Redditae sunt mihi ⌊⌋ Dominationis Vestrae 1536-01-12⌊XII Ianuarii1536-01-12⌋ ⌊Cracoviae⌋ datae, quibus meam excusationem in se assumit, quod mihi in discessu meo vale non dixerit, quod officium a me Dominationi Vestrae, quae tum in sua aegritudine male habebat, praestari debuisset; unde me abitio mea, quam non abs re accelerabam, distraxit. Quod vero Dominatio Vestra gratias mihi habet pro his, quae ⌊Serenissimae Maiestati Regiae⌋ nomine ill(ustrissim)i ⌊principis in Prussia⌋ retulerim, minime fuit necessarium, longe maiora Dominationi Vestrae pro vetere nostra amicitia et consuetudine debeo, et utinam ea aliquando re ipsa declarare possem, promptitudo et propensio mihi certe non deesset. Gratumque mihi fuit plurimum, quod scribit se ⌊hic⌋ brevi apud nos futuram Dominationem Vestram, quam impense rogo, ut me in hac eremo invisere non velit gravari, hospes mihi Dominatio Vestra ventura gratissima.
Pro novis, quae ad me descripsit, magnam habeo gratiam. Hic hoc tempore nihil magnopere dignum, quod scribi expediret, occurrit, quam hoc, quod etiam Dominatio Vestra in suis attigit, illustrem ⌊comitem palatinum Rheni Fredericum⌋ pro conquirendo ⌊regno Daniae⌋ parare exercitum nullo alio quam coniugis suae iure, quod, quale vivente adhuc in captivitate ⌊patre⌋ habere poterit, cui obscurum est. Si diutius novis bellis impedientur utrimque commercia, nescio, nostrisne an ⌊Belgis⌋, qui frumentis nostris carere non possunt, maior erit rerum penuria. Exitus docebit omnia.
Dominationem Vestram hic apud me ex animo salvam et incolumem videre et quam diutissime optime valere cupio.