AAWO, AB, D. 3, f. 111r
Reverendissime in Christo Pater, frater ac amice honorande.
Cum mei sincera recommendatione.
Longaevam prosperitatem ac aeternam in Domino felicitatem.
Laetus his diebus recepi litteras consolatorias Vestrae Reverendissimae Paternitatis, multa humanitate refertas, pro quibus ingentes gratias ago, praestituens mihi parili vicissitudine Vestrae Reverendissimae Paternitati necubi fore defuturum, si quandoque dabitur occasio in hiis, quae sunt amici. Rememoratur Paternitas Vestra inter scribendum de ⌊caesaris⌋ victoria contra ⌊Turchum⌋, praesupposita hic eius invulgatione, de qua mihi tanquam cum B(aptista) Ioanne in solitudinis latebris delitescenti, nihil accessit praeter id, quod Reverendissima Vestra Paternitas mihi ex suis litteris hic ostendit de profligatione ⌊Turci⌋ per ⌊Persarum regem⌋. Faciat Deus, ut excitetur spiritus eius in aliquo pro fidei catholicae ac religionis restitutione, praesertim in ⌊imperatoria maiestate⌋, cui primum deberetur hoc munus ex eius officio. Poterit tamen haec victoria spem et animum addere Christianis et quamvis humanum est primum domesticis ut proximioribus providere periculis, melius tamen arbitror remotiori occurrisse quam utrumque praetermisisse. Quod autem fauste ac feliciter cuncta obvenerint serenissimis dominis regibus adversus Moschum, omnibus bonis est consolationi.
De Vestrae Reverendissimae Paternitatis ad regales nuptias[1] vocatione ac ceterorum ⌊regni⌋ primorum, honestas et dilectio interpellat. Fortunet Deus ita Vestrae Reverendissimae Paternitati iter, ut nihil inveniat poenitendum. Hoc unum rogamus, quatenus Reverendissima Paternitas Vestra, si quandoque datur opportunitas me sacrae ⌊regiae maiestati⌋ ac reverendissimis proceribus ecclesiasticis dignetur facere recommissum.
Novitates, quae hic circumferuntur, forte latori notiores, praesentibus annexui, ne lator in Vestrae Paternitatis conspectu appareat vacuus. Quam Dominus Deus pro sui honore ac amicorum consolatione ad multos annos conservare dignetur, mei in suis devotionibus non oblitum.
AAWO, AB, D. 3, f. 112r
Reverendissime Pater.
Novitates non libenter scribo propter earum incertitudinem. Hoc unum addo me ea annotasse, quae hic circumferuntur, videlicet ⌊Lubicenses⌋ divina forte sententia primo congressu profligatos tam classe maritima, quam pedestri bello, perdito certo navium numero cum tormentis ac quibuslibet earum appendiciis, in terra autem circa II millia desideratis, quingentibus equestribus cathafractatis ac nonnullis centenariis peditum aliorum in deditionem receptis. Asseritur etiam comitem de Hoya inter primos occubuisse ac ducem Albertum de Mechelborg magna damna suorum contraxisse. Rex autem Sweciae, cuius erat maior pars classis, in Scania habet circa II millia equestrium ac tria milia pedestrium pro succursu ducis Holsatici, sed ut creditur, magis pro regni Sweciae reintegratione ac restitutione Scaniae, Hallandiae, Blekungiae ac Listriae, quas terras Dani de facto hactenus usurpavere asseriturque iam ducem Holsaciae occupasse totam Daniam excepta Selandia ac duabus civitatibus in Scania: Malmogia et Landzcrona. Parumque ⌊Lubicenses⌋ suo bello profecisse ac ecclesiarum clenodiis sacrilega quadam temeritate spoliatis. Vage refertur ⌊Lubicenses⌋ ammoliri novae classis expeditionem ac regem suae classis augmentationem. Si quid in hac re ac aliis certum obvenerit, scribere non gravabor ipsi Reverendissimae Paternitati Vestrae.
Quam iterum Dominus Deus diu felicitet et secundet.