AAWO, ABD, 67, f. 336v
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi clementissime.
Post obsequiorum meorum in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosam commendationem.
Non dubito Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino et amico meo clementissimo, cognitum esse, quod capitaneatus Mariemburgensis iam per sacram ⌊maiestatem regiam⌋ collatus et stain⌈[et]et stain⌉ datus est magnifico domino ⌊palatino Plocensi⌋. Tametsi Reverendissimae Dominationis Vestrae stain⌈[Dominationis Vestrae]Dominationis Vestrae stain⌉, domini mei, tum c[...] stain⌈[...][...] stain⌉orum dominorum ⌊senatus Prussiae⌋, dominorum et amicorum meorum colendorum, intercessiones pro eodem capitaneatu Mariemburgensi ad suam ⌊sacram maiestatem⌋ pro mea persona litteris suis gratiose factae in effectum optatum non devenere, nihilominus promotiones cum Reverendissimae Dominationis Vestrae, domini mei, tum aliorum ⌊illius patriae⌋ dominorum, ita apud me gratae sunt, tamquam cum profectu meo fuissent. Quam clementem gratiam, tantopere in me exhibitam, primum Reverendissimae Dominationi Vestrae et deinde eiusdem dominis meis, qui causam et desiderium meum promoverunt, mereri volo. Nonnulli domini ⌊senatus Prussiae⌋, quam ob causam nescio, dissimulabant litteras suas ad ⌊sacram maiestatem⌋ in praefato negotio scribere, aliud
sentien(tes) or sentien(do)⌈sentien(tes)sentien(tes) or sentien(do)⌉
. Ubi eos spes fefellit, forsan dum unanimi mente omnes eadem persuasione in meam personam consensissent, ego potitus desiderio meo cunctis pariformiter gratias agens inservirem, verum, iam optatis frustratus, volo Reverendissimae Dominationi Vestrae aeque servire, veluti non frustratus.
Et rogo, dignetur Reverendissima Dominatio Vestra me gratia sua prosequi et occasione oblata me commendare ad sacram ⌊maiestatem regiam⌋ non desistere aliisque dominis persuadere ad idem obeundum. Nedum etenim ⌊Marienburgum⌋, sed etiam me(?)[1] capitaneatum ⌊Slochov⌋, iam per sacram ⌊regiam maiestatem⌋ mihi designatum et commissum, ubi magnificus olim dominus ⌊parens meus⌋, dominus palatinus Posnaniensis, magnam impensam erogavit, de manibus meis plerique conantur eripere. Qua de causa ego nunc ⌊Lithuaniam⌋ pergo ad sacram {regiam} ⌊maiestatem regiam⌋. Inquantum igitur Reverendissimae Dominationi Vestrae occurrit aliquid written over s⌈sdd written over s⌉ fidus ad suam ⌊sacram maiestatem⌋ scribere, precor adhuc pro gratiosa intercessione, saltem in causa capitaneatus Slochoviensis, quod ego Reverendissimae Dominationi Vestrae et illi, cui mandare me voluerit, perpetue mereri volo.
Cum his me tandem clementi gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo.