione, quam semper candide amamus, sed nec cum alio quopiam minoris momenti contendere velimus. Sed id certe scimus, quod sacra ⌊maiestas regia⌋ ⌊ipsum⌋ habet pro utili sibi servitore, siquidem sua maiestas ore suo ipsius fidem industriamque commendavit et quod auxerit in ⌊castro suae maiestatis Marienborgensi⌋ utilitates non modice, nec ignorat sua maiestas ipsum ab nonnullis ob eam rem haberi odio.
Nos vero semper eos promovere consuevimus et illis favere, qui sciunt sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ commodis inservire et eadem fideliter augere. Vos quoque talem se superinscribed⌈sese superinscribed⌉ exhibeatis, non ferentes, ut alius quispiam suis rebus privatis consulens, vos in alium sensum seducat. Et sic ad metam optatam pervenire poteritis et nos non superinscribed⌈nonnon superinscribed⌉ deerimus vobis, modo vos exhibeatis talem, ut non carpi, sed laudari in conspectu principis possitis.
cf. Pl. Per. 729 Dictum sapienti sat est ⌊Sapienti satiscf. Pl. Per. 729 Dictum sapienti sat est ⌋
, nolo, ut non offendam, ad singularia descendere.
Probamus item, quod Vestra Dominatio in adulteros ex officio suo reformandos nitatur et pergat, ut coepit, ne ob aliena crimina ad reddendam rationem Domino Deo teneatur. Cum Vestra Reverendissima Dominatio abundaverit in peculio, debiti non obliviscatur, quia tantumdem ⌊Michaeli Keslerio⌋ civi Gdanensi tenemur, ut dubio procul ipsam pro debitore reciperet.
Et feliciter valeat.