Reverendissime Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae de transmissis mihi libris cardinalis Hadriani et ⌊Alberti Crancz⌋, utinam referre possem. Praebuit mihi Reverendissima Dominatio Vestra magnum campum legendi semperque legendo superinscribed⌈legendolegendo superinscribed⌉ memor ero beneficentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quod me non neglexerit, simul et edita mihi carmina remiserit.
Item dominus ⌊castellanus Gdanensis ⌋rescripsit ad me ex ⌊Riga⌋ de data sabbato ante Ioannis Baptistae, volens eo die procedere ad magistrum versus ⌊Wenden⌋. Scribit alienatos animos invenisse a ⌊maiestate regia⌋ et ⌊novus magister⌋ innovat omnia officia et qui secedunt, omnia secum asportant, eo modo plures se excusabant, cum necessaria ut regio nuntio suppeditare deberent. Et nuntius, quem praemisit, moratus fuit, nisi ⌊maiestas regia⌋ camerarium quendam ⌊Spigel⌋ illuc ad ⌊magistrum Livoniae⌋ misisset, nescire voluissent de adventu ⌊domini castellani⌋. Qualiter gestum est, tempus docebit. Spero, quod iam sit in reditu.
Ex curia ⌊maiestatis regiae⌋ scribitur ⌊Fabianum Damerow a Woynow⌋ ex ⌊Hispaniis⌋ scripsisse ⌊caesaream maiestatem⌋ ire in ⌊Italiam⌋ versus ⌊Apuliam⌋.
Profligatio ⌊Lubicensium⌋, ut spes est, mitiores faciet et utinam paci consulere addicerent animum, ⌊Gdanensium⌋ bona fama est, plura coepisse et cum in socios animadvertunt, non poterint durare conatus eorum. Deus det nobis suam pacem. Alia pro nunc non occurrunt.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Deus Optimus prospere in multos annos conservet.
Plebanus in ⌊Christburg⌋ mihi commendatus est, quod sit maturus, bonae conversationis, non dabit, spero, causam obloquendi. Nemo tamen est ex omni parte beatus, quod obiurgationibus non subiaceat. Et certe penuria est sacerdotum, non possunt haberi, plures inscii etc.