Letter #1309
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1535-06-04
received [1535]-06-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime. Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Rogatum habuit me dominus
Ceterum, reverendissime domine, auditur curatum Christburgensem esse delatum apud Reverendissimam Dominationem Vestram quasi sit uxorius, igitur Reverendissima Dominatio Vestra commisisset eum relegare, cum tamen eadem sua eius satis provectae est aetatis et honeste ut dicitur se gerit, ut non sit de iis mala suspicio nec de coniugio constat, solum ob bonos mores feminae eam libenter apud se habet nec eam relinquere in animo est, ubi cogetur, relinquet potius domicilium, ut id non novum est in concubinis. Nescio quid melius nutrire publica cum ignominia an potius habere coniugatam bona conscientia. Novit Reverendissima Dominatio Vestra, quam rari sint boni contionatores et presbyteri, et hic competenter contionatur et bonae est aestimationis et conversationis, quare rogavit me praefatus nepos meus dominus castellanus Gdanensis etc., ut in absentia eius intercederem apud Reverendissimam Dominationem Vestram, id denegare non licuit. Rogo igitur Reverendissimam Dominationem Vestram dignetur eundem parochum Christburgensem gratiose tolerare, cum inde nullum nec scandalum imminere apparet aut periculum. Id tam prae omnibus nepos meus quam ego Reverendissimam Dominationem Vestram promereri sedulo studebimus. Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime semper in multos annos valere cupio.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus